Tabula affinitatum animalium olim academico specimine edita nunc uberiore commentario illustrata cum annotationibus ad historiam naturalem animalium augendam facientibus. Auctore Johanne Hermann ..

발행: 1783년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

TABULA

NUNC

UBERIORE COMMENTARIO

.' '. ILLUSTRATA

C Μ ANNOTATIONIBUS AD HISTORIAM NATURALEM ANIMALIUM

ARGENTORATI I783.

Impensis JOH. GEORGII TREUHEL , Bibliopolae.

6쪽

UR PATRI E COMMODIS STUDET

QUOD SE

AUCTOR.

8쪽

. . t 0riparum innumera gemta , quae tellus alma

a sissimam peciem qui paulo curiosius perpem derunt Philosophi non potuerunt non mature animadvertere, naturam servasse tenorem quendam in rebus, nec subitum ah uno genere ad alterum fecisse saltum, sed non interrupta sere

trama, per multiplices specierum aeque ac persectionum vari tates, esse admirabilem quandam & continuatam conjunctionem seriemque rerum, ut alia lex alia nexa & omn inter se aptae colligataeque videantur. Et volventi quidem haec animo & tractanti quotidie naturalia corpora tanto magis se mihi iamdudum probavit illa sententia. quod in illis diitributionibus in classes, ordines, & genera, sine quibus vera & 'lida naturalis historiae comitio consistere vix potest, ubique se illa reruui

9쪽

consentiens , conspirans, & continuata cognatio se milii o tulit, ut vix certis fimitibus circumscribi multa rerum genvira posse, sed inter plura alia ambigere, ipse quoque post alios

lapius observarem. Quumque multa passim de hoc naturae concentu dissiputari r & post multa nostris temporibus praeclara in historia naturali inventa, turbari indies magis nostras clas, ses & divisiones, ordinis & memoriae sublevandae gratia ipvemtas , & detegi intermedia genera mediasque species, constringi adeo arctius illam rerum catenam perspicerem, haud inultilem lare operam ratus, ita privatos meos in usus ejusmodi tentarem delineare schema , R in animalibus saltem periculum

facerem, qua ratione continuus eorum ab uno ad alterum trans.

itus & per mutua nexae aiunitates ostendi possent; admovi a hinc pluribus jam annis manum operi, subsecivis horis, &quum post varia, tape irrita, sepe renovata tentamina eo taniadem pervenisset mea tabula, ut si emitterem, aliquam posie iulam praestare utilitatem aut gratiam saltem inire apud naturae studiosos sperarem, proposui illam primum, cum paucis ad enpricationem praecipuarum rerum facientibus plagulis, ante duos hos annos. ex medica cathedra, academici speciminis loco venistilandam, stipante latus & strenue defensionem suscipiente experientissimo nunc Doctore Medicinae GEORGIO CHRIsToΡΗ Ro mustetio. Nunc fidem eo tempore datam de evulgando

ejus tabulae uberiore commentario, qui amplius & plenius eant

10쪽

INTROITUS. 3

illustraret, serius quidem quam statueram, exsolvo; qua tamen procrastinatione nihilo pejus se habere libellum meum confido, quod e recentioribus inventis multa potui in usus meos convertere , & multos addere catenae meae intricatae articulos, quos cuperem & ipses nunc tabulae insertos, & novis illam typis e striptam. Quin serius etiam maluissem prodire hanc meam Imcubratiunculam, ut elimare magis, & quae quotidie novis ex libris, quos comparare sane & legere vix unius hominis est, . discuntur, iis uti & augere & exornare illis commentationem meam possem. Sed quum tabulae exempla huic etiam tractetis ni inservitura jam abhinc duobus annis aere expressa essent, & . apud bibliopolas qui sumtus in librum erogaverunt, servaret tur, nee vellent illi differri longius editionem, standum tandem

aliquo loco fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION