Mauri Sarti ... De episcopis eugubinis ad eminentissimum & reverendissimum principem Henricum Henriquesium ..

발행: 1755년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

MONACHI ET CANCELLARI

DE EPISCOPIS EUGUBINIS

Eminentismum, S Reverenaessimum Principem

HENRICUM HENRIQUE SIUM

AEMILIAE PROVINCIAE LEGATUM. Praecedit ejusdem auctorii de Civitate,' Ecclesia Eugubina dissertatio. Eae vel Lucerna OS AURI, C. et v. x TYPO GRAPHIA GAVELLIA SUPERIORUM PERMISSU.

7쪽

inentissime, o Reverendissime

PRINCEPS

Ur ego hunc librum Tibi sacrum, dicatumque voluerim , multae caussae fuerunt,

EMINENTISSIME , ET REVERENDISSIME

PRINCEPS, sed ea me maxime movit, quod vix fieri

posse existimaverim , ut iterarium munusculum , quantumvis tenue, exiguum , Tibi gratum , acceptumque

ci S

8쪽

non esset futurum , qui iterarum cultor studiosissimus ,

idemque patronus munificentissimus omnium judicio habereris. Haec enim de Te jamdiu fama percrebuit, sic Te ab ineunte aetate optimarum artium , ac liberalium disciplinarum amore captum fuisse , ut , iis adipiscendis secundum Deum, resque Divinas, Vigilias omneS, cura S, cogitationesque impenderisci post autem , ubi adolescentiae annos vix transgressus Sedis Apostolicae servitio addictus , gravia munera, praeiecturasque illustrium civitatum provinciarum obire coepisti, tantum temporis iisdem studiis tribuere consuevisse , quantum a publicis negotiis, & pietatis ossiciis superesset. His scilicet subcisivas horas, his solidos dies , si quos publicis curis vacuos transire contigisset , his noctivi partem non minimam somno , placidae quieti ereptam deputabas. De putabas autem ramo haec eadem ibi cura nunc etiam , ut cum maxime dies , noctesque animo insidet, licet Vaticana dibapha fulgenti , licet ad eum dignitatis gradum evect o , quo vix alterum superiorem habes in terris. Eo

factum est , ut non qualemcumque multarum rerum Ognitionem , speciem eruditionis ad populi judicium, vulgi captum mirificam , quod in homine occupatissimo satis ad laudem videri posset, sed singularem quam dam , excellentem in omni disciplinarum genere, quas qui dein Te maxime , hoc est viro nobilissimo , Mecclesiastico principe dignas judicaveris, scientiam, atque Octrinam sis consecutus Neque Tu solum hoc perpetuo sapien-

9쪽

sapientiae studio incensus, sed sive tio ad publicam se.

licitatem earum civitatum populoruim, quibas ipse praeesses, hoc pertinere existimares, sive quod habere multos cuperes studiorum honestissimorum societate, &4 litudine conjunctos, satis compertum est in eo Te plurimum laborasse, ut iterae bonaeque artes ubique florerent, nec ullos homines Tibi in omni vita cariores fuisse , quam quos doctrina praestantes , vel certe iterarum cupidos studiososque agnovisses. Hoc de Te praedicant civitates nobilissimae Camertium, osculanorum , hoc Centumcellae, Campaniae, Maritimaeque provincia, hoc in bria, .Picenum, quibus a Romanis ontificibus, in coelum receptis, Benedicto XIII., Clemente XΙΙ. demum BENL DICTO XIV. feliciter regnante praeses e datus. Neque ab instituto discessi siti in Tua illa splendidis 'sima legatione Hispaniensi ab eodem optimo, sapientissimoque pontifice BENEDICTO XIV. de mandata , quae Te

annos plures in Hispania detinuit Tu enim prima , ac praecipua cura uit, non opes potentissimi regis cognoscere , non armamentaria, portusque maritimos, nobilissimarum urbium miracula spectare, non quas atavi ut,

praeclaris Castellae , Legionis regibus editi, olim sedes habitarint, invisere, sed rara librorum supellectile instructas bibliothecas lustrare , doctos homines nosse, lite

rarium commercium augere , atque inter aulae strepitum

tranquillissime cum uis libris, Musisque versari. Nuper autem cum ab eodem indulgentissimo ontifice haec se

10쪽

bi provincia decreta esset , idem ille animus trus erga literas initio statim emicuit; non incertis enim auctoribus compertum habeo, hoc ab Te studiose quaesitum, quis honos literis in hac provincia esset, una quae bibliothecae publicae , privataeve satis nitructae, num optata librorum optimorum copia Tibi in hac provincia degenti praesto esset futura , multaque de genere hoc , quae satis demonstrant nunc Te in tanto dignitatis vertice , atque inter tanta rerum molimina, quae Christianae reipublicae causa sustinere Te oportet, non minore, quam um quam anteaci literarum amore, discendi studio flagrare. Haec sunt. EMINENTISSIME , ET REVERENDISSIME RINCΕΡS, quae me impulerunt, ut

librum hunc in Tuo amplissimo nomine emitterem , quod etiam hujus temporis ratio postulare videbatur Cum enim hujus libri editio, quam varii casus diu multumque remorati fuerant , in o ipsum tempus inciderit , quo renascente anno , imperium hujus provinciae auspicaris

aequum est, ut ad SOLEMNIUM VOTORUM NUN CUΡATIONEM OBLATI DEVOTA ex veteri more accedat. Dum igitur COMMUNIBUS UOTIS E LIX ANNUS APERITUR ' provincia omnis Ae

milia . DEUOTA MOMINU MAIESTATI URTUAE, ANNUM NOVUM FAUSTUM FELICEM

TIBI ΟΡTIM PRINCIPI rite precata , pro Optatisssimo Adventu Tuo, pro felicitate Triennalis imperii , pro diutina inco imitate Tua Vota suscipit , mihi quoque licebit

SEARCH

MENU NAVIGATION