Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

igitur, ad drachmam unam, vel et in decocto aquoso, conducit; praecipue corte X eius. HERBA rarius adhuc decernitur. Decoctum huius, ex pugillo uno et aquae libra dimidia mo dico igne paratum, et, longa primum serie, dein per interualla, mane potatum, homini, diu calculoso, tam felicem praestitit opem, Ut quae uis pristinarum molestiarum silerent. An ipsa di thesis cal culosa eo sublata 3 dici nequit; certe nullum cal liculi vestigium postea in cadauere exstitit .

VICIA.

Phasem. FABAE Semen; Stipites; Flores.

Vitia Faba; caule erecto, petiolis absque cirrhis

Graec. Icon: REGNAULT Bolanique, la Febe de Marais. Ρl. annua, in Aegypto et ad mare Caspium, in confiniis Persiae q), spontanea; colitur in hortis agrisque copiose.sEMEN reniforme, Compressum, ex arilloe crasso, gilvo, et medulla alba, dum secum est, i constans; callo lineari insidens. Maximum est in-F f di digena

462쪽

Aia digenarum, vel apud nos hospitantium, plantarum.

Varietas, semine minori, mensas etiam delicatiorum intrat. Altera vero, semine mutori, aegrius concoquitur, et flatu lentior est; praecipue arillis nondum exuta. Vtriusque semen, tam ante maturitatem, quam siceatum, coctione praegressa, editur. Praestat vero, seminibus tenellis vesci, utpote tenuioribus longe; et horum quidem legumina concisa nonnulli simul comedunt. Farina seminum in Officinis oecurrit, et, Vt aliae similes, Lupini, Erui, Foenugraeci, Lentium, Orobi, frumentorum, calefacta resoluit; cocta aqua, vel lacte, emolliendis et maturandis tumoribus inseruit. Sordes abstergere cutaneas decoctam, qu Idam VO-lunt. Additur FARINIS, nomine QUATUOR RESOLVENTIVM Venientibus.

STIPITES. In cineratione copiam salis fixi largiuntur, quod , Ut supra r), sub Spartio, de eius modi salibus generatim dictum, lotium potenterpellit. Consert eo fine, cineribus infundere vel vinum, vel aquam. FLORES. Recentes gratum, ad illum Lilii candidi accedentem, odorem spirant; qui vero siccatione perit. A qua destillata olim inde parata, quam colineticam habuerunt; sed immerito. g. 4q3 sq.

463쪽

Pharm. LEΝTIVM Semen. Erulim Leris; pedunculis sub bifloris; seminibus

RIVIN. Flar. irreg tetrop. Tab. Pl. annua, in Gallia inter segetes, et in Valesia in vineis, sponte crescens. Alibi in Europa copiose, in usum culinarem, colitur in agri S. Duplex eius varietas: semine α, maiori, et 3, minori s). Vtrumque Orbiculare, compressum, margine acuto; arillo cinereo, brun O; medulla fusca. pilorum instar, coquuntur lentes, non ingrati quidem saporis, sed flatibus molestissimae et difficillimae concoctu; ita ut iis, quos debilitas primarum viarum tenet, integrae secedant: hinc non-nissi laboriosae vitae hominibus concedendae. Fla-tulentia adeo equos necasse, legitur ι . Abelse possent lentes commode ex foro meis dico. Merito hodie ridemus Arabum et sequiorum quorundam, in pellendis variolis et morbillis, laudem; quae si quid veri inuoluit: hoc decocti virice F f ; calore,

464쪽

Calore, quantum capio, continetur. plus omnino interest, , ad foedas post variolas cicatrices a facie arcendas, hanc decocto lentium, dum siccari incipiunt, crebrius fouere u . Parinae seminum pretium supra κ) iam statui; sed vix unquam hodie curatur.

liis impari- pinnati S LINN. Syec. pl. p. IO O. Oro hus, si liquis articulatis, flore maiori C. B. ICOn: RIvΙΝ. FL irreg. tetrayetas. Tab. 6 I. Ρl. annua, australiorum Europae regionum et Orienti S. Alimentorum pro hominibus numerum olim auxit; sed vetat eius insalubritas: nam panis, ex semine, vel solo, vel cum Tritico, coctus, crurum

imbecillitatem produxit; ut, scipionibus binis inniti, opus esset; vitio, extensoribus musculis inducto is). Ipsos equos, qui plantam integram de- Vorauerant, tanta crurum et tibiarum imbecillitas corripuit, ut vix insistere pedibus possent, sed perlongum

465쪽

ERVVM ERVILIA.

onguna temporis interuallum contremiscerent et . Sallinas, distensione ingluuiei, semen necat a . Nihilominus in Helvetia, cum Lentibus et Vietis,

eritur b); nec non in Germania passim. Superfluum inter medicamina; Vt tamen Farinae eius Virtus secundum n. 32 O. pariter diiudice- ur. Haec similiter FARINIs QUATUOR RESOLVENTI-gvs adscripta.

CICER.

PhaVm. CICERIS Semen. Gicer arietinum; foliolis serratis L INN. Spec. pl. p.

Io O. Cicer satiuum C. B. Eeροβινθ ος Graecorum. Icon: REGNAULT Bolanique, 9 Pois Chithe; item in CLE BERGI Dig. de variis frumentorum et Iguminum speciebus vet. tes. V l76O. Pl. annua, in agris Palaestinae, Hispaniae, Italiae, spontanea. Arilli sEMisis color variat; unde distinctio inter Cicer album, rubrum, nigrum; ad quam non Video in usu respici. Est sub rotundo- nodosum, cuspide incurua, magnitudinis pisi, medulla flauicante. Acidum inde eruitur, odoris acidi formicarum, et Vir-

466쪽

s6 tutis, spiritum vitrioli referentis c). Tam escae nomine, quam medelae, iam antiquitus cognitum. Sunt d), qui per vocem Kali e) Cicer tollum intelliquiat: nam in uniuersum illa in sacris literis to- 1lum. frictum, siue torrefactum esculentum quod

dam significat f). Quicquid sit, fricti Ciceris tam

Graeci varii, quam Romani meminerunt, tanquam cibi speciei g). . Et adhuc hodie in plateis orientalium urbium copiose in cupreis sartaginibus et furnis semina haec torrentur h): nam coquendo non sinunt sese in pulpam redigi. Tosta, Cosseae non dissimilem potum suppeditant i). Farinam quoque eorum, in lacte eliXatam, vel Cicera, in aqua eli Xa, vel alio modo praeparata. antiqui comederunt. Valentius adeo nutrire, quam fabas, GALE Nus h) amrmat; sed itidem flatu leuta. Tum quoque iam moris fuit, immatura et virentia ingerere; qui et hodie in Italia obtinet, ubi, ut in aliis Europae australis

moratam.

467쪽

regionibus, pro usu cibario seritur. Praestant vero omnino in i ulculis decocta. - Lotium pellere semina, notatum; Vt et CX ulceratam vesicam renesque laedant l). Hac vi unice niti videtur illis adscripta. sed non experimentis fidis confirmata, in calculo frangendo potentia. Nec illam euincit Augerianum remedium 1n quum decoctum Cicerum non solum, sed initar vehiculi efficacioris remedii, captum fuerit. Farina seminum , ut similes aliae, pro diuerso i eX ternae applieationis modo. resoluit, maturat. Sed obsolevit fere omnino in medica praXi.

GLYCYRRHIL A.

lis nullis; foliolo impari, petiolato LiNN. Smy. vi g. l. c. Glycyrrhi Za siliquosa et germanica C. B. Γλυκυ ιδα THEOPHRASTI. Γλυκυαι α reliquorum Graecorum. Cons. descriptio amplior ili. phLLAs, in Rei se durchs che Keicu, T. I. p. q98, n. 12 O. Ιcon: REGNAULT Bolanique , la Regiis e.

I) DIoso. Mat. med. Lib. 2. p. l26.mb Uid. scHut Z Di d. an dentur medicamenta castulam etc. p. 24 sqq.

468쪽

PAPILION ACEAE.

Pl. perrenni 8, in Franconia, Hispania, Galliae inferiori, Italia, Sicilia, item in australiori de serto, ad Iailium Rutheniae, sponte crescens. . Sed in Anglia, Lotharingia, aliisque loci S, copiose colitur. In horto nostro h planico floret quidem quotannis, sed raro legumina format. Translatio eius dissiculter succedit, ob fibrarum

paucitatem.

Quum fructum referre Platani pitulas, et asperiorem es e, significet D Iosco RIDES n): de Glytyrrhizaechinata I INN. eum loqui, Vero simile est. et hanc nominatim veteribus usitatam. Cuius etsi radicem alterius vinci dulcedine et gratia, LOBELIus o) assi ramat: copiose tamen ad Volgam effoditur; ac eX eadem in pharmacopolio Astra chanensi tanta copia succus paratur, Vt imperio toti Ruthenico sussiciat p). Literis q) etiam L. B. DE ASC Η certiorem me fecit, utramque in Rustia iam pari passu, et praescripti O-nibus medicis, et effectu, ambulare. Quod et confirmat, quae nouissime in lucem prodiit, Pharmacopoeu Rusica r).RADi X Glycyrrhi Zae glabrae repens, sed profunde descendens; tenax, pollicem, Vel infra, crassa; extrinsecus bruno. fusca, et, dum sicca est, rugosa;

469쪽

ugosa; interne flavescentis coloris. Transuersim ecta, etiamsi sicca, radios et vasa succola prodit, uae maiora et distinctiora sub micro scopio in II is pa-ica radice, quam Franconica, apparent. Vndergumentum capitur haud improbabile, istam huic braeferendi s); quae, siue Hispanica, et dulcedine eliquis antistat t). Sapor radicis dulcis, inprimisi arte corticali, et nonnihil mucilaginosus; diutius ustata. leuem amaritiem prae se fert. Coctionen grate amarescit. A qua extractum. dimidii fere pon-leris radicis, eruitur; spiritu Vini autem eX tractum,luod modo quartam circiter eius partem constituit;

luod ipsum prius dicto dulcius longe est, utpoteron insipida mucilagine commistum u). Ab aliis Julcibus Glycyrrhi Za in eo differt, quod dissicile

ermentationem subeat. Ore retentam sedare sitim,eetustissima obseruatio est x); ut ideo αδιιον dicta. Succum eliquatum idem facere g). Vnde hydropi- is, grauiter sitientibus, eximium solamen radicis masticatio affert; vetusta pariter experientia et), quam hodierna laete confirmat. Stimulos praeterea acres m uoluit, fibras rela Xat, e X ulcerata abl ergit, et, aliorum dulcium in modum, blande resoluit. Frequens s) wCng 1 11 et SCΠΜaDii Diff. de Glycyri A. p. 9 sq.

470쪽

PAPILION ACEAE.

quens igitur eius Vsus est in tussi, raucitate, screati in affectionibus pectoris. imo inflammatoriis, laniguente; in nephritide, stranguria, erosionibus saucium. Pro hisce scopis vel puluere locus eit, Ue concita radix, in infuso theae formi cum aliis, pr=pinatur. Si decoquenda: nonni id ad finem coctio nis reliquorum addenda ; ne amarities fallidium pariat. Prollat et copia praeparatorum, in quibus crebrius, quam per se. aegris offertur. Additur sub inde radix aliis . ad celandum ingratum eorundena saporem, prout pitulis puluis vel eo fine inspergi tur, ut ne inter sese cohaerescant. Quantum con ferat, ut corte X Peruvianus gratius ingeratur, alibi. iam significaui a). PRAEPARATA ET COMPOSITA. SUCCUS, Vel EXTRAcivae b). Isti in Hispania iparato praerogatiua vulgo conceditur. Ibi, in Catalonia praecipue, ex radicibus siccatis, aqua coctis,eXpressione eruitur succus, et, in eX tracti tenacitatem coctione spissatus, ulterius solis vi densatur. Vituperatur autem extractum, in Hispania paratum, ob empyreuina, iacturam salis ammoniaci, et admixtas sub praeparatione particulas cupreas c). - Magna etiam copia in variis Siciliae locis extractum hocce paratur

SEARCH

MENU NAVIGATION