Clementi 11. P.O.M. Seminarium Romanum ex universa doctrina litterarium obsequium D.D.D

발행: 1702년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sotendas, ut qui Provinciam hane humeris multo sortiorem adiecit, fulciat ipse : futuram nobis laudi & honori, cum illam honestistime administra

verimus.

oannes Petrus Armabene Sem. Rom. Cons. In Classe Humanitatis.

PETRUS GROSSUS NEPOS

TAmetsi B. P. hoe enim Te posthae nomine appellem necesse est ;cum Eligentium consensus, & virtus Tua dulce quondam mihi Patrui nomen ademerit Tametsi , inquam B. P. communis laetitiae, quam orbis universus de Tua dignitate concepit; etiam mihi pars aliqua, nec illa quidem mediocris,contigit: tamen cum in ea tempora incideris, qui bus novus istae dignitatis splendor oneri Tibi potius,quam ornamento futurus est ; laetitiam quam nova dignitas excitaverat, dignitatis Onus magna ex parte repressit. Caeterum si mihi gratulari non debeo, cum amantissimum mei Patruum amiserim : si Tibi gratulari non possum, cui procuranda difficultatum plena Provincia contigit; orbi certe Cati olico gratulabor , cui pacandis Europae motibus opportunum sydus affulsit. Quod si detrimento meo reflorescit Europae isticitas, & Tuo incommodo orbi Pax quaeritur; profecto non est in quo mihi placere possim : non est in quo Tibi gratuler,nisi quod Deus communi Nostrum incommodo & orbis P

cem , & Europae isticitatem redemerit. Suades mihi multis animum privata sorte contentum, lautioris fortunae odium, & luxus fugam. Scilicet eum magis curae Tibi sit virtus mea, quam sortis favor; repetis Filio nunc omnium Pater , quae quondam Patruus Nepoti repetebas identidem . Et quidem quamvis de mea Virtute sperare parum admodum possis, multum ipse tamen a consiliis Tuis sperare debeo: cum enim iis exemplum etiam nuper accesserit; pudebit me semper praeeuntem non sequi. offerebatur tibi Perusiae Ecclesiae regimen : interim vero quod pene miraculo fuit Jtrepidatum vehementer est, ne Elizentium vota, preces, ac lacrymas, im spem orbis eluderet modestia ria,eaque conssantia obtatum deprecareris

imperium; qua Tibi a Patribus offerebatur. Vide iam igitur B. P. quam fortasse superfluum sit, ut qui summam dignitatem constanter sepe rei ceris , , qui acceptam patientissime feras , Nepoti suadeas eius dignitatis contemptum, quae Tibi nondum rediit in gratiam. Ego quidem si in eam me laudem genitum volet Deus, vehementer curabo, ut, seu me Nep tem voces,seu Filium; nihil unquam sit, in quo Tibi aut Filius displiceat, aut Nepos: habeasque semper, quod in Nepote praeter sanguinem ames.

52쪽

Serpentes per Italiam Haereses sub AEloria Drsonis extinguit.

CARMEN.

AUSONIAE resupina jaces infamia terrae ,

Seminecesque artus, nigroque madentia tabo , Terga videns, calido lambis fumantia telo Uulnera . Tartaret Uictorem carmina monstri Pandite.Romulidum Tuque o brtissime Vindex Da, CLEMENS , fausto facilem mihi Numine musam. Qua ferit audaci pater Appenninus Olympum Uertice; sylva vetus densis circumdata dumis , Roboribus piceisque nigrans, sub tegmine lenti Uiminis incurvo tenebrosum protegit antrum, Solis inaccessum radiis . His conditus umbris Laethiser anguis erat, squamis metuendus & auro. Fulgurat e maculis rabies, e corpore terror: Stant oculis flammae: liquidum fluit ore venenum: ἰLingua trisulca micat, crescunt in acumine dentes :Irataeque rubet crudelis gratia eristae Jamque per innumeras, quibus imperat Ausonis, Urbes, Straverat hic Populox, hic diro funere Reges, Nullaque inexhausto irestabat praeda Veneno, Humanis sed pasta epulis, dc pota cruore , Irritata magis , non est satiata nocendi , Ambitiosa fames, magnaeque cupidine praedae Romam orbis Dominam lacerandam cIade petebat. At CLEMENS. trifidum,Tarpeia fulmen ab arce Librat, & ignito properantem vulnere tardat . . Crudelemque animam mortemque in morte minantem Depulit . Ille vomens mistum cum tabe venenum Procubuit, peperitque fuse de funere vitam . . Plaude tibi, secura metu, Communibus expers Cladibus Italiae spolioque superba Draconis. : Ita CLEMENTI solvas, quos debes, Roma, triumphosa

Triplex Dur, Doctrina, Clementia, G Pacis amor.

SI tua tergemino cinguntur tempora serto; Serta triplex virtus nobiliora dedit. iLaurigeros primum fronti circumdat honores -Z II naenio Pallas semper amica tuo.

E a Pallas Dissiliam by Cooste

53쪽

II Pallas te puerum docuit, te Pallas sum num Mirata est artes tam cito nos Ie suas.

Quin ubi devictam sensit se Diva, doceri

Artes optavit saepe Minerva tuas.

Proxima CLEMENTI tradit Clementia sertum, Quae cum CLEMENTIS nomine facta dedit.

Haec docuit justis virtutem extollere donis: Haec voluit, meritis ut situs esset honos . . Sic facili imperio tua dum Clementia regnat; Moribus assuevit vivere Roma tuis.

Templum Cecrophs habuit Clementia sylvis:

Unde dabat miseris obvia semper opem . Non illi pecudes, raptique ab ovilibus agni, Impositi flammis nec placuere greges . Frustra illi sacris fumasset victima flammis: Arsissent frustra thurea dona focis . . Placabant Divam solum pia vota precesque: Mollibat facilem lacryma sola Deam.

Nunc tua majori colitur Clementia templo: . lPro sylva Romam, qua Veneremur, habes.

Hie miseris facili, facilisque rogantibus, ultro

Invitas vultu vota precesque tuo.

Romaq; sis quamvis Princeps, vocat illa parentem: .: Sis quamuis Dominus; te uocat illa patrem . . . Vltima belligero Pallas tibi tempora serto Cingit, & emeritas ornat honore comas . Nam cum discordes ruerent in pretia Reges: Turbaretque Italos Martius ardor agros pIpse triumphali redimitus tempora oliva Placasti audaces in sua damna Duces Per te Sequanicis cessit discordia campis: ' :Per te pacatis Anglia regnat aquis . in Per te Romulais Mars Thracius exulat arvis, Et niveo Populos Pax fovet alma sinu. Ut capiunt vires , ventis spirantibus , ignes :Pulchrior a pluviis ut nitet Iris aquis . sic tua per Martis crevit discrimina uirtus:

Uisaque majori est enituisse face . Italiam, CLEMENS , Iacerarunt praelia: fama Nunc tibi pacato major ab Orbe venit.

54쪽

CLEMENS VIL P ML

Sub Nasis AElegoria Pontificatus fui dissicultater deplorat.

I Ram pone, fretum: venti. mansuestiae. Clemens

orat, jactatae cui data cura , ratis. Quid faciant, infeIix Aut qua, regione requiram , Quod negat auxilium Pontus , & aura mihi ZPontus, ct aura ratem quondam juvere: cucurrit Per medium sospes cum mea cymba fatum. Nain mare pacatis aequabat fluctibus undas c . Implebat tumidos aura secunda sinus. Ast nunc Pontus iter, placidos negat aura susurrOS: Aura secat velum, dum ferit unda ratem.

Hei mihil quot fragilis jactatur cymba procellis , Cymba procellose pene sepulta Mari lΗei mihil praecipiti modo pendet ab aequore puppis:

Et modo subductis praecipitatur aquis . Nunc illam rapida cingit vertigine fluctus: a . Nunc illam dubii vorticis, unda rapit. Pellimur hine Austro; sed & inde . repellimur Euror Unus obest alii ventus, uterque mihi. Carbasa seu tendo ,, Pelagoque immittor aperto. Seu tutum timidus Navita littus amo : ' Infidum mediis irascitur aequor in undis rEt reflua infido in litore fervet aqua. Seu mihi tyrrhenum placeat proscindere Pontum :Seu placet Adriacum currere puppe salum ἐEcce repentinas insurgit fluctiis in iras: Asperat Ausonium 1zeva procella mare. Mitiori ali cillem Boreas spiraret ab Archo :Servaretque, olim quam dedit ille, fidem lIlle etiam nostrie laceravit vela carinae :Ille etiam obsequium, quod dabat ante, negat.

Alii saltem Latio liceat succedere portui Tuta sit ali portu prora Latina tuo lMe miserum i sistito licuit succedere portu,

Sed tutum in portu non licet esse meo. Namque etiam hic rapidus motis furit aestus arenis: Hic etiam pictos. verberat unda Deos. Iram pone fretum: venti mansuescite: spernis Vota fretum nostras. spernis, & aura preces Tu saltem, iratas sternit cui Nereus undas; Quoque jubente, levi murmurat aura sono.

Tu mihi, Numen ades; Latiam tu dirige Puppim . Tu Dominus, Rector sum ratis ipse Tuae . oseph Durares Sem. Rom. Com. G Rhetor novus.

55쪽

Nepotem suum cum Pontificiis copiit ad bellum contra Turcat mittit.

Η Uc ades, o nostrae non ultima gloria Gentis, Care Nepos, Martis fulmen , & orbis amor.

Huc ades , dc Latium primo venerare Parentem , Et preme signatos ore tremente pedes. -

Sed postquam nostris impresseris oscula plantis; Ultima ab Ausonio Principe dicta cape.

Bella placent, quondam claros habitura triumphos: Bella placet Getico bella movere Duci. . . IRomula Tyrrheno decurret in aequore classis: Et Coelo Ionias Auspice scindet aquas.

Ergo meas inscende rates : pelagoque volantes

Impleat aspirans ventus, & aura sinus. Rumpe moras, generose Nepos, tibi militat aether Et tua coelestis diriget arma manus: Fulgida, quae nostris rutilabunt sydera signis; Illa tibi toto sint cynosura mari. Ingredere ominibus certis, ventisque vocatis Sithonis a Latiis puppibus unda gemat. Causa placet superis, luperisque volentibus ipsis Odrysio placuit cum Duce bella geri. Nec dubites , fortem si bella serantur in hostem: Adverso timeat qui movet arma Deo. iHactenus Auseniis fatis insultaverit Aris, Spreverit & Latias barbara Luna manus. Tempus adest, fracta surgant quo compede gentes: Et vetus excutiant colla subacta iugum. Tempus adest, Getico quo sanguine purpuret, & quo Palleat amissa Thracia Luna face.

Ast ego, dum curres remi derientibus προ- , Dum vehet AEnotrias Tethyos unda rates, i

ura dabo pia thura Deo : Populisque vocatis Decludet sacras dextera nostra λres. Romuleam & quisquis peregrinus Venerit Urbem; Affusa a nobis abluet unda pedes. A nostra sitiens sumet charchesia dextra, Sumet & a nostra sercula lauta manu. Ipse tamen tenui ducam jejunia victu, Et cinget setis horrida Zona Iatus . . . Fors erit, ut nostris numen placabile votis Injiciat Scythico Doena Latina Duci. Et mea Treyciis rutilent in turribus astra,

56쪽

CLEMENS VIII. P. M.

Suo Daphnidis nomine n sis, ta Aonias laudant,

quo , recuperata ab Uyo Ferraris, immunes nune sint is Bellorum inconi odis.

V patet estissis scelix Insubria terris ,

Et sese major vasto caput erigit alveo l--Fluviorum Rex Eridamus, Pelagoque sonanti Arva secat, raditque tuos, Ferraria, camms; Curarum immemores liquidi prope fluminis oram Thyrsis oves caiitu, calamo mulcebat Amyntas Nam cantu Thyrsis, ealamo praestabat Amyntas. 3Forte, , sub herbos e gemerent cum margine ripae Lactentes vitulae, & querulis balatibus agnae Implerent valles, di amicam vallibus Echo; Respicit Eridanum Thyrsis, medioque natantes Amne viros, galeasque videt, clypeosque sonanteS,

Relliquias Belli, & Scythici sera proemia Martis. Ergo vicini metuens discrimina belli,

Flebat, & has mesto tristes dedit ore querelas. Ir. En queis nostra tuas tellus promittit aristas lEn quibus a laetis teneros educimus Agnos, Inserimusque pyros, & ponimus ordine vitest Nunc alios populatur agros Mars Thracius : Urbes Nunc alias, aliumque solum funestat Erymnis. Proxima sed postquam turbaverit arva Gradivus; Nos eadem fortuna manet: deflebimus ambo Amissum pecus, & dulcis grata otia ruris .

Non tuta in stabulis fuerint, non tuta per agros Errabunt armentae manu 'rus Ginnia miles Auferet: intonsas rem pes pede proteret herbas, Vicinaeque hostiles sylvae flectentur in hastas. Un. Quas ripis errare boves, errare capellas,

Thyrsi , vides, siccoque in littore ludere saltu , Candentes vitulae, di foetis cum matribus agni In stabulis tuti semper, tutique per agros Tondebunt virides, nullis prohibentibus, herbas, i Ne dubites, nobis campus servabit aristas: Turgida spumabunt nostro multralia lacte:

Noster erit, nostroque lacu calcabitur , omnis, Incustodita pendet qui Vite racemus ..Aspera Vicinos quae miscent praelia campos, Hinc aberunt: nostrasque reget Pax aurea sylvas .

Di persas quondam pecudes, S: diruta vidit

Pastorum tecta, & quercus innare revulsas. Turbatis caput attollens hoc flumen ab undis: Sed postquam hos colles, has sylvas Daphnis amavit,

57쪽

Atque suum Delix novit Ferraria Daphnin , . a. Mutavit fortuna vices: Clementia Coepit, Et secura quies nostris assuescere sylvis, Daphnin Pastor amat: volucres , armentaque Daphnin Si possent: Daphnin volucres, armentaque amarent, Ut rident violae, vel purpureus hyacintus, Ut sylvis modulantur aves, cum pulcher Eoo Sol redit, & nitida densas face discutit umbras; In nostra haud aliter cum venit ovilia Daphnis, Idaliae rubuere rosae e cecinere volucres: Fronde nova, pomisque novis se vestiit arbos

Et pecudes saliere : haedi saliere petulci.' π. Sed si Parca ferox invidit Daphnida nobis; x Dic mihi, quis posthac pecudes defendet, Amynta Daphnis abest: aliasque alio sub sydere sylvas Nunc habitat, nostri forsan gregis im memor : & sors

Immemor Eridani majores, quaesiit amnes . .

Amm Quin potius licet illes alio sub sydere sylvas . t 'Majores habitet, majoraque flumina nostris ;Is tamen in alio redivivus Daphnide, nostras Curat oves, tutosque jubet per pascua tauros, Et tutos errare greges, errare capellas .

T r. Cur igitur squoniam consedulius ambo periti Tu calamos inflare leves, ego dicere versus o Non eanimus Daphnin y Nobis si haec otia Daphnis, Daphnis & a nostris prohibet praesepibus arma ξ γn. Thyrsi, vides quantae veniant de montibus umbrae λNox ruit: & nigro jam surgit vesper Olympo: Et Daphnis vetat, & surgentia sydera cantum . t Comes Camillus Maraaranii Sem. Rom. Conp. ει Rhetor Veteranus.

CLEMENS HIL P. M.

EPIGRAMMA.

PAuperis in speciem Numen delabitur astris,

Divitiae ut vena de meliore fluant. Hinc hominum pietas reddit sua munera Templis Cultaque votivas ara flagellat opes. Auspice te, CLEMENS, Tepetit jam Numen egestas, Plus tamen in cultu paupere Numen habet. Instar habes Regum , Tyrio dum murice fulges, Dum contemnis opes, Numinis instar habes Laurentius Grimalia Sem. Rom. Conv. G Rhetor novus. - CLE-Disitiroo by Corale

58쪽

CLEMENS VIII. Ρά Mi

no Iubilaei multa pietatis opera in Pauperes exhibet.

ELOGIUM.

REgo me CLEMENTIS VIII. munificentia

Roniam conflue, Ubi te non invenias amplius Peregrina Pauperies is Supremam Regnantium Maiestatem Amabili pietatis metamorphosi , Plebi famulantem Mirare . Quem Reges adorant, orbis colit, tremunt Inseri, Sordidis advolutum pedibus

Iam sela thesaurorum effusio, Quem famulantem vides, Testatur Principem, Nisi quod ipsa Maiestas in demissione subIimior, Aut CLEMENTEM probat, aut facit. At quem in taculi cunis, miraris Principem,

Diligis Patremi

Disce sperare, Abeunte seculo cum usura redivivum. Sic quae saeculi infantiam inter pietatis ubera excepit, Tandem Benignitatis, munificentiae, demissionis, Prodigia geminans, Rediviva Clementia. Saeculum coronabit.

Augustinus Zombardi Sem. Rom. Cond. ει Rhetor novus.

Risuiuis creta d Turris capta implorat.

GNossiaci Regina Maris, cui littora centum, Centum Urbes Populos , . Iataque Regna dabant; laselix Getaeo jube . rvire Tyranno, Et dare barbarico regia colla jugo . Illa graves patitur cervix onerata catenas, ornatum gemmis quae diadema tulit. IIla coercetur vinclis, & ferrea sentit Pondera, quae gessit splendida sceptra, manuS. Hostis in excelsa, nullis prohibentibus, aulaia Regnat: me rigidi carceris umbra tenet. He Oili os by Ora e

59쪽

18 Hei mihi ΤῆNoster adhue rubris stat sangui, in arvis

-- Ossa Ducum campis semisepulta jacent Qua steterant Urbes, colles feriuntur aratro: - . Surgit ab eversis sedibus alta seges. - Templa ruunt: alio surgunt altaria cultu:Μentito fumant impia thura Deo. O utinam subito terrae consumar hiatu: Mergar & in medio contumulata Mari; Ne sacris videam contraria surgere sacra rNe videam ritus, impia turba, tuos.

Perdita, sed nondum pereo, sed perdita vivo: Ah, CLEMENS, facilem tu mihi tende manum . Quam Superi servant; ne tu servare recusa: In me cum Superis est tibi juris idem.

Auxilium nuper, complentibus aequora velis , 'Ne caderem, tuleras: hoc ego lapsa rogo. Ah veniat Ligurum, veniat Tyrrhena juventus , Et Romana meas classis obumbret aquas.

Nave super celsa nomen CLEMENTIS in auro Fulgeat, & tremulum verberet astra jubar. Ille nitor Geticos rutila face fulminet Hostes: Ille mihi clari syderis instar erit. Ra age, rumpe moras: tumidis da carbasa ventis; Et premat Ionias Romula classis aquas . Unum oro, quodque ipsi etiam concesseris Hosti, Hostis si peteret: scilicet esse tuam.

Georgius Hydari Sem. Rom. Cons. eae Classe Humanitatis.

mulum Dum bremi hae Epitrapbe inscribi iubet: CLEMENTIS LX CINERES.

ELOGIUM Rravit Modestia Tua, CLEMEM , α θ

m Quae dum litteris vetat inscribi Sepulcrum, Prodit sacta, non celat. Augusto Cineri Tuo Nihil tam nocet ad laudem, Quam vita CLEMENTIS. Exiguus , quem imperas , lapis

Teget ossa, non famam; Et accedens Tumulo Roma Perget dicere, quod invita non legit. Ut vel mortuus laudem declinares; Alio vitae genere utendum erat, Non Testamento.

Accipe igitur

Quod

60쪽

Quod paucis fama subscribit. CLEMENTIS IX CINERES,

Qui extinctis Principum odiis, Sublata Populorum inopia, Partaque orbi univeris scelicitate, Nihil habuit commune cum coeteris, Nisi Mortem a Iosepis Roperus S . Rom. Conv. G Rbetor π M.

Cretam pecunia, ta milite iudiat, ne d Turcis occupetur.

CReta jaces, Bustra puero reptata Tonante eLunaque centenis Urbibus alta sedet Quid faceret CLEMENS i Juvit te milite : Classe Te iuvit; Scythicum ne paterere iugum . Tu tamen ol pateris Scythicas invita catenas: Flectis de Odrysio Regia colla jugo. olamen vicina tamen tibi, Creta , ruinae Troia det: excidio Troia superba suo. Post duo nam flammis victricibus Ilion arsit: Creta, tamen solum post tria lustra cadis. Paschalis Galeam Sem. Rom. Com. ει Rhetor novuι

Ludovieum Belirandum, Cajetanum Thieneum, Philippum Benitium, Rosem Peruanam, G Franciscum Boetiam Sanctis annumerat.

CARMEN.

ADdita sederibus nova sydera, grandia nostro,

Exiguo quamvis, sint argumenta labori. Huc ades, Aoniis cui Pindus murmurat undis, Phaebe Pater, stelixque meis allabere coeptis. Dum pia coeruleo residens Clementia Coelo Humanas spectare vices, & ab axe sereno Terrarum molem, medioque sub aethere mundi Gaudebat lustrare globos, calcataque circum Imperia; occurrit Princeps , molimina rerum Qui volvit, sceptroque sibi subjecta ministrat Regna , datumque Petro certo regit ordine mundum. Hunc Dea prospiciens, aequantem nomina factis Nam nomen CLEMENTIS erato sua dona parari, . . , Digna- Dissiliam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION