Jacobi Martorellii Neapolitani De regia theca Calamaria in Regia Academia litterarum Græcarum professoris sive Melanodoxeioi ejusque ornamentis liber primus secundus

발행: 1756년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

N EA POLITANI

DE REGIA THECA

Ex Antholog. 4. 32.

5쪽

In sacrarissimae Reginae virtutes regni felicitatem

Ex Homero Odyss. T. F. 1o .

In Atramentum scriptorium.

Ferrum putre situ spumanti fervet aceto , Mundet ut aeternis scripta voluminibus e Scilicet hoe illud, vatum volitare per ora Hoc est Dramidas vincere, Nile, tuas e

Infelix fatum , sanies rubiginis ergo Eripit inviso nomina nostra rogo

6쪽

LITTERARUM GR E CARUM PROFESSOR Is

NEAPOLI MDCCLVI

SIMONII FRATRES TYPOGRAPHI.

8쪽

FLORENTISSIMAEQUE DOMINAE

TRAMENTARIUM hoc vascuIum , DOMINA AUGUsTIssIMA, quamquam septenam pla

netarum lucem longe lateque diffundar, maximo decoris incremento desertum existimandum esset, si Nomine , atque auspiciis Tuis minime cohonestaretur . Cum porro princeps pars operis , quae omnis in eo est , ut atramento , ejusque receptaculo priscus honos, S dignitas a quibusvis eruditissimis viris postli bita

9쪽

bita vindicetur , impensa a me si , & rei argumem tum novum , implexum , varietate spectabile, ac laboriosum se mihi objecerit, Regis Majestati sacrandum &ipsa res postulabat, & exspectabant universi : haec altera operis materies elegans, hilarior, & amoenitatis plena , utpote quae inter astra, ac caelestes orbes Te versari jucundissime sinet, optima dc perennis DOMINA, nemo mihi eripiet, quin Tibi nuncupanda sit. Enim vero nescio, quae cum sideribus , ac caelesti-hus corporibus veluti conspiratio Tecum est, & conco dia; siquidem cum Ipsa ex fortunatissimis regionibus Tuis Neapolim advectareris, polum omnem in Borealibus plagis noctu undique illucescere, atque ardere conspeximus, Teque esse Septemtrionicam illam Auroram universi r ti sunt, & consalutarunt, nobisque fausta omnia, ac selicia gratulabundi portenderunt. Et amice res sane sibi conjurant , quando nunc primum novimus unos priscos Neapolitanos Auroram sibi peculiare numen elegisse ,

& , Sole ipso posthabito , ex septenis diebus secundum

hujus Deae tutelae lubenter merito consecrasse. Hinc veteres Neapolitani ubique instrumentorum , & vel atramentariis organis Auroram apposuerunt , eamque peculiari cultu prosecuti sunt , ab Iove poetarum Homero condocefacti non procul ab Regali hac urbe Tua Auroram delicias, ac cubile sibi comparasse I. Cujus laetissimi ominis memoriam , & quae de hoc numine bene multa a me , ac laboris plena hic collecta Tibi lectitanti cordi sutura spes crebrior mihi est : de nil dubii, quin animo Tuo grande solatium, ac voluptatem serant, ac lubentissima excipias. Neque duntaxat ob sestiva isthaec , atque hilarissi-

10쪽

ma, quae de Aurora commemoravi, Nomini, Majestatique Tuae alterum hoc volumen sistendum reor , verum etiam quod antiquitatis cimelia prae Indicis gemmis Tuis numero, & pretio superbissimis cariora aestimas,& ac perpendis , in eorumque amore, & cultu mira cum Rege concordia aevum agis, imo & tanto ardore id genus veteres gazas prosequeris, ut Vos inter mutuo, honestissim que studio invicem contendatis : quae maxima in Regia

Conjuge laus est, eo potissimum, cum nil culpae sit, si illas posthabeat. Et haud scio, an quis inveniet Augustam, quae inter tot titulorum suorum splendorem etiam acerrimam rerum antiquarum curam reposuerit , praeter Te, DOMINA , dc vix alteram etiam creberrimae famae,

Christinam scilicet Gothorum Reginam ; & quid optabilius Regiarum Matronarum animis exputandum est. , quam ea gloria,& claritate frui, ac laetari, in qua vix parem nactae sint, & vix consortem λHinc si Herculanense cimeliarchium tot vetust rum opum strue auctum sit, in diesque increscat ad ceterorum Principum invidiam, tum Regis munificentiae, ac ingenio ad easdem conquirendas impensissimo , tum aemulae Tuae virtuti , atque ardoris studio acceptum ubique gentium praedicatur. Quis etenim ignorat immanem hunc divitiarum thesaurum, maxime picturas delicias Tuas esse , ac sere quotidie adire , de iis lectistimos, ac sapientissimos viros consulere, cum eisdemque, seposita parumper majestate , quae tibi cumulate contigit , versari , ipsorumque divinationibus sat opportunis delectari; interea iidem laetissima illa hilaritate, quae in ore Tuo, in oculis, in animo abunde sedet, beatissimi

perfruuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION