De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Nunc tradandis Institutionibus Iuris Canoni ei operam suam impendit. Apud Eminentissim. Cardinalem Olive-rium lanctus est Auditoris munere annis Octo ; eodemque munere duodecim ab hinc annis sungitur nunc temporis apud amplissimum Cardinalem Petrum Aloysium Carasa Episcopum Albanensem ; illumque uterque Cardinalis sibi socium esse voluit , quem Conclavisam nuncupant , cum ad eligendos Pontifices Summos Clementem XII. & BENEDICTUM XIV. Cardinales in Vaticanis AEdibus Convenerunt. ιMICHAEL ANGELus PETROCCIIi Pistoriensis anno Sa Iutis MDCcκκx IX. Romani Gymnasi P Cathedram ascendit, ejusque opera, nunc temporis, in tradendis Institutionibus Iuris Civilis versatur . . S I LvERIus ORBINus Romanus eκ certamine adlectus est publicus Iurium Prosessor anno ΜDccXLVI. atque Vi-

ees gerit Thomae Emaldi in explanando Gratiani De-

462쪽

εῖ sCAPUT VII.

PROFESSORES SACRARUM DISCIPLINARUM.

ANCI us DOMINIeus amplissimi ordinis Praedicatorum Institutor, primus do-euit in Schola Sacri Palatii ab Honorio III. anno MecκvIH. restituta, uti diximus Lib. I. Cap. U. q. v. & uti constat disertissimo testimonio Ioannis de Columna Scriptoris illius aevi, deinde Arehiepiscopi Messanensis , in libro de viris illustribus , ubi ait de S. Dominieci: Cum autem ses Vir Dei Romae multi ad ejus fanam doctrinam convota aur. Legebat enim tunc in publicis SMotis Patitam , ad caras scholascon ebat nos 3wodica turbas 4Marium , is etiam Praelatorum , ct Magiser ab omnibus vocabatur . . . fcri tautem runciuper omnes est olus Pauli, cujus scripta muli cientia, ct deportone plena adhuc inpeniuntur . Quo testimonio relato, d octi is mus Iacobus Echard in novistina accessione ad Scriptorum ordinis Praedicatorum collectionem , subdit: Itaque ex paulis hie relati sab auctoren ari , imo te se oeulato consat S. Domini- eum Romae eam iugenti Auditorum roseuxu, lamra in publicis Scholis docuisse ; guod oecosionem dederis Viruendi Magisri Meri Palatii, siquidem ea aetate 'bolae sablicae erant in Sacro S S. D. Papae Palatio ; dem Sanctum , quod nunc nos artinet in S. Pauli epi-'ι omnes ferim e . Post S. Dominicum Magistri Salatii, diu,&saeculo etiam decimo quinto, in ea docuernui; & indubium est , veros fuisse in Urbe Theologiae Prosesiores. At quia illorum seriemurateque nuper edidit Vir Clarissimus Ioseph

n libro de Magistro Sacri Palatii ; idcirco bic

463쪽

reeensemus dumtaxat Sacri Palatii Lectores, qui praeter Magistrum Sacri Palatii in ea Schola docuere.

ALBERTuΜ MAGNUM ex eodem amplissimo ordine Praedicatorum , virum doctissimum , anno MccLU. venisse ad Urbem , ut suos , Minoritasque , quos Doctores Parisienses excludere ab Universitate conabantur, tueretur, atque ea occasione, petente Pontifice, docuis.

se in Schola Saeri Palatii, & Evangelium S. Joannis exposuisse ex testimonio Cantipatrani ejus discipuli diximus Lib. I. Cap. v. q. VI. ita ut Petrus de Prussa in Aliaberii Magni vita afferat hunc suisse Lectorem Sacri Pala- . t ii, &Jacobus Echard eumdem recenseat inter Magistros Sacri Palatii. Brevi tamen docuit, cum anno Salutis Μcc LIX. Comitiis ordinis Ualen cenis affuerit. Obiit Albertus pietate, doctrina , librisque editis clarissimus anno Μcc LXXX. septem annis major octuagenario, ac de eo videndus Jacobus Echard de Scriptoribus ordinis

Praedicatorum.

THOMAs Astu INAs splendidistimum Ecclesiae lumen e Seholis Coloniensi , &Parisiensi, ubi. Albertum Magnum audiverat, & ipse docuerat, Romam rediens anno M cc LXI. Urbano IV. Pontifice docuit in Schola Sacri Palatii, tum in Urbe , tum Urbeveteri, Anagniae , Vi- terbii , Perusiae , ubi Pontifices commorabantur, uti diximus Cap. v. q. v I. Lib. I. Eoque tempore exaravit Commentarios iis Arisorelii Phineam, Ethicam, Metas sicam : Summaw eontra Geniues: suae stiones de anima: Expositionem libri Iob: O civim Fest Corsoris Christ: Contra errores GentiIium Tractatum : Catenam auream in quatuor Epangelia: Summam Theologicam Anno 1acc LXIX. Parisiis affuit Capitulo generili, ubi iterum docuit usque ad annum MCCLXXI. cum ad Urbem reversus est, atque ibi rursus Cathedram ascendit. Sed anno sequenti, Carolo Rege accersente Neapolim

adivit, ibique Regio stipendio professus est usque ad fi

464쪽

nem vitae, an numnempe MCCLXXI v. cum ad superos evolavit , annis natus quadraginta , & Ccto . De Sancti

Thomae libris laudatus Scriptor Iacobus Echard fusissime

agit . .

dicatorum , post quam Parisis sub Alberto Magno studuisset, docuit magna cum gloria Coloniae, & Parisiis& Romam venit sub Urbano IV. vel Clemente IU. ibique publice docere jussus, studia Theologica, calamitate temporum , Friderico Imperatore Apostolicam Sedem vexante , extincta restituit, uti testatur Ugurgerius de Pompis Senensibus , & Iulius San donius in ejus vita, aliique, ac diximus Cap. v. q. v M. Lib. I. Ibi quoque diximus Sansedonium , non quidem sub Innocentio Papa IV. sed sub Urbano ΙU. in Urbe publice docuisse.

Nam cum Innocentius IV. anno Μcc XLI v. Lngdunum se receperit, nec ad Urbem redierit nisi anno Mec LIII. ubi

paululum commoratus Neapolim secessit, ibique sequenti anno obiit, hinc turbidis illis temporibus , non potuit an sedonio uti ad restauranda in Urbe Theologica studia. Quapropter verisimilius videtur, juxta Iacobi Echardi sententiam, sanctum virum vel sub Urbano IU. vel sub Clemente IV. Scholas Theologicas Romae restaurasse . Dum autem eodem sere tempore Τhomas Aquinas in Urbe Theologiam docuerit, hinc utrique viro sanctissimo, atque doctissimo restitutae Romanae Theologicae Scholae gloriam Scriptores adscribunt. Plures, easque gravissimas legationes obiit, tandemque e terris migravit anno Μcc LXxxv. ejusque vita a Iulio San donio Episcopo Grossetano, aliisque conscii pia est , tum legitur in Actis Sanctorum TO. 3. Martii. IOANNEs PEce AMus Cicestriensis, ordinis Minorum in Oxoniensi Academia donatus laurea, ibi & publicum Prose florem egit, tum in Universitate Pari sensi Magistrum sententiarum interpretatus est ; e qua Cathe dra

465쪽

dra illum Romam vocavit Nicolaus III. annoΜccLXXum. Lectoremque constituit Sacri Palatii , & post aliquot annos Archiepiscopum Cantuariensem . Scripsit vir dodiissimus libros quam plures de Sacra Scriptura, Theologia , Iure Canonico, Philosophia ,& Mathematica , quos longa serie recenset ad ingus de Scriptoribus Franciscanis. Eumdem ad ingus non semel laudat in Annalibus ordinis Minorum . MATTHAEUs DE AQu AsPARTA Tudertinae Dioecesis, ordinis Minorum, Lector Sacri Palatii, tum sui ordinis Magister generalis anno Mec LXXXVI I. demum a Nicolao IV. ob summam ejus de strinam Cardinalis renunciatuS anno Mcc LXXXuI I I. Hunc Bonifacius VIII. Legatum constituit, ut Civitates plurimas , quae se Pontificis imperio subduxerant ad obedientiam reduceret;& ut factiones Alborum , & Nigrorum in Etruria compesceret. Obiit Romae sub Bonifacio VIII. anno M ccc II. jacetque in Ecclesia S. M. de Aracoeli. Scripssit Commentaria in Iob : Posillas in Psalmos: Expintione in episolas Pa Ii : Commentaria in quatuor libros sententiarum e IIIa sionei Iuoiii etieas : Penti quium de potentiu Pa-sar: Sermones Parios: Inventarium furentiarum : ASixto Senensi in Bibliotheca dicitur : In faeculari Philosophia juxta morem fui temporis magnis e doctus, ct in Dietinis Scripturis excellent mus. ad ingus in Annalibus Minorum , & Ciac conius in vitis S. R. E. Cardi-d in alium . GuILELMus DE FALCARIo Tolosanus ordinis Minorum , Lector Sacri Palatii, post obitum Bone gratia: Ministri generalis, fit sui ordinis Uicarius generalis , in de Episccpus Uivariensis , circa annum ΜccXc. Scripsit contra Petrum Ioannem Olivam , & Commentarios Sancti Bonaventurae in quatuor libros Sententiarum reduxit ad epitomem, uti testatur ad ingus de Scriptoribus Ordinis Minorum , & in eorum Annalibus. Hunc tamen Kkk Sam-

466쪽

4 a Sammarthani vocant Rai mundum in Gallia Christiana in

Episcopis Ut variensibus . IOANNEs Mi Nius seu DE MuRRO Picenus, Firmanae Dioecesiis, ordinis Minorum , successit in munere Lectoris Saeri Palatii Gulielmo de Fulgario ad Episcopatum Uivariensem evecto, uti Lucas ad ingus in Annalibus Minorum testatur . Sed anno Μ ccxcv I. in Comitiis habitis Anagniae , presente Bonifacio VIII. electus est Maiagister generalis Ordinis , deinde ab eodem Pontifice an no Μ ccc II. Cardinalis , & Legatus in Galliam missus. Obiit Avenione anno Christi M cccx II. eumque laudant ad ingus in Annalibus, Sc Ciac conius in vitis Cardinalium , GENTILIs DE MONTE pLORE Picenus , ordinis Minorum , Lestor Sacri Palatii, a Bonifacio UIII. anno Christi H ccxcvi II. adscitus est in Cardinalium ordinem , atque a Clemente V. missus in Hungariam Legatus. , ubi optime de Sede Apostolica meruit. Obiit Avenione anno Μccc XII. scripsitque Homilias, & plura opuscula , uti ad ingus in libro de Scriptoribus ordinis Minorum testatur. De eo ad ingus, & Ciac conius .. B. ARNALDus ex Umbria, ordinis Minorum, successit in munere Lectoris Sacri Palatii Gentili de Monte flore ad Cardinatatum evecto , obiitque anno Christi

Μccc XIII. uti Jacobilius invitis Sanctorum Umbriae to-mo a. pag. ἶ9q. testatur ἀREGINALDUM ex Umbria Franciscanum subrogatum in munere Lectoris Sacri Palatii anno Μccxcv I I l. Gentili de Montestorio scribit ad ingus in Annalibus Minorum . Et hunc Cardinalem a Bonifacio VIII. creatum ,& Archiepiscopum Rotomagensem scribunt Petrus Ru

dolphus , & Gaspar Ion gelinus in Elogiis Cardinalium

ordinis Minorum At Sammarthani inter Archiepiscopos Rotomagenses , & Ciac conius inter Cardinales Reginaldum hunc .minime recensent. Anno Mccc v. ClC-

mens

467쪽

mens U. Pontifex sedem Pontificiam Avenionem transtulit , ubi haesit, annis circiter septuaginta. Ibi itaque floruit Schola Sacri Palatii, ibi & Lectores fuere Petrus de Bireto Carmelita, Confessarius Clementis VI. & postea Episcopus Grassensis, ac Guido de Perpignano , pariter Carmelita, deinde Episcopus Majoricensis, ut dictum fuit Cap. v. Lib. I. Quapropter omissis Lectoribus Sacri Palatii in Schola Aventonensi , illos recensemus, qui in Urbe hoc officio functi sunt. BERNARDus Au REOLus Carmelita, dictus de Ambasia ab ejus patria in Gallia, postquam Parisiis, & Tolosae Theologiam , Sacrasque Litteras docuisset, variisque apud suos functus esset muneribus, teste Posse vino, fuit Romae Sacri Apostolici Palatii Lector , ac denique Cardinalis . An vero a Pontifice, vel ab Antipapa hanc dignitatem acceperit , incertum dicit Legana in Annalibus Carmelitarum ad annum Μcccxc. Verum cum Aureolus circa hunc annum,& Romae egisse Lectorem Sacri Palatii dicatur,verisimilius est a Pontifice audium fuisse hac dignitate . Legana teste, fuit vir doctissimus, scripsitque in epistolam Diui Iacobi librum unum , in Canonicam S. Ioannis librum unum , Sermones aestivales librum unum, Hyemales librum unum, Quadragesimales, Collationes varias . De eo Sixtus Senensis, Post evinus, Bi-

carre tu S.

THEODORuΜ Beneventanum ordinis Servorum Beata: Mariae Virginis , qui in Gymnasio Salernitano egerat Philosophiae Prosessorem , ac annis decem Perusiae docuerat suos Metaphysicam Aristotelis, tum in Romana Universitate publicum Theologiae Prosesiorem memorat Gianus in Annalibus Servorum B. M. ad annum Domini ΜcDIII. Lib. 4. Cap. 8. additque edidisse illum in libros Sapientiae Commentari OS . MATI IIAcus DE FINARIO Ligur , ordinis Praedicatorum, in Capitulo generali sui ordinis celebrato an-Κkk a no

468쪽

no Μc DXLII. adleetus est ad legendum Sententias in Sacro Palatio, uti testatur Vincentius Fontana in Theatro Domini cano. Et oldoinus in Athenaeo Ligustico dicit scripsit illa Commentaria in plures Sacrorum Bibliorum saries , ct in libros Sententiarum . BARTHOLOMEus PENADEs Hispanus ex ordine Praedicatorum , in Capitulo generali Divione coacto anno Μc DXLI v. munus accepit legendi in Palatio Apostoli eo Sententias , uti idem Fontana testatur . Hunc fuisse virum religione , & eruditione conspicuum, variisque apud

suos lanctum muneribus scribit Jacobus Echard To. I. de Scriptoribus ordinis Praedicatorum . Dicitur scripsisse Volumen de Haeresibus , Haereticisque suorum temporum .

LuDovICuM UINCEM 'IuM Hispanum ordinis Praedicatorum electum Sacri Palatii Lectorem in Capitulo crlebrato anno McDLvi. in Civitate Montispessulani testantur Fontana , & Fernan de Z . IOANNEs DE CANDIDO Siculus, ordinis Praedicatorum Baccalaureus, Lector Sententiarum in Schola Sacri Palatii sub Sixto IV. anno ΜcDLxxI I. uti ex Regestis Ordinis resert Fontana. IOANNEs Aucius a IN I de S. Miniate, ordinis Praedicatorum , eodem anno , eidem muneri addictus, ut ex Regestis refert Fontana: F. 'Dannes Augusini de S. --niare fuit institutus, ct assignarus in BaccaIaureumgro formo , gradu Marserit pro fecundo auno in Misola Sacri Palatii eum graitis di libertatibus consuetis . Prari ultima Augusi MCDLXXIV.

JOANNEs CLER ICI ex ordine Praedicatorum eodem tempore Proselsorem extra ordinem agebat in Schola Sacri Palatii, uti eadem Regesta testantur: Fr. Ioannes Clerici Conventus Brugellens s fuit insiturus BaccalaureuI extraordinarius Uuivera ruris Sueri Palatii pro

gradu , forma Met serii xpii. Iunii MCDLXXIV.

469쪽

PEr Rus PLOCER Τheutoniae Provinciae ordinis Pra dicatorum, Baccalaureus Palatii Apostolici sub Sixto ΙU. ex iisdem Regestis : F. Petrus Ploger Baccalaureus Apo- soliti Palatii de Contentu Franc ordiens, qui a Gmmo Ponti e habuit habilitationem ad Beneficia Ecce a-stea, habuit licentiam morandi extra ordinem , is oficiandi , ct eleemo nas recipiendi; ct nullui inferior moleset. Perusio iij. Augasi MCD LAXIV.

GEMi NI AN Us LAURENTI I Florentinus ordinis Praedicatorum , Sacras Scripturas in Schola Sacri Palatii interpretabatur anno Mc DLXXI v. uti Regesta ordinis Praedicatorum a laudato Vincentio Fontana producta testantur.

MARCUI UIGER Ius Savonensis , ordinis Minorum, Urbani Uigerii, & Nico lettar Grolla Sixti IU. proneptis filius, ab eodem Pontifice constitutus est Regens Patavini Studii, tum in Romana Uni versitate Prosessor Theologiae, denique Episcopus Seno galliensis anno Christi Μc DLXXVII. Eumdem Iulius II. constituit Molis Adrianae Praesectilin , & anno Μ DX v. Cardinalem Tituli S. Mariae ad Transtiberim , tum Legatum contra Alphon sum Ferrariae Ducem . Scripsit Apologiam contra Conciliabulum Pisinum ; tum alium librum , cui Deescordi titulum dedit ; ia de lancea ac veste Christi, de Annunciatione Beatae Virginis , & alia plurima , quae recensent Ciac conius in vitis Cardinalium, & ad ingus de Scriptoribus Franciscanis . obiit Episcopus Praenestinus Romae anno MDXvI. septuagenarius, jacetque in suo Titulo. De

eo Ughellus in Episcopis Seno galliensibus, R Foli etiade Clar. Ligur. TEIOMAs DE Uio a patria dictus Caletanus, ordinis Praedicatorum, Theologus praeclarissimus, juvenis annorum viginti trium docuit in Patavino Gymnasio anno Μc DXci. tum Ticini, publico stipendio, deinde Romae, simulque fuit Procurator Generalis ordinis anno ΜΟΙ. de qua

470쪽

qua re ita scribit Iacobus Echard Tom. a. Seripi. ordin. Praedi . Hoc munus ct alterum eidem adjunctum Pro fueris in Sapientia Romana public estem annis solidis egregie tutatus es, Summis Potitificibus Alexandro VI.

Iulio II. totique Aulae accessissimus . Anno ΜDVI I. eleetiis est Uicarius generalis Ordinis, & anno sequenti supremus ordinis Moderator , eo in munere praecla re meruit, cum agebatur de convocando contra Iulium

Papam II. Con Cilio Pisano, & cum ab eodem Pontifice

convocatum est Concilium Lateranen se . Quare eum Leo X. anno Μ DXvII. inter Cardinales adscripsit, tum Legatum in Germaniam misit, tum ad expeditionem in Turcas excitandam, tum ad Lutherum reprimendum .

Ab Adriano VI. rursus Legatus missus est in Pannoniam, ut Ludovico Regi a Turcis oppresso serret suppetias . In

Urbe obiit anno Μ DXXXI v. aetatis suae LX vl. jacetque in

Ecclesia S. M. super Minervam . Eius vitam scripsere Iohannes Flavius, & Antonius Fonseca. Edidit Commentarios in omnes sere Sacrae Scripturae libros, in Evangelia, Epistolas Pauli, Acta Apostolorum, tum etiam in Summani S. Thomae, &Traetatus plurimos de variis materiis in tres tomos distributos. Quae omnia illius Opera accurate recenset EChard Tom. a. Script . Ord. Prae

dicatorum ..

dinis Praedicatorum claruit ineunte saeculo decimo sexto publicus Theologiae Prosessor Patavit, & Romae , uti testatur Ghilinus in Theatro Litteratorum , etsi haec illius munera Jacobus Echard minime memoraverit. Is tamen de Uivaldo scribit suisse in Sacra Theologia, Sacrae Scripturae , Sanctorumque Patrum lectione assidue versatum, S. Thomae doctrinae multum addictum, sui aevi Principibus imprimis acceptum, Ludovico XlI. Francorum Regi, Mediolanensium Duci, & Ludovico Marchioni Salutiarum, cui a consiliis erat, & a sacris Consessionibus, Sccujus

SEARCH

MENU NAVIGATION