Statutorum magnificae civitatis Belluni libri quatuor. Quibus nunc primum accessère decreta, partes, ac terminationes pro bono regimine civitatis numquam ante hac impressæ. Unà cum indicibus locupletissimis

발행: 1747년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

88 STATUTORUM BELLUNI

petere intendit, quod talis homo , vel persona usque ad quindecim dies inclusive compareat coram Rectore civitatis Bellunt , vel ejus Vicario pro primo , secundo , & tertio termino per aptorio de justitia responsurus tali personae . Et intelligatur non posse reperiri commode commune , & collegium quodlibet , & universitas quaelibet ; ita quod de his γγssu neri citatio secundum sermani praeientis

Statuti , si ve nominatim , sive tanquam successores vel haeredes alicujus , cujus serent haeredes . Et videantur esse citati expresse , si citantur alicujus personae , haeredes in genere , cuius se faciant haeredes, vel se gerant pro haeredibus, facta de haeredibus citatione siein genere secundum sermam praesentis Statuti, nullius per nar communis , vel universiaris , facta mentione . Qui citatus comparere possit quandocumque infra spatium praedictum , citata tamen altera parte. Et ille ad cujus petitionem facta suerit clamatio, non tenea. tur se praesentare , nisi in quintadecima die , nisi infra dictum teruminum ad petitionem rei fuerit interpellatus ....Lt s. quintadecima dies esset seriata , tunc sequens non seriata succedat loco illius feriatae . Et si non venerit infra spatium praedictum , quod tunc fiat pronuntiatio tenuiae de bonis ipsus citati , juxta mensuram debitiὸeelarati, vel rei petitae quod , vel quam per. sacramentum. creditor, vel petitor amrmaverit iste velle ab eo citato , vel ad te pertinere aliutio modo justo titulo, vel aliqua justa caussa. Et quod ex cutio pronuntiationis fiat , & fieri debeat infra spatium quindecim dierum a die larae pronuntiationis tenulae . Quo termino transacto , si facta non fuerit , postea seri non possit , nisi de novo citetur et salvo si actor secerit suum posse super executione facienda , scilicet quod praeco retulerit ambassiatam, quod non potuit reperire de bonis citati , ex quibus rassit recipere tenuiam , tunc δ icta pronuntiatio duret donec poterit fieri executio in bonis citati, qua facta, tunc servetur ordo positus in dictis Statutis. Et si facta fuerit executio, quod tunc in dictis locis, & per breve, ut dictum est, ite.

rum clametur , quod talis contumax veniat ad recuperandam talem tenuia r shi' sceptam de . talibu i s. . per talem petitorem , sive creditorem, usque ad unum inea ν proxime venturum. Et si non

venerit ad recuperandam infra spatium unius mensis , quod tunc si data est in actione, per inli, Bit , & fieri debeat executio , quem admodum fit de sententiis super pignoribus factis ratione expensarum ci Si autem data suerit in actione reali , tunc essiciatur

de ita quod possessio , & fructus pendentes , &naseli ripeo iust in ipsinn actorem, seu petitorem, usque ad temius his iuerit dissinitum in judicio petitorio ordinario . Et eademi, a . & idem modus servetur contra dictum talem contumacem , quae servatur contra personaliter citatos , & contumaces , supra in

Statu

132쪽

LIBER sECUNDUS. 89

Statutis loquentibus de contumacibus personaliter citatis , quantum est circa venditionem pignoris , & circa alia , quae non sunt in praesenti Statuto specificata. Si citatus non venerit, qualiter procedatur. Cap. XIV.

ΙTem Statuimus , quod si citatus , ita qu, sit contumax modo& forma superius nominatis, semel personaliter , vel tertio ad do. mum non venerit ; & talis casias sit , quod actor in judicio compa. xens, non possit praetendere pecuniarium commodum , vel reale , ut- puta , habet aliquis instrumentum debiti , quod dicitur solutuni per debitorem petentem dictum instrumentum sibi restitui , nec comparet citatus , ita quod provocans ad judicium, 'renutam petere non potest, eum non possit debitum declarare , cum nullum debitum sibi subsit :& casibus similibus , & personalibus, in quibus propter defectum impotentiae declarandi debitum, nec etiam per tenuiam possit actorico littere ' tunc secundum interesse , quod praetendit talis actor per Re.ctorem detur tenuia, declarato tamen interesse per sacramentum .' quae tellula executioni mandetur , & purgetur , sive recuperetur , ut sup

rius in praecedentibus Statutis dictum est. De eodem supradicto. p. XLII. STatuimus, quod in omnibus suprascrietis citationibus contentis in supradictis Statutis , de quibus facta suerit relatio , si reus comparuerit, & actor non, quod tunc condemnetur actor in sol. xx. parvorum I & nullo modo audiatur talis actor usque ad xx. dies, agm-do contra talem citatum reum super qualibet amone , vel caussa , &reus abiblvatur usque ad viginti dies ab observatione judicii super praedictis . Et praedicta Statuta vendicent sibi locum, etiam in terminis locatis ante litis contestationem ; quid si reus non fuerit secutus terminum sibi statutum lper Iudicem , detur tenuia actori , modo &forma , 'uae opponitur conir a praesentem citatum e salvo quod communi Bellunt nihil propter hoc lvere debeat . Et quod uictum est de reo , idem intelligatur de actore in hoc easti . Quia si actor ante litem contestatam non suerit secutus ici minum, quod tunc reus comparens abiblvatur ab observatione judicii usque ad decem dies, & nullam aliam poenam patiatur , nisi expensas , eo casu , quo secundo actor , vel reus fuerit contumax in praedictis . Si autem actor vel reus post litem contestatam fuerit contii ax , tunc possit procedi in caussa, non obstante eorum contumacia , ad petitionem cujuslibet ip

sorum

133쪽

STATUTORUM BELLUNI HAEC SUNT STATUTA DE PERSONIS, U AE INTERESSE POSSUNT IN IUDICIO.

De Personis , - possunt legitime interesse Iudicis . p. XLVILPRimo decernimus , quod quaecumque persona tam in agendo , quam in defendenti, in civili tamen Judicio, suo nomine ponsit adesse, dum tamen te time sit aetatis, nec patiatur exceptionem repellentem eam a judicio ratione patriae potestatis , inhabilitatis peGnae , dignitatis ratione , aut infamiae nota , & aliis exceptionibus admissis contra talem personam per jus municipale hujus civi.

ratis, ac etiam jus commuae . Legitimae aetatis esse personam iniculigimus maiorem viginti quinque annorum aut minorem , majorem tamen vinginti, cum delatione sacramenti, si curatorem generalem, uel speetalem ad . litem non habuerit talis minor , & eo casu censetur ut major .sEt omnia acta & gesta , & inita cum illo , perinde robur obtineant firmitatis, ac si essent gesta , & inita cum majore. Hoc addito, quod ii apparuerit judicanti, seu Rectori, quod minor viginti annis, major tamen decem & octo, vel ejus aetatis, tam ex aspectu corporis, quam ex fama bona inita de praedicto possit judicio interes le ' tunc talis minor possit judicio interesse , cum sacp mento tamen , ut supra . Ita quod bonitas aetatem suppleat in praedicto . Et dicta de majori viginti annorum in hoc vendicent sibi

locum.

De silisfamilias minore. Cap. a T. STatuimus, quod filiussamilias quilibet major, vere vel ficte, ut supra in proximo Statuto dictum est , ita quod masculinum genus comprehendat & scemininum tam in agendo , quam in delem dendo suo nomine tantum , non possit interesse judicio , & tan- 'uam peribna inhabilis repellatur , nisi consensum expressum specialiter , & generaliter habuerit circa lites , vel contrasus , nisi contingat patrem abesse extra territorium civitatis Bellunt . Aut esse perlonam inhabilem, utputa bannitum, excommunicatum, furiosum, vel passum exceptionem talem , quae patrem repelleret ab agendo . . Hoc addito, quod s filiussamilias, aut filiasamilias sic publice agat, vel gerat, se contrahat, ut quilibet sui juris , ut tam suo nomine uterque, quam alieno. masculus possit judicio interesse, exceptione tali dilatoria non obstante . Hoc addito , quod talis filius eo casu quo Diuiligod by

134쪽

quo admittitur ut sui juris, non possit attingere , & obligare bona patris, possessa per patrem e sed sis possessa per filium perinde ac si essent filii pleno jure. De Aisfamiliar maiore viginti annorum. Cap. XLIX. STatuimus , quod filiussamilias major viginti annis possit adesse

judicio alieno nomine, utput tutorio, curatorio, actorio, procuratorio , mandatorio, defensorio, syndicario, nomine , etiam & sine consensu patris , eo casu quo filius suprascriptis casibus obligaretur ex administratione facta per ipsum, nec ex tali gestione, seu administratione bona patris possessa per patrem lint modo aliquo obli-gata Quibus in casibus Pater teneatur tu iudicio pro flis consensum

praebere. Cap. L.

INsuper decernimus , quod si filiussamilias vel filia suerint conis vocati in judicio pater remediis juris captis pignoribus mulcta

indicta talio filio convento , & agenti praebere contensum cogatur . Et si captis pignoribus, mulcta indicta, adhuc pater recularet consentire ; tunc detur petenti tenuia in bonis patris juxta mensuram debiti declarati , vel interesse creditoris sacramento declarati , ac si pater seret personaliter obligatus . Et si filius citatus patris consenissum non hanuerit in prima citatione, filio per judicem statuatur dilatio competens ad patris consensum in judicio producendum, quod si hon secerit in dilatione praedicta, & filius dixerit vitium esse patris, tunc judex, ut superius dictum est , arceat , & compellat patrem . Sin autem fuerit desectus filii , quod praesumatur , tunc Rector exhibeati tenuiam contra filium in bonis possessis per eum, consensu patris ullo modo obstante, & non in bonis patris possessis pereram . Et si filio agenti pater admonitus per ' Rectorem.consentire noluerit , tunc filius ut sui juris possit adesse legitime judicio : hoc addito , quod si consensus patris ui pervenerit , & rata habuerit gesta per filium in judicio ante publicationem processus , perinde Valeat ac si ab initio judicii consensus, patris legitime intervenisset , .ut sic rati habitio retro trahatur , & mandato comparetur . . De Procuratore actoris. Cap. LI. .

I Ubemus, quod Procurator actoris, vel asserens se habere manda tum instructus de heat adesse judicio cum mandato legitimo, quod constet publico instrumento , aut in actis. ; quod si non secerit , . M M sed.

135쪽

s. d tamen allegaverit te habere mandatum, petens dilationen; ad pro . curatorium inducondum , nullatenus audiatur , nisi d'rato caveat , aut ibi praesens sit tabellio , qui dicat se de hoc inflato , vel pro curatorio facere debere publicum instrumentum. duo casu si praedictus tabellio se obligaverit ad dandum idoneum & sufficiens instrumentum , tunc talis piracvrator admittatur ut legitimus . Et Rector statuat terminiim dicto procuratori actoris trium dierum ad produ cendum procuratorium in publicam formam, si reus petierit : quod si ipse dictuna instrumentum ,r ve principalem persisnam non produxerit indicto termino , ita quod reus possit habere copiam expensis producentis, tunc quae. acta liint ny llius sint momenti. Alias autemper judicem repellatur , & condemnetur convento in expensis legitimis taxandis ibidem , ac ibi vendis illico de praesenti dicio reo , seu

De Procuratore defensoris . Cap. LII.

STatuimus, 'aod quilibet asserens se procuratorem. conventi, seu rei , & in iudicio pro convento respondens teneatur ibidem depraesenti fidem lacere idonee de mandato modo supra in proximo Statuto nominato . Aut fidejubere cum idonea fidejussione de judiolo sisti , &. judicato solvendo cum suis clausulis , aut in se pers naliter judicium suscipere animo novandi expresse; ita tamen ut talis in se suscipiens iudicium sit tam idoneae facultatis ut principalis, vel allegaverit talis asserens se procuratorem, & habere mandatum; quo casu per judicem tali procuratori ad producendum dictum instrumentum dilatio competens statuatur . In qua dilatione si non docuerit de mandato, aut principalem personam in judicio non praessentaverit , tunc Rector tenuiam exhibeat petenti , & possit etiam

exhibere tenulam tempore primae citationis, hoc modo , si non venerit instructus tali tempore , aut principalem non produxerit , Vel per te venerit, legitime ex nunc prout ex tunc tenuiam exhibeat . Quae tenuiae, sic data omnimode valeat ac s pura & legitima celebrata esset, non obstante quod actus legitimi conditionem non recipiant neque diem . Et quicumque tam ex parte actoris , quam rei produxerat procuratorium , teneatur facere copiam adversae parti enpensis producentiS.

Quae, O quando Mulier post interesse judicio Cap. LIII. STatuimus , quod mulier legitimae tamen aetatis , utputa uxor in caussa viti , dc mater in caussa filii possit pro primo termino adeste in judicio allegaturam caussam impedimenti viri , vel filii . Et

isto Diqiligod by Coos

136쪽

LIBER SECUNDUS. sta

isto casu judex non det tenuiam , & ulterius non audiatur . Et idem intelligatur in quolibet agnato , Vel cognato in lecundo gradu , vel

tertio.

De Proeuratoribus, isndicis, Actoribus, ratoribκs. p. LMSTatuimus, quod quotienscumque principalis persona, vel univer sitas, vel tutor, vel curator, quae constituerit aliquem procuratorem, vel syradicum, vel actorem, si quo casu venerit ad judicium cum procuratore , syndico , vel actore , aut sine eiu , vel aliquo ipsorum, non intelligatur propter talem actum revocasse suum procuratorem , syndicum , vel actorem , nisi expresse principalis perlbna Vocaret eum . De qua revocatione sit manifestum D. Rectori , &Parti adversis . Et valeat , & teneat quod cum dicto procuratore , seu cum dicta principali persona , vel utroque eorum factum fuerit ante litem contestatam : dum tamen piocurator fuerit praesens . Si autem procurator , actor , vel syndicus fuerit litem contestatus ;tunc procurator possit , & debeat procedere in caussa , seu caussis e Sc ad finem producere tamquam factus Dominus litis. Et nihilominus si principalis persona pro aliqua caussa asseruerit in judicio in caussa incoepta, non propter hoc intelligatur revocasse suum procuratorem, sed potius eonfirmasse : & gesta cum praedictis , sive cum principali persbna valeant, & teneant cum effectu.

Quod senareria lata contra Procuratorem , vel Dominum , vel contra' ambos non vitietur. Cap. LV. . 'INsuper Statuimus, quod quotienscumque contigerit Dominus litis,& procuratorem , & curatorem, & alios alieno nomine agentes, vel defendentes affuisse in judicio, quod sit in potestate iudicis, vel

consultoris ferre sententiam distinitivam , vel imerlocutoriam contra procuratorem, vel curatorem, vel alieno nomine intervenientem, Vel Dominus, vel contra ambos, nee mpter hoc sententia vitietur. Hoc Rmen salvo , quod eo casu quo lata suerit sententia contra procuratorem de potestate judicis, vel Rectoris, vel de necessitate , Ideo quia procurator semper fuit in judicio , semper fiat executio in bonis Domini , vel personae cujus caussa agitur , nisi talis procurator fuerit in rem suam propriam procurator,

Quis Dissiligod by Corale

137쪽

STATUTORUM BELLUNI

nem interponere, & apostolos petere. Si autem eam persequi noluerit procurator principalis. caussae non constitutus in caussa appellati nis, non teneatur appellationem prosequi usquc ad finem: possit tamen si voluerit. Eo tamen cala quo appellationem interponit procurator de voluntate teneatur denuntiare domino litis . God la non fecerit, damnum quod incurret Dom. . litis defectu procuratoris resarcire teneatur procurator . Procurator autem constitutus in caussa arpellationis teneatur causam appellationis prosequi in ca civitate in

qua caussa principaliter fuerit actitata , nisi justum impedimentum

a ccesserit.

Quod reusso Procuratoris praejudicet Domino Cap. IVII. Consessio procuratoris ad indicia constituti praejudicet , & teneat contra Dominum sive habuerit procurator speciale mandarum de confitendo , sive fuerit generalis procurator habens liberam administrationem, sive ipsam consessionemi procuratoris Dona. postea ratam habuerit. Et quod dictum est de generali procuratore 'rubente liberam potestatem locum habeat, nisi adversarius deceperit dolose ipsum procuratorem , . seu colluserit cum eo procuratore ut confiteretur , &quando collusio intervenerit, . tunc contra ipsum procuratorem sit Dom.

omnis ratio & jus reservatum : salvo semper Statuto , quod loquitur de modo , oe forma. rendendi positionibus per principales personas , vel

procuratores . . t

Od Universias possit consituere Procuratorem .. Cap. LVIII. . STatuimus, quod quaelibet universias, & etiam homines cujuslibet Villae possint procuratorem, syndicum, &actorem constituere tam eum qui sit de eadem villa, & universitate, quam cum qui est extraneus, dummodo sit de civitate Bellunt , & diurictu . Et quod procur cor , actor , seu syndicus universitatis, seu Communis Picujus villae , seu regulae possit accusationem, & denuntiationem , & querimoniam quamlibet ex quacumque caussa , nomine sui officii proponere ,& instituere , & defensionem facere : & super ea jurare de calumnia. Possit idem procurator, actor, & syndicus , & super omni accusati O- ne denuntiatione syndicario, . seu actorio, & procuratorio nomine Diuitiam by

138쪽

LIBER SECUNDUS'. cos universitatis & Communis cujuslibet facta procedatur & acta gesta

cum talibus perinde valeant , ac si gesta somni cum Domino ripsius litis . Et valeat lata sententia contra tales, & pro talibus. Quod is 'θndicatu nominemur consituentes o Cap. LIX.

INsuper in qualibet eonstitutione 'ndici , actoris , & procuratoris

universitatis , excepto quam universitatis communis Bellum , &civitatis ejusdem debeant inseri nomina masculorum omnium, scilicet capitum familiae de ipsa 'universitate majorum annis quatuordecim , vel duarum partium. Et possit fieri constitutio procuratoris, actoris,& syndici regulae cujuscumque, seu villae de districtu Bellunt in comis muni , & consueto loco , seu platea ipsus villae : & civitate Bellunt

in domo communis , sive Palatio, aut platea , vel foro civitatis Bel lunt , vel in aliqua Ecclesia civitatis Bellunt , vel isuburbiis jacemel,& in quocumque alio loco ubi eis melius placuerit. Quod Curator datus ad lites non teneatur facere intentarium, oe iuret titilia facere. Cap. LX.STatuimus, quod curator datus ad lites non teneatur facere invenistarium , sed ibi ummodo permittere , & iba bona obligare debeat de lite fideliter exercenda cum sacramento . Et quod si quid ad manus ejus pervenerit occasionei di me litis , restituet suo pupillo vel adulto . Et possit curator dari ad lites pupillo, & adulto valeat,& teneat ae si esset sactum per legitimum tutorem Vel curatorem . . De mercede Curatoris. p. LXI.

DAto, quod Oiscium euratoris lit gratuitum, & esse debeat; tamen quia optat praemium labor quisque ne detur materia negligendi , & deserendi causas , Statuimus , qt d curator possit judicis offuo cum cognitione summarie petere salarium sibi dari secundum qualitatem lacti , conditionis , & caussae, & facundiam curat rum , nisi salarium sit priemissum per partes , vel partem, De eodem . Cap. LXII. ΙTem Statuimus, quod non alia caussa sit, & esse intelligatur causa appellationis , vel nullitatis , quam caussa principaliS , ne cogatur aὸ vocatus patrocinari in causa appellationis , vel nullitatis pro eodem silario , quod habet , vel habuerit in principali caussa Et idem intelligatur de procuratore; & de his qui nomine alieno sunt

iii judicio . Qiuod

139쪽

Quid Procurator consilinus per aflorem set legitimus. p. LXIII. ITem Statuimus , quod actor constitutus a tutore , Vel curatore, seu a tutrice , vel curatrice , & ipse tutor , vel curator possit .constituere procuratorem ad iudicia, & valeat quod cum dicto pri, curatore factum erit, quemadmodum esset factum cum ipso actore.

HAEC SUNT STATUTA PRAXIΜ IUDICIORUΜ BELLUNI

CONTINENTIA.

De Quaesionibus summaris expediendis . Cap. LXIV. STatuimus , quod in quaestionibus mercationum , seu occasione

mercantiae inter mercatores , vel inter mercatorem , & alium non mercatorem, vel etiam non mercatores' & in quaestionibus refularum , dannorum datorum in villis repraes aleatum , de datiis &actionibus villarum , de saltariis , de livellariis , & agricolis , de colonis & inquilinis, de villanis licentiandis, de terris & possessionibus male laboratis, vel cultis, de affictibus & redditibus, & vim

demia , & uva , de operibus , & mercede : de qua mercede stetur Sacramento petentis utque ad summam sol. xx. si Iudici visum fuerit, & saltariis quantaecumque summae , Vel valoris fuerint quaestiones supradictar : & etiam in quibuscumque caussis verrentibus inter conjunctos, vel amnes aliquo gradu, earentelae, vel assinitatis ; intelligendo parentelam, vel amnitatem inter omnes, inter quos p hibitum est matrimonium de jure canonico; procedatur summarie ,

breviter, & de plano, sine libelli oblatione , & sine strepitu & figura judicii: S etiam diebus seriatis . non tamen introductis in honorem Dei. Et idem fiat ubicumque aliquo Statuto Communis Bellunt dicitur , quod procedatur summaris , vel breviter , M stimno , vel aliquod simile verbum. Et idem observetur in quibuscumque caussis ascendentibus ad summam librarum quinquaginta' parvorum, & ah inde infra. Iu quibus caussis solemnis libellus non ossertur. Cap. LXV. STatuimus, quod in quacumque quaestione , sive lite pecuniaria, vel reali, sive personali, vel cujusvis conditionis ascendente adiummam , sive valorem librarum quinquaginta parvorum , vel ab inde infra , non teneatur actor offerre libellum , sed sum ciat quod ante litem contestatam, vel quasi contullatam, in actis scribi faciat id,

140쪽

id , quod petit, & causam legitimam quare petit. Et si rem mota lem , aut immobilem petar, eam declaret et di nomen Iudicis eoram quo petit; & nomen actoris, & rei . Et talis petitio pro rite, reia& lesitime sormata habeat , & videatur . Nec possit infringi vel vitiari , licet in ea proponenda non sint alias servatae solemniis tales Wris, de in petitione etiam possie deduci ius directi, & utilia dominii, vel quasi, nec per hoc vitietur, nec eligere cogatur actore sed super quo jure melius poterit, probet . Et intelligatur iis conis testata Iocato termino partibus ad probandum super principali caussa. Et idem servetur in quibuscumque caussis, in quibus ex forma Statuti procedi debet summarie. In quibus cavis gum fant intemationes. Cap. LXVI.

ITem Statuimus, quod in quaestionibus pecuniariis librarum quinia

quaginta, & ab inde infra, non fiant per partes interrogationes pro testibus examinandis, sed relinquatur arbitrio Iudicis cum Notario de medior sed fieri possint capitula & positiones. In quaestionibus vero majoris summae, possint fieri positiones, & capitula. Et

pars contra quam producuntur , possit sacere sua interrogatoria :d.mmodo non ascendant ultra numerum quinque super uno 'uoque

capitulo, quae tamen debeant legitimari per D. Reliorem, seu Ui.

carium .

Da Libello legitime facto. Cap. LXVII. ITem in qualibet amone sive quaestione reali, sive personali, ciis

vili , sive criminali , sue agatur ex variis figuris caussarum , omnis libellus videatur, & sit legitime conceptus : dummodo in eo eontineatur nomen Iudicis, seu Vicarii, & nomen actoris, & rei, R res petita, quae clarificata si per confinia si si immobilis: si vero sit mobilis , per aliam declarationem legitimam . Et quod talis libelliis , sive petitio habeatur pro rite , recte , & juste formatus , sive formata : dato quod in eo , sue in ea non fuerint servatae solemnitates juris: ita quod nullo modo possit infringi ; neque vitiari praetextu solemnitatum ibi deficientium 4 Quod una pare alteri deferre possi Sacramentum. Cap. LXXIII.

ST tumus , quod in quacumque caussa , & lite , & in quacum.

que parte litis , etiam ante litem contestatam , vel quasi , cu-julcumque summae , quantitatis , aut rei , una pars alteri possit deserre Sacramentum . Et teneatur ille , cui datum suerit jurare . vel N dein

SEARCH

MENU NAVIGATION