Iac. Frider. Ludovici ... Doctrina Pandectarum, ex ipsis fontibus legum Romanarum depromta et vsui fori accommodata. Accessit historia pandectarum, nec non Io. Iac. Wissenbachii emblemata Triboniani, denuo reuisa

발행: 1734년

분량: 1317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

DE LEGATIS ET FIDEIcOMMISSIS. 633sus quosvis rerum hereditariarum posse res, nam in rebus defuncti tacitam hypothecam habet legatarius, v. tu. in quib. causpis n. f. IV. Petitur

reS cum accessionibus. LIR. de leg. a. nisi de alia mente testatoris constet, L η . g. 4. δε leg. l.

f. XI. Subnectenda hic quoque erit materia de

iure adcrescendi. Locum illud habet inter collegatarios, qui ad eandem rem vocati. Coniunguntur autem triplici modo iuxta l. v. de leg.3. & Ly.& I. 1ηa. F. da V. S. Alii scilicer re coniuncti sunt, qui ad eandem quidem rem vocantur, sed in duabus propositionibus, V. g. Titio do lego fundum, Caio do lego fundum, qui ita notantur O. O. S resipectu verborum, id est, quia sunt in diuersis propositionibus, etiam disiuncti vocari solent, V. . vn. g. o. C. de caduc. toll. 3. S. I. de legat. g. XII. Alii verbis coniuncti dicuntur, quibus,

eadem res in una eademque propositione cum expressione partium relicta V. g. Meuio'Sempronio G lego fundum aequis partibus,Vel, tMeuius Vnam, Sempronius vero duas tertias eiusdem accipiat.

Denotantur ita O. O. & obseruandum praeter- ea , quod illae partes . quarum hic mentio fit, solum snt mentales, siue intellectuales; si eniin partes reales cuilibet adsignauit testator, V. g. Meuio do lego partem fundi prope viam, Sempronio alteram partem prope flumen, nulla adest coniunctio & nullum ius adscrescendi, V. l. r. pr. st de Uufri adcres. 6.XIII. Alii denique mixtim coniuncti sunt,quihus eadem res in eadem propositione, sed absque

632쪽

s 34 LIB. XIX. XXXI. ET XXIII.

expressione partium relicta V. g. . Paulo s DMIeno do ισο fundum, qui ita notantur O O. s. XIV. Si duolus saltem, siue re, siue Verbis,

siue mixtim, eadem res legata est, negotium facile componi potest. Si enim uterque suam partem acceptat, res diuiditur: sin unus ex collegatariis deficit, deficientis portio alteri adcrescit. Diffiscultas itaque eo demum casu oritur, si mirum aliquod caput eundem landum diuersis personis, Partim re, partim verbis, partim mixtim coniunctis legauit, V. gl. praeced. quaeritur scilicet primo, si omnes sex legatarii legatum fundi acceptent, iaquot partes fundus sit diuidendus t & respondetur, diuisionem non esse instituendam iuxta numerum personarum, sed irata numerum propositionum, in quibus personarum mentio fit. Quoniam ergo re coniuncti in duabus; verbis coniuncti in una: & mixtim coniuncti etiam in una propositione sunt: inde quemadmodum quattuor sunt propositiones, ita quoque quatuor fiunt portiones, verbis enim mixtim coniuncti pro una persona habentur, V. I. vn. s. C. de cad. toll.

9. XV. Si unus ex illis deficiat, adcrescit alteri& quidem pluribus concurrentibus illi, qui prox

me coniunctus est. Sin ergo verbis, aut mixtim

coniunctus delicit; illi soli adcrescit, qui cum deficiente in eadem propositione constitutus & sic

proxime coniunctus est: sin deficit re coniunctus, deficientis portio omnibus reliquis quin que adcrescit, quia nemo cum deficiente in eadem

633쪽

dem propositione erat& sio omnes eidem aeque proximi sunt. Subdiuiditur vero huius deficientis portio in tres partes, tulita priorem regulam: quot sunt propositiones, tot sunt portiones. Adsunt vero tres propositiones, vel verbis & mixtim Coniumsti iterum pro una persona habentur, v. l. b. g. leg.I. l. vn. s. ro. C. de cad. tot F.XVI. Si portioni deficientis legatarii onus at quod adhaesit, V. g. legati, aut fideicommissi prae-Itatio, &c. hoc onus in collegatarium quoque transit, qui in eadem est propositione, id est, ver-

his, aut mixtim coniunctis: non Vero in eum,

qui in diuersa propositione constitutus, id est, re . Coniunctus, d. l. m. g. M. C. de cad. tosi. g. XVII. Ius adcrescendi locum habet in omnibus vltimis voluntatibus & proinde ad hereditates etiam necessario pertinet,cum hac tamen differentia, quod a) coheredibus inuitis adcrescat, quia alias deficientis portio ad heredes ab intestato deuolueretur, & b quod semper adcrescat cum onere, l. D. I. lo. C. de cad. tosi. Generatim vero ius

adscrescendi tam diu saltem locum habet, quain- diu deficiens portionem suam nondum acceptauit, Unde si collegatarius, vel coheres, primo statim

momento post: acceptationem moritur, eiuS pOI -tio ad ipsius heredes deuoluitur, v. l. do Uriaderes. Ceterum in contractibus ius adcrescendi locum non habet, v. l. tio.=. de V. O. Ιmputare enim mihi ipsi debeo, quod in casum, si deficit alter, mihi per pactum non prospeXerim.

634쪽

s36 LIB. XXXm. In I. DE ANNUIS LEGAT. De iure aderescendi scripserunte Schwanenburg. Kremer, Rimer, Stephani, Franc. Duarenus, Sueuus, Iob. Ant. Bellonus, &c.

LIB. XXXIIL TIT. L

missis.

g. I. Mnuum legatum ratione primi anni purum, ratione sequentium vero conditio nate est, scilicet si vivat legatarius, Vnde eo mortuo ad heredem non transit legatum, L 4. h. t. pro alimentis enim legatum censetur, I. go. F. quand. dies ut sufficit interim, modo legatarius sub ingressum anni vivat, tunc enim statim cedit dies & eius anni legatum transmittitur. I. g. kr. Quod si legatum illud annuum heredibus Amul relictum sit, omnes heredes illud capiunt. Laa. C. delegat. & ciuitati relictum, perpetuum, L ε. F. h. t. quod in materia ususfructus secus era Vatia quo. mod Uufri via inamiti. q. t. in . S. II. Procedunt ante dicta de annuo legato si annuι mentio fiat in verbis ipsis dispositivis, v. g. rdena singulis annis do lego; si vero annuum Verbis exemtiuis adiiciatur. V. g. mille lego, sed non soluet heres, nisi dena singulis annis; tuna unum est legatum, & legatarius, licet ante plenam perceptionem moriatur, futurorum annorum legatum ad heredes transmitti ao F quand dira te

635쪽

6. III.:Αnnuum legatum non est unum. sed plura legata continet, L 4. g. h. t. ergo etiam Vna praescriptione non exspirat, sed singuli anni tu uam praescriptionem requirunt iure Romano. I. I. I. 1. C. de straescript.do. ann. iure Saxonico autem una praescriptio lassicit, consi. elici. Sax. a.

P. a.

LIB. XXXIII. TIT IL

De vi usus ructu, & reditu, &habitatione, & operis per legatum, vel fideicommissiim datis.

g. I. s Uod ususfructus & reliquae seruitutes m personales per modum legati etiam

tonstitui queant, de eo iam dictum ad tit. de usust. f. n. Potest quoque Uuor. omnium honorum lega. ri, ubi& quod in actionibus erit, computatur, e Contrario autem aes alienum ex bonis deducitur. . f. h. L. S. II. Si testator alii fundum, alii Uumst. eius. dem fundi legauerit: vlasfructus inter eos comis municabitur, licet testator eo proposito fecerit, Vt alter nudam proprietatem haberet; clarius enim mentem exprimere debuisset, I. N. h. t. V. Lari g. r. h. t. quia vocabulum fundi absolute positum usumfructum iam includit. Procedunt haec, si idem titulus. V. g. legati, in utroque adest, aliud. vero obtinet. si quid diuerso titulo relictum. V. g. Meuius heres esto in fundo, Cato, do, lego, vsumst. fundi, hic enim Meuius de usufructu non parci-

636쪽

LIB. XXXIII. TIT. III. IV.

cipiat, V. Struu. Ipr. R. G. I. r. tu. 74. I. 7. Reditur ab ususfructu differt, quod in reditu possessio rei, ex qua fructus proueniunt, ad percipientem non transeat, sed heres fructus percipiat eosque legatario praestet. cons. I. IS. h. t. LIB. XXXIII. NT. m. .

De seruitute legata.

S. I. QEruitus realis etiam legari potest, L 6. h. e. o & si pluribus heredibus eius praestatio iniuncta est , singuli in j solidum tenentur, quia sexuitus partem non recipit, L 7. b. t. V. tu. fam.

LIB. XXXIII. TIT IR

De dote praelegata.

g. I. Otem soluto matrimonio uxori resti-υ tuendam esse, diximus supra tu. solui. matrimon. quid ergo utilitatis ex dotis praelegato eidem obuenit 3 hoc,quod aὶ dos in mobilibus con- Apens uxori statim restituenda, . i. g. a. h. t. commodum repraesentationis Vocatur quae alias post annum saltem restituitur. bὶ quod mariti heredes impensas itior in dotem factas repetσre nequeant, sed solum necessatias, i. s. h. t. Si marito dos promissa, sed non tradita, illa tamen nihilominus relegata, Vel praelegata: Uxor liberationem exinde consequitur, I. r. s. r. h. t. ita, Vt nec fructus, nec usuras dotis ratione temporis, quo ma-- trimonium durauit, soluere teneatur. S. II.

637쪽

DE DOTE PRAELEGATA. - 339 f. II. Si maritus dotem relegauit es nullam pla- ne astepit, distingue. Auti testator expressit cer

ram quantitatem, aliamve rem, V. g. ea centum,

quae dotis nomine adtulit, vel fundum Cornelianum , ipsi do legor & valet legatum. licet nihil adtulerit, falsa enim demonstratio solum adest. I. 6. A. b. t. aut quantitatem, Vel rem, non expres- t, V. g. quidquid mihi adtulit, do legor & inutile est legatum, quia nihil demonstrari potest, V. g. b. I. de legat. g. III. Alias datur etiam legatum dotis, quod suspenditur sub conditione, A nuptiae sequantur, Wr.F. de tui . dot. l. 71. F. de condudem. nisi sa) pater filia tale legatum reliquerit: clodotis mentio in verbis executiuis solum fiat, v. g. dolego centum, quae pro dote habebit, his casibus enim legatum ad heredes transit, V. CarpZ. p.ιλύ. . u. n st.

LIB. XXXIII. TIT. V.

De optione vel actione legata.

I. I. KLectio & optio ad legatum generis pertinet. Si testator tale genus, cuius in te' stamento mentionem secit, in bonis Dis reliquit. V. g. equos, domoS . &c. legatum semp*r valet, ς sed circa electionem distingue. Scilicet, si verba ad legatarium directa, v. g. Titio do legor Titus habeto, &c. electio quoque ad eum spectat, sed non debet optimum eligere, La. So. h. t. l. 37. pr. s. de leg. i. si verba σd heredem directa, V. g. he-

638쪽

res dato, dare damnas esto,&c. heres eligit, I. u. s. t.A. de leg. l. t. 43. g.3. de Di a. sed hic non debet pessimum dare, I. uo. β. de leg. r. In legat quantitatis heres semper eligit, & liberum ei est,

cuius generis velit dare, licet eo alias nemo viatur, l. 4. F. de trit. Din.

q. H. Quod si vero testator eiusmodi genus in bonis suis non reliquit, ulterius videndum est. Aut

genus certam habet determinationem a natura,

V. g. equus, aliaque animalia. & validum est legatum, V. δέ. I. 3.1 de leg. r. quod intelligo de genero proximo, V. g. equo, non de remoto, V. g. animali, quod maximam incertitudinem habet & ad minimum redigi potest. Aut genus determinationem solum a facto hominis accipit, V. g. domus, fundus, liber, &α & legatum non Valet, quia ad minimum iterum redigi potest, &sic magis derisorium, quam Vtile, I. I. pr. de leg. r. l. 24. S.I. eod. nam & gleba fundi nomine venit, Britan. d. V. S. voc. gleba. add. I. F. F. de V. O. g. III. Ab electione differt optio, v. g. si dixit testator, do lego equum, quem optauerit, g. U. I. δε Iegat. ubi optimum eligere licet, v. l. '. f. r.=. GL 1ial. Potest etiam heres legatarii optare, quam uisuiuus legatarius hoc non fecerit, d. g. v. & si plures legatarii, aut unius legatarii plures hereis des inter se circa optandum dissentiant, fortuna optionis iudex est ac sorte res dirimenda, d. q. u. Cui seruorum electio legata,tres saltem eligere potest, I. r. h. t. facta autem semel optione variario non conceditur, Lao. h. t. nisi rem alienam quis

639쪽

optauerit, La. l. a. h. aut Omnes res exhibitae non fuerint, dolo heredis, aut ex alia causa. I. 4. sF. h. nLIB. XXXIII. TIT. VI.

De tritico, vino, vel oleo legato.

g. I. ΤRiticum omne frumentum denotat, Ly4. Ade V. O. Vini autem adpellatione continetur omne, quod ex Vinea natum Vinum perma sit, Ly. pr. h. r. Si vetus vinum legatum, ex usu testatoris aestimabitur, quot annorum vino pro Vetere utebatur. I. Io. h. t. quod si non adpareat. anni prioris vinum adpellatione veteris contine- '

bitur, I. M. h. t. -

g. II. Si ex certo fundo certus amphorarum vini numerus legatus, distingui debet. Aut fundus adiectus est: taxatiue, vel restrictiue, quod factum,si in ipsis verbis dispositivis fundi mentio fit. v. g. ex fundo Semproniano, Vel ex eo, quod natum erit in fundo Semproniano, decem amphoras do lego: hoc casu illud saltem debetur, quod in eo fundo natum, neque residuum aliunde supplendum, i. s. Τ. h. t. V. t. S. f. a. A. de legi a. aut vero fundus demonstrative sialtem adiectus, id est. in verbis executiuis eius sit mentio, V. g. do lego decem amphoras vini, quas ex fundo Semproniano habebit, L an I. a. A de leg.s. l. ra. de alm. le di tunc quantitas legata praestanda, licet in eo functa

640쪽

do nihil natum fuerit, M. L quod ad quoscunque

fructus legatos pertinet. .g ΗΙ. Vino legato vasa quoque instar accessionislegata videntur, modo non sint depressa in cella vinaria, aut ea sint, quae per magnitudinem dissicite' mouentur, I. I. s. t. h. t.

LIB. XXXIII. TIT. VII.

De instructo, vel instrumento

legato.

g. I. OI fundus cum instrumento legatus sit, conodi tinentur iumenta,Vehicula,naueS,Cup2zaculei, plaustra, cribra, &c. & in genere omnia, quae ad possessionem landi exercendam pertinent. v. late i. ia. F. h. t. Si autem fundus instructus legatus , adhuc plus Continetur, omnia scilicet illa. quae pateriam. ibi habuit, ut fundus instructior es.set, ergo & supellex, mensis eboreae, vel aliae, auis tum N argentum, bibliotheca & libri, &c. d. I. ra. s. a 7. ag.34 seis b. t. Excipiuntur, quae non vis sed eustodia gratia ibi sunt,d. I. a. S.ast. quo e iam frumentum Venale pertinet, L la. g.so. h. t. Interim &haec legatario debentur, si fundus leg tus eum omnibus, qua ibi sunt. l. 27. f. s. h. L. I. II. Inter hasce formulas: fundum eum inis strumento do lego, ac: fundum & instrume tum do lego, hoc interest, quod priori casu instrumentum sit instar accessionis & fundo a testatore alienato illud quoque non debeatur, posteriori autem casu instrumentum sit aeque

SEARCH

MENU NAVIGATION