Vitae jurisconsultorum quorum in Pandectis : extant nomina conscriptae

발행: 1690년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

JURIS CONSULTORUM

Quorum in Pandectis extant nomina

CONSCRIPTAE

LUGDUNI BATAVORUM,

7쪽

ILLUSTRISSIMO

CLARISSIMO CLUAE PRO

ANTONIO

PRAEPOTENTIUM D. ORDINUM HOLLANDIAE ESTFRISIAEQUE CONSILIARIO ET SYNDICO MAGNI SIGILLI CUSTODI EUDORUM PRAEFECTO ET SCRINIORUM EUDALIUM MAGIS-

Ita illustrium Iurisconsultorum ab Optimo Parente eo , brevi olim compendio complexas sed diu in situ tenebrisque sepultas edituro occurrit

praeeaeteris magnum ac praeclarum tuum nomen,

cujus auspiciis libellus hic exiguus insignior in lueem prodeat. ' 3 Cum

8쪽

Cum enim in brevi quasi tabella contineat adumbratas imagines omnium qui forensibus studiis Romae olim claruerunt, quorum prudentia fuit fundamentum Reip: fraenum tyrannidis ac praesi dium juris Maequi, tu animi magnitudine ac vitae integritate omnium virtutum, quibus Roma stetit emgiem in te expresseris, nemo mihi magis idoneus visus es , cui offerrem hoc munustulum animi index tui quam maxime observantis. Nam quemadmodum non tam splendida Majorum stemmata quam jurisprudentia legum mater ac vindex iis tutum illarum nutrix qnibus floruerunt Romani rerum Domini, viam aperuit ad Sellas Curules lamplissima Reip munia, sic te non tam Patricia tua familia virtutibus avitis sulgens, quam innata virtus, morum candor mens

juridicis studiis subacta, longo rerum usu limata, ac ingenuis artibus expolita ad Reip nostrae cla-

9쪽

vum evexit. Certe quando in hoc libello vitas revolvo Clarorum virorum, qui in turbulentissimis Reip suae fluctibus animo in Concusso pro communibus Patriae aris ac socis semet devoverunt, illorum virtutes jam exoletas intermortuas diu in te reflorescere laetus conspicor. Quocirca te Venerantur omnes Consultorum omnium disertis 1-mum disertorum omnium Consultissimum. Tene enim gubernacula Reip quae variis amicta cladibus ex saevisssimis procellis emergens, ViX ad se rediens nova iterum tempes ate agitatur, cum Galliae Rex omnem Europam sui Iuris facere, ac duris sub fascibus premere sudans, omnibus admotis machinis id agit, ut Patriam nostram tanquam Germaniae areem citrium Libertatis aut per cuniculos aut aperto Marte subruat. Quare

difficillimis hisce temporibus incredibilis quaedam bonorum civium de te exspectatio est Nam li

ceat

10쪽

DEDICA ΤΙO.ceat mihi ure non iniquo aureis Patrui mei ve

bis uti

Cum ratem Pelagosua Fert aura, cursum regere mediocris valet Puppis Magister: artis eximiae es opus Cum dubio ventos inter incertos benis Flagellat undas, vique nimborum vadis Commotum ab imis surgit in montes mare, Reperire fusius per procellosos iter. Sed mens erecto ac vivida tua virtus omnium exspectationi non modo satisfaciet, verum animi tui nervis intendens, ac ingenii copias explicans, spem ac vota omnium longe superabit. Quantum ego auguror conjectura, futura cogitatione praecipiens, consilio, prudentia ac industria tua Patriae plurimiseXercitae malis, ac pia pro publica Salute tributa

passae pristinus tandem redibit vigor ut sinceram ab

SEARCH

MENU NAVIGATION