Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

6쪽

an. ΜDCCLXXXVI.

ACTA ET DECRET 4TICINI

Sumptibus Balthassaris Comini Censoribus rei litterariae probantibus.

anno MDCCLXXXIX.

8쪽

DIUINA MISERATIONE

PIsTORIENsIS ET PRATENSIS EPISCOPUS SUIS VE. NERABILIBUS FRATRIBUs UNIVERSIS IN SACERDOTIO COLLEGIs ET IN PAsTORALI HINIsTERIO ADIUTORIBUS

IN CHRISTO IESU

SALUTEM ET BENE DIOTIONEM Quibus rebus iure factum sit, ut nostrae Dioe

sanae Synodi Constitutiones hactenus editae in lucem nequaquam fuerint, neminem vestrum i tet , Uenerabiles Adiutores Fratresque mei. Mihi enim potissimum curae fuit, ut per litteras iam X. Kal. Apr. anno superiore datas atque hic subiectas certiores vos de omnibus facerem. REGIA CELSITUDO, sapientissimus ille pientissimusque Princeps, Cuius imperio regimur et gubernamur, omnium noStrum implere vota dignatus est. Data a Principe facultas , Mam meis hisce litteris adiicio , in causa est, ut non sine ingenti animi mei solatio ac voluptate

9쪽

typis edita vobis exhibere possim, quae in veritate. charitate, et sapientia Dei una simul congregati delibera

vimus . En tandem vobis, quae tamdiu ac tam vehe.. menter optastis Acta et Decreta Synodi, ut ea exsequia ccuratius valeatis . Vestrum illud Deus O.M. confr-met studium, quo eadem in ita a vobis una me cum fuerunt, suaque bonitate efficiat, ut etiam rebus factisque dei fidei puritate sanaque doctrina fir mo constantique animo perhibeatis testimonium.

Concrediti nobis, quod pertinet ad animi salutem , populi ea diligant atque habeant in pretio dogmata , quibus in graVissimo nostro obeundo munere tan, quam regulis debemus uti; eadem habeant penitus an, mo insculpta; eorum veritatem utilitatemque digno Cant. Non ita vos gerite , ut quoddam in eorum animos exerceatis imperium, sed studiose illos ac patienter monitis et exemplo instituite. Omnem vestristum Verbis tum factis vim ac robur addat Deus, suaqUe Vos Virtute repleat, ut a sanctissimis vestris nunquam recedentes ossiciis, pravitatis vitiorumque conatibus possitis obsistere. Neque vos blanda ac do- Iosa simulatae pacis capiat illecebra ; non frang tiniuriae ; non adversariorum odium et insectatio terreat. Haec eorum omnium, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, pars est atque hereditas. Iuvictum

illud, quod magnus ille Archiepiscopus Μediol

nensis S. Carolus Borromaeus prae se tulit, amplectamur studium, eiusque et nos utamur verbis: Non est cur ammeris' uosn i ratione dete, reantur, vel quia his past ratibus γrostris studiis actisvisuque animos eorum emAcerami videamur , qui siti sumi perditionis vel quia populares illae, quibus; quasi ficus foliis, deformes praviquem0res contegi solent, voces aridia itur . Non ferunt haec temPOra Veterum canonum severitatem; sic iam diu

10쪽

viximus , sic vixerunt, ita egerunt, qui aetate nos antecesserunt; vitae institutum nihil est quod mutemus . At nos haec atque alia huirmnodi contemnamus. Et alibi r An fortasse a curatione nostra deterremur , quia hoc nostro frequenti prominciae sanandae stridio exulcerantur animi quorumdam passim dictitantium 2

Non ferunt haec tempora veterum Canouum et antiquae Ecclesiae medicamenta. Immo a dentius proo diamur , quouiam haec una medicina praestantissima est,

maximequs opportunum id remedium, ut quibus olivi rationibus disciplina Christiana sata et propagata fuit . ipsis et iustavretur et conservetur . Vae illis , si qui nostrum alia sentirent, et profani vulgi sermonibus paterentur se decipit Si enim oculos ultro clauderent, ne in aeternae salutis semita clarissimum iustitiae ac veritatis lumen aspiciant, inexcusabilis ac numquam fortasse impetratura veniam eorum Caecitas foret. Nullus inter nos ductus partium ac dissidiistodio, nullus alieni laboris atque operis spectator iners, otiosus in Iesu Christi vinea Operarius nullus re- Periatur. Cum persuasum penitus vobis Sit, quaecumque in hoc condito a vobis doctrinae codice conti- Dentur, omnia ab Iesu Christi documentis profluere , omnia sacris literis, traditioni , . puriorique felicissimorum Ecclesiae temporum disciplinae esse apprime Consentanea, magna mihi spes in Deo est fore, ut in iis accurate servandis vehementior vos domus Dei amor incendat, maior aeternae populorum Salutis cura teneat, acrior in vestris muneribus accurate perficiendis solertia eluceat. Ita quidem ope ac beneficio Dei fiat, vestraque in omnibuS vitae r

tio mihi solatio , admirationi fidelibus , Pastorali ministerio splendori atque ornamento sit. Deus pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine testammti aeterni Dominum nostram Iesum Chri-

A et stum

SEARCH

MENU NAVIGATION