Concilium Limense. Celebratum anno 1583. sub Gregorio XIII. Sum. Pont. auctoritate Sixti Quinti Pont. Max. approbatum.

발행: 1614년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ad diffinitiva exclusiue,atq; ita obsigna ti ad ordinarium transmittantur, adhibito ipsius Visitatoris de unaqua cli causa iuditio, ut tandem Episcopus ultima sententiam ferat: id ut fideliter, atque integre faciant,Visitatore Somne S,mOner haec sancta Synodus: quod si timore Dei postposito, processus aliquos occultauerint,aut iniqua collusione, cum visitatis , eorum vitia dissimulauerint, ad ordinarium praedictas causas integre non transmiserint . Visitatores ipso facto, excommunicatos esse decer

nimus.

ssobrietate Uisitatoribus obstruanda. Cap. IIII. V Isitatores, ut non solum excessus

corrigant, sed etiam eXemplo MO 'coisii et blii. destiae, & Christianae sobrietatis sedi r. c. . ficent,nullo modo patiantur pompam, T aut

162쪽

C. eum Aρο- aut profanum apparatum, aut nimios tui Iec ' sumptus in occursationibus,&hospitationibus sibi exhiberi. Munera quaecu-que , aut commodi aliquid prister ea, quae sunt a iure permissa , neque visitator ipse recipiat, neque siuos recypere Ciniscit. Trid. isto Πςque emat, neque per-S . a . c.'. muteticum his qui visit anxiar, equitatu

aliud, si quid eiusmodi ac- ωQb . r. iis Oςpprix , fCi t 6ς ad dupli restitutionem

conci Lusu. intra mensem faciendam, iuxta consti

tutionem Concilij I ridentini, in conscientia teneri ue quod si non restituerit intra pridictum tempus, ab Omni , S beneficio, & officio esse suspensum secundum Gregori; X. in Concilio gen rati editam sanctionem.

163쪽

brica, sornamentorum. cap V. I N Visitationibus fabricae,aut Ornam C Coiseil vid. torum diuini cultus, decretum Tride Sest a .c.it. tini Concilii nulla ratione violetur ut patroni nullatenus se immisceant visitationi ornamentorum ecclesiae,aut stabilium, seulabricarum prouentibus;nisi quatenus eis,ex institutione, ac fundatione;id competat.

quando, Indorum tectimoniumsit recipiendum. UJ.S Acerdotum . qui inter Indos agun i,

i atque eis praesunt, existimationisecuri' i

tatiq; consulere volens sancta Synodus, -cum sciat hos passim malitiose impeti. atq; eo facilius traduci, quo seuerius vitia subditorum corrigunt, aut Hispa- norunt i auaritiae violentiaeque obsi- , Κ a stunt,

164쪽

ACTIO

stunt, superioris Concilij consultissi

mam constitutionem innovat,atque i primis mandat, nullum a parochia debere detrudi etiam si multae, es graues querelae ad Episcopum deferantur, nisi oculato examine per se , vel per Commissarium aliquem ibi causis agatur, ubi ille deliquisse narratur. Nam quantum fidei testibus praebendum sit, Iudex ecclesiasticus praesens melius nosse poterit , & rei totius ordinem discere. Praeterea cum ordinaria , aut extraordinaria visitatione inquirendunt erit in sacerdotem,videat omnino qui iudicat . ut ab infidelibus Indis, nullum contra fac SCanones testimonium admittat:sed neque ipsos fideles Indos,aut etiam Hispanos,si suspecti sint, quod siaepissime accidit adhibeat: sed integros,l& Deum timentes testes in uestiget. Illud vero,ante omnia teneat prae oculis, ut neophitos iurare non cogat, nisi re prorsus gra

ui.&quae aliterdefiniri non possit . At

tunc

165쪽

t Πς Tiu quantum s acrilegi auia admittant perituri serio doceat: siquos autem peierasse probauerat ad timoremi caete-iorum , iubeax publice fortiter vapulare,&infamia notari attonsis, pro more Indico illorum crinibus f pniqi ubi ne- c es sita s ex igedi resti monij vrge o s faerit, ex solo Indorum testis onio resperideat,p expendat, quantum fidei xali bus debeat adhibere quos facile ad ,peierandum induci,notum est. -

ad forum ecclesia iuum spectantia, corporali potius, quam stirituali poena ere punienda.

S I nulla potest Respublica sine metu

supplicij in officio contineri, neque sufficiunt,quatum uis bene,ac sapienter constitutae leges,ad cohiben/osae riminibus homines, nisi poenae pariter in se-

Κ 1 belles

166쪽

Conc. Matis

belles decernantur barbara.& rationi non usque adeo obsequens Indorum natio, pijs & salutaribus in

situtis parere nunquam, sicut opus est, assuescet, si rectores mos veluti ad vindicandum in malefacta impotentes, fa- ciliet contemnat d mmi & Apostolus, quibus spiritum mansuetudinis non satis esse putabat, etiam virgam, & potestatem a Domino acceptam, interdum

minabatur , sed cum Ecclesiae spiritualis vindicta, grauissima sit ad anima rum intima penetram, ijs tamet, utilis: .esse pbtest,qui bona spiritualia, & damna possunt satis cogitatione concipere, & prout oportet, expendere. Quibus vero nihil, vel preciosum, vel vile est, nisi quod oculis cernitur, in eos certe spiritualis illa censura intentata, poterit proficere parum , nocere plurimum. Quam rem cum prudenter superiores

huius noui orbis antistites secum gempenderent, si tusrunti in has tam fa-

167쪽

felles , & minime perspicace Indorum Cois . LM., gentes ab excomunicatione, et e sis est S. c. 10.eensuris esse abstinendum, pro his vero ad conseruandam ecclesiasticam disci plinam,& religionem nscessario externa & corporali aliqua si cena urendum,

quod a priχis in simile genus hominuetiam obseruatum esse,compertum est.

Itaque Concilii superioris salutaria de

hac re decretasonfirmans,atque innouans,statuit hqe sancta Synod us,pro culpis ad ecclesiasticum forum attinentibus, etiam ecclesiasticos Iudices posse, ac debere Indos corripere. Qualia sunt atrociora illa idololatriae, aut apost sae,aut superstitionis gentilicq crimina. Tum sacrilegia in baptismum, in matri montulin alia etin sacramenta admissa Deinde, & illa minora sunt necessariis corrigenda,Missae, aut cathechismi voluntaria omissio, ebriosaωtis quoq; , &concubinat us satis istis familiaria vitia,

pro talibus certe iuxta delicti mensura. AE potest

168쪽

ACTIO

potest adhiberi poenarum imodus: sed tamen paterno magis affectu, quam iudiciaria seueritate , dum tenera est in fide Indorum aetas,correctio praestanda erir, nisi ad se dandum multor um scadalum,& frenandam licentiam peccandi du- .rius aliquid oporteat designare.

eruanda in punitione Indorum. p. V IIL l . CVης m. . SN quoniam , & natura Indorum timida est, & nonnulli facetaotu praeter decorum assidue tauiunt V praecipit omnino sancta Synodus', ne parochus, ut quae uis alia persona ecclesiastica per se ipsum unquam caedat,aut puniit qua

tumui delin quentem, cum sit a Sacer- Covc.Lima. dotali dignitate alienissimum, sed cum 6 - - erit agendum per fiscales, ministrQs 'ad hoc creatos , agatur . Deinde praeter Vicarios,&Iudices ecclesiasticos nulluβ

169쪽

parochorum supplicium sumat de Indis sibi subiectis; nisi a dioecesiano suo habeat praescriptam legem,quam in eiusmodi correctionibus seruare debeat. , quam si excesserint . atq; irae suae indulserint, parochi, Episcop*rum,&Visitatorum conscientias oneramus, ut in huiusmodi excessum vindicet, neque pς Caudin.ay .cussores S pusilli Christi gregis pertur- in iis c-batores impune abire permittant, que tys admodum Apostolicis etiam Canonibus constitutum,legimus.

aute in nostra prouincia Hispanos om- c. nes oportet seruare, sunt hi Natiuitatis domi ni nostri Iesu Christi, Stephani sis, is Prothomartyris, Ioannis Apostoli de Euangelissae, Circuncisionis Domini, Κ s Epi-

170쪽

: Epiphaniae Dni, Purificationis Beatae Virginis, Matthiae Apostoli, Annunciationis Beatae Mariae Resurrectionis Domini cu duobus sequetibus, Marci Eua- gelistae. philippi, & Iacobi Apostoloiu, Inventionis sanctae Crucis, Ascensionis Domini, Pentecostes eu duobus seque-tibus, Trinitatis, Corporis Christi, Barnabae Apostoli , nativitatis Ioannis Baptistae, Petri, dc Pauli Apostoloru, Mariae Magdalenae, Iacobi Apostoli, transfigurationis Domini, Laurentii martyris,Assumptionis beatae Mariae Virginis, Bartholomaei Apostoli,natiuitatis beatae Mariae,Matthaei Apostoli, Dedicationis sancti Michaelis Archangeli, Lucae Euangelistae, Simonis, de Iudae Apostolorum, Omnium Sanctorum , Andreae Apostoli, Conceptionis B.Mariae, Thomae Apostoli.Praeter hos etia si qui sunt. ex probaricosuetudine,aut exlegitimis

priuilegijs, festi dies introducti, & ipsi religiose in unaquaque regione seruen-

SEARCH

MENU NAVIGATION