Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

8a De Rebla; Hispaniae.

Coronelii ipsus gener ag Mauros legatur. in Cranatens parum praesidij erat, quod a Castellae Rege pactis in luci js occupatus, nihil mouere praeim

dicatum haberet: neque maius in Africa praesidium fuit . ubi Abolianeno atiiunctus insigni praelio intersuisse memoratur, quo Albohaceni patris opes concussae sunt. inde in Lusitaniam redi jt, exul profugusque, spemque patriae aliena misericordia sustentans. Eius uxor Maria Coronelia, cum mari ti absentiam non ferret, ne prauis cupiditatibus cederet vitam posuit, ardentem sorte libidinem igne extinguens adacto per muliebria titione. di gnam meliori seculo sceminam, insigne studium castitatis. Interea Castellae Rex ad Baeticae motus accurrens plerisque oppidis Coronelio ablatis Aqui. 1 olariam inuadere parabat: cum vno tempore nunciatur Henricum in Astu ribus Gegionis munitione conssum concitare tumultus, parare arma Tellium fratrem Montaculo ad Aragoniae fines t tissime praedas agere. Rex quoniam ea parte maius periculum instare videbatur, Baetica relicta in Astu rea primum abi j t. aduenienti, qui in Gegionis praesuio erant, deditionem continuo secerunt, veniam Henrico, qui in vicinos montes se contulerat,

sibique incolumitatem pucti. Eo in itinere Regis animus Mariae Padilli: quae in Alburquer vij similia educabatur, eximia pulchritudine captus,cum ea ad s. Facundi oppidum stupri consuetudinem habere coepit sponsae immemor , nouisque amoribus amens. unde reipublicae Regique ipsi supremum ari exitium parabatur. Ioannes Hinestrosa pCellae auunculus internuntius, prauaeque consuetudinis conciliator Teneram principis aetatem, praui homines obiecta s ecie omni libidinum, concilian3isque voluptatibus, quod genus obsequi j pessimum est, eYpugnare conabantur: nulla neque honestatis cura, Deque metu turpitudinis, grauissiaeo reipublicae damno o3ioque communi Regis gratiam aucupantes. Domi lasciuia erat, foris saeuitia: cui caeterae principis cupiditates cedebant. Monracutum conuerso in eam partem belli impetu, aliaque vicina oppida abs Rege capta. Tellius in Aragoniam aufugerat. Regionum propinquitate Reges Castellae & Aragoniae inuitati de concordia agere, instituus t. ventum in colloquium non est. missa ultro ci- 3otroque legati Alburquerquio tandem cum Bernardo Cabrera in Turia sonensi agro conueniente, eorum arbitratu foedus sancitum Eosdem amicos inimi cosque suturos. Tellio, Ferdinandoque Aragonio inuicem venia a Regibus data. Rebus constitutis Baetica repetita. Aquilaria corona cincta. quatuor menses obsessi praestanti sde sustentarunt. mense Februario salutis anno mil- 1313 lesimo trecentesimo quinquagesimo tertio oppidum vi expugnatum est.sacris Coronelius operabatur, cum hostes intra munitiones irrupilae nunciatum est. neque Eestitit tamen priusquam diuina hostia sacrificatum eset mortem ades se certus nulla spe veniae. captus intra turrim, in quam se praesidii causa incluserat, maiestatis lege poenas soluit. idem fecerunt quinque alij sucij prima- η o

rij. oppidum moenium corona nudatum. multitudo conseruata Corclubae,quo

se Rex Aquilaria capta contulit Beatrix ex padillla nata est. inde in Ca petanos itum. Torrigiis, quod municipium Toleto abest viginti passuum millibus, dum eius victoriae, nataeque filiae laetitia ludicro militari celebratur,

Regi

802쪽

Liber S extusdecimus. 78I

Regi in manu vulnus insierem: unde vitae discrimen adijt, vir vllis media

camentis retento sanguine. eodem Alburquerquius venit obita legatione ad Lusitaniae Regem, eiusque consito Ioanne Cerda adiuncto. Blandis is verbis a Rege in gratiam receptus, ut ablata socero oppida restitueret impetrari non potuit. non ratio & aequitas, sed vis x libido dominari coeperat.magnam eorum oppidorum partem filiae donasse excusabat Rex, nuper natae coniugio dotem, vitae subsidium. Blanca Borbonia per idem tempus Narbonens Vbcecomite prosequente, atque Riderico D. Iacobi Magistro, qui honoris p tia obuiam processerat, Vallisoletum tandem appulsa erat. Nuptias maturan io das Alburquerquius disputabat,pro auctoritate imperare videbatur, conuitio nonunquam: padalliae propinqui ne principem grataς locum occuparent,haud temere verebatur,dolebatque. Rex parendi libi necessitatem imponi non serebat padilliae amoribus aeger, & cum annis se ipso ferocior. & Alburquerquius minori in gratia esse coeperat:ut saepe facinorum ministri consultoresque quasi exprobrantes aspicimus. inde illi casus initium, eo minori populi miseratione, quod omnium,quae perperam gesta erant, auctor elie credebatur. Nuptiae te tio Nonas Iuni j modico apparatu celebratae, infaustum sere coniugium plerisque ominantibus. auspices nuptiarum Alburquerquius ipse,& Eteonora Regina. Interfuere celebritati Henricus & Tellius,Ferdinandus,es Ioannes Ara-ao gonij Ioannes Nunnius Calatrauae Magister, Ioannes Cerda, Principes alij. per idem tempus Ca roti RegisVasconum, Ioanna que Galli Regis filiae natu maximae,nuptiae in Gallia celebratae sunt mulio quam nostrae feliciores suturae, mutuo inter coniuges amore,numerosaq; prole Carolus, Philippus, petrus ex his nuptiis procreati: tametsi Philippus in prima aetate extinctus est. printerea Maria, Blanta, Ioanna. Blanca quidem tertiodecimo aetatis anno deceL sit: eius sorores magnis principibus iunctae sunt. Leo ex impari matre Carolo Regi natus erat, unde Cortesj Marchiones Vasconum nobilissimi, genus deducunt.quemadmodum ad petrum Caroli Regis iustum silium Marchiones

J X castellae Rex nuptiarum celebritate peracta, nouam nuptam fastidiuit, in padilliae amorem effusus: li regiae stirpi coma

pararetur ignobilis,neq; maiori serms pulchritudine.tanti plerique est praeposterae animum libidini mancipari. Biduo transacto

Montalbani arcem ad Tagi suminis ripam, ubi amicam antea, nunc pellicem reliquerat, continuato itinere festinare parabat: cum Regina mater Eleonora amita Regis consilio indicato, eum remotis arbitris per omis o nia numina,& quidquid in terris sanctum est ne se,regnum, sortunas, nominis existimationem praecipiti temeritate perditum eat, pro sis lacrymis obtestantur. Quid orbi sermonem, Gallis arma iniuriam non laturis, ciuibus dissidiorum materiam daret' Ignorare videlicet integra probitatis fama humana 1mperia constare. quos destitui a numine, quibus insensum caelum esse,semel suerit

803쪽

γῖ De Rebus Hispaniae.

rit persuasum, in eos homines malaque omnia quas facto agmine Impetum dare. Lectissimae coniugis luctu moveretur: eiusque amore scedam libidinem commutaret: neque sagitio in exitium rueret. Ad has ille voces nihil inbue m.negat tantum sibi id esse propositum. mox clam adductis iumentis sugienti similis discedit. Henricus &Tellius abeuntis iter prosequuntur. idem Aragoni j fratres faciunt. tempori seruire,atque principis voluntati assentari,quod pessimum obsequii genus est plerasq; proceribus certum erat. Vnus Carrillius Toletanlis pr siti prisci motis vir monere salubria non desistebat: verbis, litterisque castigare. er eo grauis Regis auribus esse coeperat.odij causae acriores, quia iniquae. Itaque ante haec tempora venia discedendi impetrata,negotia do- 1, mestica causatus, Concham abierat: deinti sese in Galliam contulerat, satius iudicans in exilio Ilucre quam precariam animam apud insensum Regem trahere. Auenionem appulsus pontificibus Romanis assiduus gratusqj imprimis a Clemente VI. in Cardinalium numerum cooptatus ante tres annos fuerat ab Innocentio, qui superiori anno Clementi successerat, ad consilia de rebus omnibus adhibebatur. In eius locum Blasus alij Gonsaluum vocant) praesul

Toletanus constitutus est Rege annitente, legibus an vitio creatus, non satis constabat. Tametsi Carrillium spontὸ ab3icase, quidam nullo idoneo auctore disputant: discessusque causam non iram Regis extitisse, sed honorem pura purae delatum: cui absens satisfacere non postet. Si credi par est, tanti eum dio honorem lisse, ut amplissimae ecclesiae primoque inter Hispaniae praesules loco pi reserendum iudicaret: Montalbano Toletum abs Rege itum est. Vallisoleti eius reuocandi consilia communicata, Rege non ignaro, eoque

maiori in Albur ervium ira eius consilij auctorem. prorsus ut Regis pla- eandi studio Egidium ille filium fidei obsidem daret. Summa tamen procerum contentione impetratum, ut Rex ad nouam nuptam Vallisoletum reὰiret. non amplius biduo a 8 eam substitit: tanta impudici amoris impatientia vaesaniaque, ut iniectam carminibus amentiam fama vulgauerit, gona Iudas cuius clam arte medicata ὀraconis specie regiis oculis obiecta. Quibusdam suspicio fuit, temeraria sane & impudens, Regem non sine causa a io Blanca urore repente alienatom: vitiumque illi a Riderico statre illatum: natumque ex eo commercio Henricum, quem Columba Iudaea Hispali nutri ce educatum, Henricorum familia nobilissima auctorem generis nominat, regio inserti, a regioque deducti. Neutrum nobis verisimile visum est: ac credam potius ubi tetri amoris flamma pectori insederit, non alia philtra ambioria quaerenda, neque alias offensionis caussas praepostere excogitan3as:vt i. Denis animus in furorem agi,& de potestate mentis exij se vi3eretur. Valliso

leto Olmedum Rex ab ij t, locis finitimis situm oppidum. eodem Maria padil-lia eius accitu Toleto venit, coniugis Reginae nulla amplius neque memoria, neque miseratione. Alburquerquius munitis suae ditionis oppidis se pri- η mim tenuit: deinde vim veritus in Lusitaniam se contulit, haud tuto com mitti fidem ei arbitratus, cui coniugij sanctitas, ct sacramenti religio vi lis estitisset. Fridericus tamen D. Iacobi Magister, re lintegrata cum Re se gratia, a quo matre caesa auerso animo esse coeperat, ad eum cuellarem

venit.

804쪽

Liber Seitus decimus.

venit. Tellio fratri Ioanna Larae filia. natu ma 1ima Segobiae, si solenni tas nuptiarum fuit, connubio iuncta est, dotali Uticatae principatu. Mariae padilliae propinqui eo blan limento regios fiatres iam antea Alburquerquio iratos, sibi conciliare studebant. Blanca Regina Medis a Campestri ubi cum Regina socru honestis solatiis vitam tolerabat, prius propemodum vidua quam coniux Areualum ducta est, sublato etiam sermonis cum socru, aliisque principibus commercio. petrus Gudiet Segobientis Episcopus, Tellius palo- mechius ciuis Toletanus custodes adhibiti, minime fugiturae. aulae subinfleministeria mutata. Dieghopadilliae Mariae statri regii cubiculi cura data. io Alvarus Albornocius pincerna, petrus consaluus Mendora dapibus praesectus, Mendoriorum familiae conditor, eaque tempestate in Cantabriae parte cui Alauae nomen est, oppi3um obtinens, unde genti nomen. huic Dieghus Mendo a filius fuit maris praesedius annis consequentibus) Hec segobiae gesta sunt Alburquerqui j odio, quoniam multi in aula eius benescio obstricti erant. idem Hispali factum: quo Rex praecipiti autumno sese contulit. multi Baeticae reguli datis ab Alburquerquio honoribus spoliati. sic sunt rerum humanarum vices. nihil instabilius, inconstantiusque Regum gratia, praeseriam malis artibus parta.omnino se Res & rempublicam Mariae propinquis gubc

nandum tradiderat eorum arbitratu belli & pacis consilia gerebantu proceresa: ipsique Regis fratres tempori seruire, atque ad fortunae motum se mouere: ad Mariae gratiam donis, officijs assentatione, aditum certatim captare. sce/a rerum tota prouincia colluvio. Hyeme cotinuis imbribus inflati amnes: Hispalis

portae, ne restagnatis late suminis impetus urbana a dascia labefactaret, pice si aque ferruminatae stipat que proximi anni principio millesimi trecente- i 3 14smi quinquagesimi quarti, Ioannes Nunnius Calatrauae Magister cum prius se exit13 metu in Aragoniam contulisset blandis deinde regijs litteris inductu, Almagrum rediit amplum suae ditionis municipium. intra id oppidum a Ioan

ne tarda captus est, quem Rex nouis honoribus auxerat. amicitia cum Album

querquio grauissimum Nunni, crimen erat: Regisque reuocandi quo primum 3o tempore Blancam deseruit, consilii particeps fuerat. Dieghus pudillia continuo m eius locum subrogatur, raptim perturbat/que nullo comitiorum ordine. regia voluntas pro lege fuit Nunnius Maquedae in custodia inopinato ob truncatur, Regis dolore iraque, an vera, an simulata: ut atrocis facinoris infamiam inui iiamque a se amoueret 3erivaretq: in alios. sed nullis quaestionibushubitis, nemine vindicato, suscepta semel opinio ad populum confirmata Regis voluntate caedem fictam. In Alburquerqui j oppida, quae multa & valida ipsius nomine tenebantur, praesidi js militaribus firmata, impetus factus. Me iellinum in Lusitania veteri, munitione disissem, ipso Alburquerquio con- ce lente deditionem fecit. alia parte Alburquerquium oppidum tentatum o expugnari non potuit, loci praesi/ij que firmitate defensum. Cum ducere tur obsidio, regii fiatres Henricus, Fri 3ericusque ad pacem Augustam reli cti sunt irruptionibus prohibendis, quae ex oppido Alburquerquio sebant. Eo consilio nonis rebus materia parata est Castris Rcilianis quo Rex Θiscessit legati ad Lusitanum missi, viri primari j Eborae tunc nuptias celebrantem, D 3d ma-

805쪽

ν86 De Rebus Hispaniae

magna gentis laetitia, apparatuque Mariae neptis & Ferdinandi Aragoni j. Ea cta ij dleendi potestate Alburquerquium Regi suo dedi postularunt, regio sum vectigalium, quae diu penes ipsum suisse constabat, rationem redditurum. lege peculatus postulato, receptum in Lusitania e se non debere. Ad haec Al burquerquius: Qui reipublicae male gestae crimen imponeret eum ad singu

lare certamen prouocare. serox animus continuis incommodis irritatus, cona

tumeliam non serebat. Quod de sisti rationibus petebatur, non recusare, exi. gerentur modo in Lusitania. honesta petere visus est. re insecta dimissi legati. Locorum propinquitate inuitati regi j fratres, quibus rempublicam sursum deorsum agi, praedaeque haberi graue erat, Alburquerquium de ineundo stea Iodere priores appellare constituunt. Missus in eam rem legatus. Inter pacem Augustam & Helbes medio interuallo colloquium est habitum. de opprimen dis regiis conatibus, temeritateque consultatur. alij proceres adiuncti. vires tamen impares erant. petrus Lusitani Regis silius ad societatem inuitatur,

spe iniecta Castellae regni tum belli, tum propinquitatis iure, quippe sanctii Regis nepoti ex filia Beatrice. verum cum id consilium Regi Lusta

no non probarent, conatu destiterunt. Haec ad fines Lusitaniae noua tela te

xebatur. Castellae Rex, qua instituerat socordia, nouo sagitio priora scelera cumulavit: prorsus ut si aliorum turpitudo excusari posset, hoc crimine penitus obruatur. Ioanna Castria, Olegho Flaro marito desuncto vidua, cui Σοforma comparari nulla poterat, insigni pudicitiae laude viduitatis incommoda sustentabat. in eam Rex prauis cupiditatibus imperare nescius, oculos iniecerat. pudicitiam expugnare non sperabat. coniugi j species praetenti. fingit se

caelibem esse: Blancae nuptias ex animo auersatum, cuius rei testes,in 3iciaque, proferebantur , neque enim deesse poterant. Episcopi Sanctius Abulens Ioannes Salmanticensis Θe re ea appellati, secundum Regis libertatem pronunciarunt, furenti principi repugnare non ausi, vicenteque honestatis iura metu periculi. O homines ad seruitutem natos.sic erat, acerba gentis sata exagitabant. sententia pronunciata, Cuellare, quo Rex venerat, nuptiae festinatae sunt. copia fastidium ut antea faciente paucis apud nouam nuptam diebus rem soratur. sunt qui una tantum nocte dicant. tametsi species praetendebatur initae

inter proceres coniurationis: quorum conatibus ne tempore confirmarentur, occurredum videbatur Ioanna Castria regiam auctoritatem Donnijs nomine tenus tuebatur,accepη ignominiae velamen honestum scilicet atq; praeclarum.

Ioannes filius ex ijs nupti is procreatus est, matri solamen, sortunae ludibrium suturui. In ipso belli ciuilis apparatu aὰ Gastrum sericium in ulteriori Castella Ioanni Aragonio Isabella altera Larae sita iuncta est, Viscatae principatu

dotali Tellioque qui maiorem sororem in coniugio habebat quoniam conspirationis socius erat, eo principatu spoliato tametsi iniquum erat viri culpam uxoris poena lui sed Petro Rege neq; ius neque aequitas valebar,raptim & pe ouerse cuncta administrabantur. In eo oppido Maria padillia filiam alteram peperit, cui Constantiae nomen suit, Alencastrio Angliae Duci quondam nupturae. Ad proceres coniuratos noui se proceres adiungebant. Ferdinandus Castrius Ioantis sororis ignominia perculsus,vindicareq; armis certus,eorum par

806쪽

Liber Sextus decimus. 73I

tes secutus est. idem secere Toletani elues Regis varsania is 3etestati, Blancus Reginae commiseratione. Cordubenses, Giennenses, Conchenses, Talauera, Toleti auctoritatem secuti. accessere paulo post Aragoni j sta tres. fauebant Reginae Eteonora Mariaque, Regem malo non aliter sanari posse sperantes.se belli ciuilis atque internecini fundamenta ponebantur viamque ad regnum Henrico fata monstrabant.

Iugum Sardicum. Cap. XIX.

io UVAT cogitationem tantispera Castellae malis auocare,noua que narratione reficere animum. tametsi alienum ab instituto

non est quae alijs per Hispaniam prouinciis contigerunt, locis

competentibus explicare. Granatae Rex Iugephus Bulliasty cum regnasset annis uno & viginti, suorum persidia ferroque hoc amno peremptus est. coniurationis auctor Mahomada senectute cognomento Lagus tmephi patruus Farracheni reguli Malacitani filius regnum occupauit, multis calamitatibus per totam vitam obnoxius, ut nunquam est fida potentia piaculo,parricidioque parta Res Maurica regulis eo tractu in factiones scissi imperi que mutatione saepe alternantibus, ad interitum festinabar. Osca veho ius Ilergetum urbs pubircae schola iure ab Aragonio Rege donata. annua vectigalia, artium ingcnuarum proselibribus de publico constituta. Qus tempore bellico apparatu uniuersa Aragonia incitata erat. moti ad arma proceres cum Rege 1n Sardaniam traiecturi Fuerat ea insula Bonifacii. VIII. concessu Pisanis iniustis rerum dominis detracta Aragoni js armis. cum ij sanceps diuturnumque bellum fuit. pulsi tandem piscini sunt partum tamen insulae imperium tueri ardua res Aragoni js erat in Mediterraneo mari star procul a littoribus Hispania hinc Africa obiecta inde Liguria, interiecta tantum Corsica insula a Sardinia angusto freto dirempta. Insulanis studium erat rerum nouarum, ingrata quae tuta, in temeritate spes. Oriae Genuensum familia, o nobilissima freti incolarum studio, ditioneque oppida in ea insula obtinentes, in pelledi Aragonios certamen ingressi sunt. opem uti necesse erat,Genuenses tulerunt. Sagarim & Calarim firmissimas urbes ad extrema insulae promontoria sitas, sui quondam iuris ab Aragoni jue inaudita causa occupatas causabantur ventum ad arma. Alguerium xrbs medio interuallo capta Saliaris obsessa. expugnari non potuit eximia ciuium erga Aragonios fide sed dum obsidio v getur tamen missa ab Aragonio Rege classi rebus asperis opem latura,aliquandiu alternante fortuna sellum sustentatum. Veneri perpetui Genuensium potentiae aemuli hostesque missa legatione Aragonium ad armorum societatem

inuitant. si vires conferantur extiliantem hostium insolentiam reprimi poste.

O sancito scelere classes Aragonia & Veneta in ipso Bosphoro Thracio ad Pe

ram Genuensum ea tempestate urbem, ante annum tertium cum hostium

classe supremo conatu dimicarant . quamuis insato mare , suctibus aueantum escentibus , tanta erat cupiditas pugnandi. victi Genuenses. tres &viginti triremes captae non paucs vi tempestatis ad littus eiects Cecidit etiam

807쪽

De Rebus Hispaniae.

pontius Aragoniae classis praesectus guodecim triremibus amissis neque clara ea victoriar in praesens suit, neque 1n posterum usui. eaque opinio extitit, ut utrique se victores ferrent. Clemens & Innocentius pontifices, Christianae reipublicae calamitas ex ijs dissidijs quanta instaret, prouidentes, pace aut induci s saetis conati sunt Venetos, Aragonios,atque Genuenses pacare. repetitat ea causa legationes. frustra is conatus suit: rebus a3eo exulceratis, ut nisi alterius gentis elade sanari non posse crederent. & nouum Genuens1bus praesidium accesserat. Matianus Arboreat regulus, ditione, opibus, clientelis , in Sardinia ab antiquo praepotens, praedae spe sese Matthaeo Orias Genuenssum factionis principi adiunti erat, magnam insulanorum partem secum rotrahens. oppida, urbes, arces, tota insula momento temporis occupata. Sasa

ris, Calatisque in Aragonia fide perstiterunt. venerat in periculum summa rerum qui enim tantis viribus obsisti poset foris Genuensi classi, in insula diuersis inconstantibusque voluntatibust Re in Aragonia nunciata, valida n merosaque classis centum nauium comparatur. in iis quinque & quadraginta triremes erant. magnis delectibus mille cataphracti quingenti leuis armaturae equites, pedites ad decem millia conscripti, validae copiae, magnisque rebus conficiendis pares. aderant socii nauales.e Germania Anglia Vasconibus delectae bello manus venerunt: proceres tota prouincia ad nobilem expeditionem excitati. Rerum summa penes Bernardum Cabreram fuit. petrus Exerica, Ro- a o serius Lauria, Lupus Luna, Otus Monoda conuenerunt. petro Regis patruo Vicario relicto e Rhodopensi portu, quo classis conuenerat, dimidiato Iunio mense soluerunt modicis tempestatibus ocii tui nauigatione in Sardiniae conspectum ventum est. copiae in terram eapostae, tribus ab Alguerio millibus passuum: mox ad eam urbem mota castra lassisque ductore Cabrera. Rex ingenio acer anteire agmina, locum capere, periculo adesse, aliosq: suo exemplo ad praeclare audendum i ncitare .prorsus si ambitio, nimiaque imperi j auiditas

absuillet,antiquis Ducibus exaequandus. Quadraginta triremes Genuenses celeritate magis quam virtute praestantes sese mari ostentarunt. terra Arboreae re

gulus cum duobus millibus equitum, peditum quindecim millibus,vicina loca , o insedit. neutri pugna ὀecernere ausi sunt. quippe temere collecta multitudo, nulla militia disciplina neqj ordinem sequi neq; imperia accipere idonei, quibus ne i in victoria decus, neqj ex suga ignominia futura erat. V nia operibus machinisqj dies noctes . impugnabantur: iniquissimo anni tempore, locis natura insalubribus,morbi in Aragonio exercitu grailari ceperunt Rex ipse ger

iecubuit: necessario cum hoste de sedere actum .scedis Aragonio nomini con-d4tionibus sanctia pax. Mariano, aitharoq. venia concesta. 3itio.quam obtinuerant relicta. praeterea Mariano ad Galluram multa oppida abs Rege data. sic hostes contra timorem animi premia scelerum adepti,serociores euaserunt. Regi datum est ut Alguerio urbe dedita, incolae quo vellent migrarent. Ca- 4 atalauni veterani milites diuisis agris in eorum locum substituti. Reginae precibus, quae virum erat comitata, Oti Mon cadae, Philippi Castrii, aliorumque procerum obitu, morae impatientia scedus Novembri mense sestinatum.

Septem demde mensibus Rex in Sardinia consumptis, quo tempore insula

lustrata.

808쪽

Liber Sextus decimus.

lustrata, confirmataque in s te, de sontibus poenae sumpta ) Marianus, Mat.

thaeusque tumultuari incipientes rursus ad ossicium reuocauitiatque rebus om

nibus compositis, reipublicaeque priesecto se Prochita incolumi tandem classe Betullonem redijt, maiori conatu quam operaepretio facto. sed necessitati parere, quo nullum est acrius telum, temporique seruire magnis Regibus

usitatum, consentaneumque est.

C Eti mistus. Cap. XX.L A V R QVE R QVII oppidis abs Rege Castellae tentati

captisque magna ex parte, cum in Fridericum fratrem se segurae arce munitissima tenentem ducere pararet, Toleto Hinestrosam in Ulteriorem Castellam amandauit, ut Blancam Reginam, belli causam captiuae instar in ea urbe custodiae mandaret graue id de cretum suit, innocentis puellae calamitatem non uno loco consistere templum Toletanum ingressa, quas exoluendi voti specie pedem inde essene recusauit, loci sanctitate salutem tueri cupiens. s quid tamen audaci iuueni & temerario sanctum esset. Ille eo nuncio concitatus Ocaniam sese retulit, quo in munici pio Ioaonem Pad illium Villa gerae regulum, in Friderici fratris locum D, Ia 16 cobi Magistrum substituendum curauit, & quidem coniugem contra superioris temporis exempla. nouum exemplum, legibus, moribusque validius fuit. ab eoque initio susceptum ut coniuges ijdem & Magistri essent. Mariae in gratiam , quae noui Magistri soror erat, maiorum instituta violata procerum vibres confrmabantur. Ioannesque tarda Hispali veniens sese illis adiunxit, optimus quisque sequebatur, omnesque viri strenui nauare coniuratis operam &sudium volebant. Regem super instam sevitiam auersae procerum voluntales, Toletanaque rebellio solicitabat vim adhibere imminutae copiae prohibebant. necessari h in Viteriorem Castellam ahijt, subsidia belli compara

turus. ventum 4 crdesillam, ubi Regina mater morabatur. Fridericus Maa3o gister interea a Toletanis euocatus, urbi praesidium cum septingentis equiti bus venerat: alij proceres coniurati ex diuersis locis in unum coeuntes ci cum Tordesillam , quas circunfesto Rege tendunt , armis acturi nisi tu . . stissimis postulatis annuisset Ea erant. Ab stupri foeditate recederet: Blan-cam regio toro restitueret. padilliam pellicem regni finibus arceret. Eius propinquos a republica amouendos curaret, atque perficeret. Ea si praesti ta essent, uti necesse erat, paratos sese omnia, quae imperarentur,facere. Cum his mandatis Eteonora Aragoniae Regina milia quo minus violaretur, ius gentium valuit. sexus, propinquitas, auctoritas, tutatae sunt. re insecta, dimissa. proceres spe deiecti voluntate quidquam impetrari posse. matre Re- o gina filioque elapsis, retro conuerso agmine Vallisoletum tentant. iride de uis, Medi nam Campestrem occupant sine sanguine. Eis Rider1cus Magi er sese contulit. e. etiam Alburquerquius decessit noxio medicamine lenis concepto, quod paulus medicus Romanus msgnis pollicitis corruptus aegro diluerat. sic periit Nir ea tempestate nobilissimus. Origo illi e Lusitania. am

809쪽

9ο De Rebus Hispaniae.

pla in Gastella guto. pater Alsensus Alburquerquius, auus Rex Dionysus,

maternum genus impar, non ignobile tamen. Regis alumni gratia primum, deinde odio, tantundem exitu bonae famae, quantum priori tempore malae ad populum meruit. Corpus, ut ipse testamento mandarat, odoribus re sertum non ante sepulturis mandare iurati proceres 3ecreuerunt, quam rebus ex sententia patraris. Missi denuo a proceribus legati viri primari): si sorsan Regis animus tempore pacatioris, ut nunciatum erat, ad meliora comsilia traduceretur, re integra. Colloquio dies, locus, tempusque 3esignatum. venere ex utraque parte quinquaginta equites paribus armis in pagum non pnocul Tauro oppido insidijs minime idoneum. Ibi cum inter se ossicio- ti, se salutassent, & proceres coniurati more gentis, Regis dextram deoscula Nessent, terrius Toletus pauca ex sententia Regis praesutus Graue ait, acc1dise tantos viros, ea nobilitate, eo splendore, alienato animo esse. eripere principi velle, quod esset beatissimum, decernendi libertatem: eosque caros acceptosque habere, quos fidos maxime iu3icaret. Caeterum errori per imprudentiam commisso veniam se dare paratum, moilo copias militares dimitterent. Quod 3e Blanca postularent, nisi sorte ea obtenderetur species maiora conantibus, facturum sese quae vellent. Ad haec procerum consiliu habito, eorum verbis pernandus Aiala potestate dicendi facta sic inci- , pit. Quod contra exempla maiorum, magnanime princeps, armati venimus, Io, veniam δari postulamus. Inimicorum insidiae,a quibus nulla innocentia tuta, est, compulerunt, tuoque permissii fictum est. alioqui tui sumus: de subditi, , & supplic1bus, ut libet, statue. Habet hoc regia sortuna, ut nihil occultum esse, patiatur: omnia populo proponit, atque explicat turpia honestaque. Blancae, Reginae, cui diadema imposuimus, cui coniugii sanctitate nobis praesentibus, deuinctus es, exitium ab aemula comparari aegre serimus: principisque auribus, insidias a prauis hominibus tendi graue ducimus, nulli magis quam tibi gra, tiscaturi: hi sedata animi agritudine, fraudeque perspecta quod prope, diem fore cupimus, speramusque maior aetas accesserit. Quanto disicilius, est alios praestare,quam se,tanto lau/abilius in eam curam incumbere, ut opti- 3o, mus quisque ad tuum contubernium recipiatur.Multis alioqui claris principi , sus dedecori fuit, domestica infamia. Tua coniuge quid sanctius, quid nobi- , liust quam modico cultu, quanta morum suauitate' forma quae alia comparan- , da fiam grauissimo luctu leuati & in debitum dignitatis locum restitui, si ho , mines silerent, si aliena esset, tu ipse armis, copi jsque omnibus conari atque, cilicere δeberesullud caue ne praeposteris blanditiis illectus per errorem com- , mittas, unde tibi, nobis, uniuersoque nomini Hispanico luctum insanabilem,

, ignominiam sempiternam inuras. De re tanta breui statui non poterat conuenit, ut quaterni ex utraque parte delecti ὀe pacis conditionibus disceptarent sie a colloquio discessum. moxque varijs Regis tergiversationibus intelle- 4octum est, nihil eum pro sano facturum . praesertim cum eodem tempore Tauro digressus ad amicam iui se constaret. qua occasione Regina mater idem a coniuratis voto stans, eos Taurum euocauit: eisque oppidum tradidit. Eo nuncio perculsus RG totiusque regni desectionem veritus,squestros a& Samuele

810쪽

Liber sextus decimus 79 I

9 Samuele Iudaeo sis aerari; praesectus erat carus in primis) comitantibus i

Taurum repeti)t: matrique complexum serens in eius se potestate futurum di Xit.comites continuo detracti datique in custodiam. p ecipua aulae ministeria mutata. Fridericus Magister regio cubiculo praefectus scrinio Ferdinandus Aragonius, Ioanni Cerdae vexilliseri honor elu datus, Ferdinando Castrio, qui Ioannam Eteonorae Gusmaniae siliam uxorem habebat regiae procuratio concredita. in quo honoris specie prouidebatur,ut Rex captiui restar teneretur,sublata etiam ipsum adeundi promiscua libertate Alburquerquii cineres, quasi victoria parta in monasterio Cisterciens, cui ab spina in Vaccans nomen, sero pulturae sunt dati.Magnum reipublicae nominiq: Hispanico vulnus in fictum, principem gentis parentem & columen obsi/eri capi, inclu/imis facti atrocitatem salus publica, principis inuidia, infamiaque excusarent.Venativis tantum libertas relicta erat. qua ille occasione, & nonnullis proceribus eius calamitate agnisque in posterum pollicitis, quioribus factis segobiam sese pro ripuit prosequente samuele, qui 3atis praeflibus, e custodia liberatus fuerat. se cutus est etiam Tellius frater, cui eo die Regis cust iendi cura concredita

erat, hau3 diuturna gratia sutura. Inde maiorum motuum initia .Aragonii fratres Roam Eteonor matri datum captiuitatis tempore abs Rege oppidum discessierunt.Ioannes Cerda sese ad Regem contulit DidericusTalaueram ubi co-ao pias militares reliquerat. Ferdinandus Castrius in Galaeciam,Tellius in Canta briam abiere. Henricus & Regina mater Tauri substiterunt, oppido praesidium. Haec sine anni gerebantur. quo in proximum euoluto millesimum tre- a 3 1 scentesimum quinquagesimum quintum regni couentus surgis habiti sunt.interfuerunt Aragonij fratres. De procerum insolentia conquestus in conuentu Rex, vindicare iniurias paranti uti opem ferrent petht. In principe uniuersam nationem violatam , grauique ignominia assectam esse . publica inuidia, communibus armis perfidiam vindicandam ars militare ciuitatibus impe ratum Ijsdem diebus Carolus Cerda Alsons Exh redis filius,an nepos a Rege Vasconum interfectus est atrox facinus Regi Gallo visum sortem &strenuum 3 o virum, quo multum & familiariter a prima aetate usus erat, praeterea Magi strum equitum insidijs oppressum. Engolismorum comitatus abs Rege dona. tus malo suit, quem Rex Vasconum tanquam sui iuris repetebat. Campaniampr terea Briam ipaterno iure a Rege Gallo extorquere conabatur.spe obtinendi depulsus,qui maxime iniuriae opportunus erat, in Magistrum equitum iram etfudit. ad Aquilam Notimaniae vicum nocturna vi submissis percussoribus, in lecto inopinantem oppressit sexto Idus Ianuarii nos artes ex annorum nume ro biennium ritrahit: de die connenit.Carde vulgata Res Gallus publico quatriduum abstinuit,sublata etiam se adeundi potestate quaestiones habitae, diesq; Vasconi dicta. accepto obside Ludovico Regis filio, contra omnia vetustatis o exempla Lutetiam causam dicturus venit. Insdias capiti suo comparatas non satis probabat.duci alictoribus iniecta in eum manu iussus est.vxoris sororisqividuae preces euicere, uti venia donaretur seroci iuueni neqi diu in side perstituro. nam pecuniam a ciuibus exigenti Gallo aduersus Anglos, apud populum intercessiti quae iniuria,ut par erat,altissime in pectus ὀssensi Regis descendit.

SEARCH

MENU NAVIGATION