장음표시 사용
5쪽
Characteres genericos et specificos
Insulas Britannicus sponte nascentium
ex Linnaeo aliisque DESUMPTOS.
9쪽
PAUCIS ab hinc annis in usum privatum
Characteres genericos et specificos Plantarum quae per Insulas Britannicas sponte proveniunt ex Linnaeo aliisque in Libello quodam manu scripsi, quem dum plantas in agris collige rem et eXaminarem, utilissimum sum expertus. Eorum igitur utilitati, qui rem Bolanicam prosequantUr, me consulturum arbitrabar, si quae mihi faciliores operas reddiderunt, ea demum edi curarem. Systema sex uale viri perillustris Linnaei, cum sit longe caeteris praestantius, usuique accommodatius, tum maxime apud harum rerum studiosos invaluit: Tanti igitur operis sormam et rationem omnino secutus sum. Quod ad Catalogum Plantarum, e Flora Anglica Hudsoni, ' nec non Flora Scotica Lighti oti eum desumptum agnosco: illi enim per crebras peragrationes botanicas summa diligentia peractas, plantarum familiam Angliae plurimum au Xerunt, dubias reddiderunt certiores et novas species non paucas ipsi accurate descripserunt. Characteres
10쪽
Characteres essentiales adducuntur a Systematis Naturae volumine secundo quod Titulo S semalis vegetabilis Cl. Jo. Aiad reas Murray, Professor Gottingensis sub auspiciis auctoris edidit. Characteres specificos plantarum, quascunque eum descripsisse constabat, ab eodem auc
tore mutuatus sum, caeterarum Vero vel Flora
Anglica vel Scotica suppeditavit. Synon ima Hudsoni et Lighisooti adjiciuntur quoties a Linnaeo nostri dissident.