Carminum puerilium et juvenilium libri 4. Vincentii Placcii Hamburgensis

발행: 1668년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

Diuiti de by Coos le

4쪽

CARMINUM

PUERILIUM

IUVENILIUM

LIBRI IV.

6쪽

S. P. Oeticam neque laudarenUnc neque defendere mihi animus est. Majoribus utrumque ingeniis, & gr viore animorum contentione famiatum est , quam ut meae hic industria aliquid reliquum videri possit. Tum ea est hujuste seculi indoles, ut si umquam alias, sane hac reipublicae litterariae facie Exspectes eadem d summo minimoque

Poeta.

Adeo aequali fere utrique omnium Contemptu , sicut olim applausu, eXcipiuntur : indignum sane vigiliarum suarum& arrosorum Unguium fructum laturi,

nisi quem ex aliena & publica non poς

sunt, eum eX propria aut amicorum 1Uorum secreta congratulatione percipiant. Neque vero est cur existimet aliquis communem hanc eruditorum omnium

caussam, eo quod versiculos aliquos

7쪽

P R E F A Τ Ι Ο multum adhuc adolescens feci, propius ad me quam ad alium quemVis elegantioris litteraturae non plane negligentem pertinere. Equidem nondum neque abjecte adeo de Poetica,neque arroganter satis de me ipso sentio, ut carminibus hisce primo aetatis impetu, sine a te atque cura omni effusis, Poetae nomen promcreri me posse confidam. Istum die esse Poetam, Cui est ingenium, cui mens divinior. Cujus ut in me perparum agnosco , ita ut hoc nomine Poetarum patrocinium temeraria prorsus audacia suscipiam, numquam inducar. Imprimis cum propriam etiam caussam Verear ne tueri

non satis possim, siquidem&scriptionis hujus & editionis rationes explicare accuratius debeam. Eam tamen aliquam nunc, & qua contenti possint esse homines hon illiberales omnino neque

dissiciles, Si vacat, seplacidi ratio=rem admittitis , edam.

Neque vero longius illam mihi petendam

8쪽

AD LECTOR ΕΜ. dam existimo. Nam cum in Scholis tantum non omnibus Poeta continuo aliquis prima etiamnum linguae Latinae rudimenta deposituris praelegatur: quid mirum, si quod fere aetati tenerae familiare est , ut fabellis nempe magis quam rebus seriis capiatur, idem mihi tunc temporis etiam accidit. Qui factum est,t ut cum lubentius in illo lecti onis ac studii genere versarer, tandem nescio qU desiderio poetandi sim correptus. Nimirum quemadmodum in sole qui obambulant, etiam aliud agentes colo-l xantur: ita & ego legendo quotidie Poetas sensim ipse verssiculos fundere non illubente vena coepi. Sane nihil naturae est magis consentaneum, quam quae eX- empla quotidie ob oculos habeas,ea imitari. Quod cum ego eXperiri vellem, s iccessus spe felicior ut ad idem exercitu genus siepiuscule reverterer, mentem protinus ilecit. Neque jam retinebar sermonibus illorum , qui haec studia sumptus suos eXercere negabant, antis quum illud subinde occinentes

9쪽

PRAEFATIO Stugium quid inutile tentas8Frange puer calamos.

Ruid enim tibi sula reddet,

suo tutere famem y Nam praeterea quod vix in alio scriben

di genere impunE magis ingenioli mei

vires tentaturum me perspiciebam; non putabam mihi studium hocce lucro metiendum esse, quod Voluptate adeo eX-quisita cultorem suum perfunderet. Quin imo cum necessariam interdum aliquam remissionem animo meo fore Viderem: Sicut agrum, consulente Ua ro ne, alternis annis relinqui oportet, aut

paullo limioribus sationibus serere, ne Videlicet continuo & nimio suctu terrae uber funditus exhauriatur , ita & ego animum meum severioribus anxiae Themidis aut tetricae Minervae studiis assiduo occupatum , levioribus hisce Musarum sacris, & negotioso quodam otio temperandum atque reficiendum nonnumquam existimavi. Neque id vitio mihi aut fraudi apud bonos ac sapientes umquam fore ratus sum, si quoties

10쪽

AD LECTOREM.ties alii cuticulae curandae caussa ad popinas, ad theatra, imo ad fornices diverterent , toties ego animi relaxandi ergo, ad delubra Musarum concederem,UndCkiebam non nisi aptiorem ad ea quae

modo relinquebam me reversurum.

Quam vero minime invitas se in consuetudinem meam suavissimae Pierides darent atque immergerent, vel eo satis manifesto argumento facile colligebam, quod non cogitantem etiam interdum, ac prope reluctantem ad se avocarent, imo abriperent: quoties imprimis vel Vacuo me, Vel praegravato nimiis curis animo deprehenderent. Quo minus j ure mihi quis luccenseat, si tam amabile, tamque praeclarUm Divarum agmen

sponte se mihi insinuans illiberali ac in

urbana imo inhumana prorsus rusticitate repellere non sustinui. Et ex hoc quidem meo aliquot annorum cUm Musis consortio, nata sunt ea quae vides B. L. Carmina Puerilia & Iuvenilia: quae uti numero pauca sunt, ita nullum

eorum si Atlantidem exceperis θ tam est

SEARCH

MENU NAVIGATION