Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

cap I. MEDIClNA. Forne forte eam partem satietas excitet. Vbi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum super glandem autem aduerso emplastro imposito induci, sic enim fit, ut inferior pars glutinetur superior ita sanescat, ne in

lustreat.

a. uomodo Glans penis conte ta aperiri possit. CONTRA, si glans ita contecta est,ut nudaisri non possit i quod vitium Graeci ἡχωσιν a appellant aperienda est. Quod hoc mo-ldo fit. Subter a summa ora cutis inciditur re-leta linea usque ad frenum atque ita superius tergus relaXatum,cedere retro potest.Quod si parum sic profectum est,aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut Vertex ejus ad frenum , basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere anam ambulatio, atterendo ulcus sordidum redditas. Infibulandi ratio. Infibulare quoque adolescentulos interdum

valetudinis causa quidam consuerunt ejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est,eX- tenditur, notaturque trinque a lateribus atramento, qua perforetur deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis appre

582쪽

uem A. CORN CELSI Lib. 7.hensum est,in ultra notari debet si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est Tum,

qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur,ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id mouetur, donec circa foramina cica. triculae fiant. Vbi hae confirmatae sunt, excepto filo fibula inditur, quae, quo leuior, e melior est Sed hoc quidem saepius inter superua

De Dinae reddendae di cultate , s cura-rione. a)REs vero interdum cogit emoliri manu uri.

nam, cum illa non redditur aut quia senectute iter ejus collapsum est aut quia calculus, vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit ac mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet. Idque non in viris tantummodo,sed in foeminis quoque interdum necessariurn est Ergo aeneae fistulae fiunt: eaeque, Ut omni corpori, ampliori minorique susticiant, ad mares, tres ad foemina S, duae medico habendae sunt Ex virilibus maxima de icem&quinque est digitorum media, duodecim minima, nouem, ex muliebribus major nouem minor, sex. Incuruas vero esse eas paululum, sed magis viriles oportet, laevesque admodum ac neque nimi plonas, neque nimis

585쪽

cap. a L NIEDICINA ueo; Homo tum resupinu eo modo, quo in curatione calculi figuratur, super subsellium aut lectum collocandus est Medicus autem a dextro latere, sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet atque ubi ad ceruicem vesicae ven- tum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam compellere, eamqlle, urina reddita recipere. FGemina brevius Vrinae iter , simul rectius habet, quod carunculae simile, interima oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, sed aliquanto minus dissiculta talis exhibet. Nonnunquam etiam prolapsus in ipsam fi- stulam calculus, qui subiti de ea Xtenuatur, non longe ab exitu inhaerescit Eum, si fieri potest, oportet euellere, Vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo insectione calculus protrahi tur Si id fieri non potuit, cutiS Xtrema quam plurimum attrahenda , condita glande, lino vincienda est: deinde a latere recta plaga coles, incidendus, calculus eximendus est tum cutis remittenda, sic enim fit,ut incisum colem in tegra pars cutis contegat, orina naturaliter

profluat. a. Calculosis quae cunniis adhίbe tur ob)Cum vesica vero , calautique facta mentio utri locus ipse exigere videtur , Ut subjiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non

586쪽

so A. CORN CELSI Lib. . potest, adhibeaturi Ad quam festinare , cumpneceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque Omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est sed solo vere, in eo corpore , quod jam nouem annos, nondum quatuordecim excessit , , si tantum mali sub est, ut neque medicamentis vinci possit, neque etiam trahi poste videatur, quo minus interposito aliquo spatio interimat,non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat;

sed quo pius utique in hoc fallat, in quo plura genera tempora periculi sunt, quae simul

cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, Ut minime glutinosos assumat, ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec Xercitatione latur, quo magis

calculus ad vesicae ceruicem descendat. Quod mi inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo , demissis cognoscitur. Ubi ejus rei sides est, pridie is puer in jejunio continendus est , di tum loco calido curatio adhibenda: quae hoc modo ordinatur. Homo praeualens ieritus in sedili alto comsidit, spinumque eum lauersum, super gentia sua coxis ejus collocatis, comprehendit; reductisque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, attrahere , simulque ipse sic eos

587쪽

Cap. 1. MEDIcINA. 303 continet. Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duobus sedilibus unctis, duo va- lentes insidunt quorum sedilia cinteriora crura inter se deligantur ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus, alter dextrum, simulque ipse poplites suos attrahit Siue autem unus, siue duo continent, super humero ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus, in angustum compulsa vesica , facilius calculus capi possit S ter haec, etiam num a lateribus duo valentes objiciuntur, qui circumstantes, labare vel unum vel duos , qui

puerum continent, non sinunt.

Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis , sinistrae manus duos digitos, indicem medium , leniter prius unctos oleo , simul in anum ejus demittit , dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit ne, si Vmnque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedat. Neque vero festinanter in hac re , ut in plerisque , agendum est; sed ita , ut quam maxime id tuto fiat, nam laesa vesica neruorum distentiones cum periculo

mortis excitat. Ac primum circa ceruicem quaeritur calculus , ubi repertus, minore negotio expellitur. Et ideo dixi, ne curandum

quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum clici est.

588쪽

est. Si vero aut ibi non fuit, aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur paulatimque deXtra quoque manu ejUS Vltra translata

subsequitUr. Atque, ubi repertus est calculus qui necesse est in manus incidat eo curiosius deducitur, quo minor laeuiorque est ne effugiat, id est, ne epius agitanda vesica sit. Ergo ultra cadiculum deXtra semper manus ei se opponit Ἀμnistra eum compellit deorsum digitis, donec ad

ceruicem peruenitur. In quam , si oblongus est, sic compellendus est, ut ne pronus Xeat si planus, sic, ut transuersus si ira si quadratus, ut duobus angulis sedeat: si altera parte plenior, sic , ut prius ea, qua tenuior sit, euadat. In rotundo nihil interesse, ex ipsa figura patetim si si laeuior altera parte est, ut ea antecedat. Cum jam eo venit, ut si iper vesicae ceruicem sit, juxta anum incidi cutis plaga lunata usque ad ceruicem vesicae debet, cornibus ad coXas sp ei antibus paululum deinde ea parte, qua structior ima plaga est, etiamnum sub cute, altera transuersa plaga facienda est, qua cerui aperiatur donec urinae iter pateat sic,ut plaga pau' 'lo major, quam calculus sit. Nam qui o me

tu fistulae quam illo loco Q ο υάδα Graeci

Vocant parum patefaciunt, cum majore per culo eodem reuoluuntur: quia calculas iter,

589쪽

cum vi promitur, facit, nisi accipit, idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo sanguinis profusio ' distentio neruorum fieri pol est , quae si quis euasit, multo tamen paten tiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset, incisa. Cum via patefacta est, in conspectum calculus venit in cujus corpore mulium discrimen est. Ideo, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si major, injiciendus a superiore ei parte uncus est, ejus rei causa factus. R est ad eYtremum tenuis, in semicirculi speciem retus, latitudinis; ab interiori parte laeuis, qua corpori jungitur ab interiori asper, qua calculum attingit. Isque longior potius esse debet: Mam breuior extrahendi vim non habet. Vbi injectus est, in utrumque latus inclinandus est, Vt appareat calculus,&te neatur; quia, si apprehensus est, ille simul incise

natur. Idque eo nomine opus est, ne, cum ad duci uncus coeperit,calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque conuulneret. In

qua re, quod periculum esset, jam supra proposui. εVbi satis teneri calculum patet, eodem pene momento triplex motus adhibendus est in virumque latus deinde extra, sic tamen, ut lenio ter id fiat, paululumque primo calculus attrahatur quo facto , attollendus uncus Xtre-

590쪽

ses A. CORN CELSI Lib. . . mus est, uti intus magis maneat, faciliusque illum producat Quod si aliquando a superiore

parte calculus parum commode comprehendi . tur, a latere erit apprehendendus. Maec est sim .plicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum ani-naaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo , sed spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem,

sine ullo periculo eximuntur. In vesica Vero, non tuto vel hi conquiruntur, vel attrahuntur: quoniam, ubi illam conuulnerarunt, ex disten

tione neruorum mortem maturant; multoque

magis, si spina aliqua Vesicae inhaeret, eamque, cum deduceretur, duplicauit Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruia Ce calculum esse eo, quod cruenta distillat, il- Ium es e spinosum maximeque id sub digitis: quoque experiendum est, neque adhibenda manus, nisi id consistit. Ac tum quoque leniter intus digiti objiciendi, ne violenter promouendo conuulnerent tum incidendum Multi hic quoque scalpello usi sunt Meges quoniam is infirmior est, potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illam corpore, qua cauum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semiuirculatum acutumque Id receptum inter

duos digitos, indiem ac medium, super pollice

SEARCH

MENU NAVIGATION