Osteologia ex veterum et recentiorum praeceptis descripta. In qua continentur Isagogica de ossibus tractatio, cum osteologia infantium usque ad septennium, per Ioannem Riolanum. Claudij Galeni liber De Ossibus ad tyrones. Et in eundem librum Iacobi S

발행: 1614년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

166 Hippo CRAΤIstiorum itaque articuloruri & os sium flexuraei cubiti natura huius modi est. lib.3. de frael uris.

Os circa iuncturam manus emtinens, iuxta paruum digitum cubiti est, quod vero in flexuris est a quo vinam homines metiuntur, id bra- cliij caput est, ille vero idem os esse, S hoc illud putabat, itemque multi alij, est autem idem cum illo is qui cubiti gibbus vocatur, in quem innitimur. lib. de articulis.

Summa manus ex multis ac paruis ossibus composta,sicuti pes. lib. de fracturiS. Digiti ossa densa,&parua habent. lib. de natura pueri.

Manus articulos multos habent, qui cumque enim ossa interjcommittuntur, Omnia articulos faciunt,

digiti articulos habent multOS, V nidquisque tres, unum ad Vng Uem,

572쪽

in medio unguis & nodose prominentiae. Alterum in ipsa nodosa prominentia, qua parte etiam digitos conflectunt, tertium qua parte digitus a manu exoritur. lib. de locis in homine. Nomina digitorum Pollex,Inde Medius, Annularis, Auricularis.lib. de structura hominiS. Optima digitorum structura est, ut ipsis ma*num spatium interte'ctum sit,& e regione Pollex cum indice concurrat. Morbus quo dc laeduntur quibus a primo natali die, vel in educatione assuevit pollex sub alijs contineri patet. lib. i. ossi- cinae Medici.

Coxa magno verticulo quod iuxta os sacrum est, ex ligamento car tilagineo ac neruoso adhaeret. lib. de ostium natUra.

In coxendicibus articuli duo sunt, N n iij

573쪽

168 HIPPOCRATIS quae acetabula appellantur, dc femora in his inarticulata sunt. lib. de articulis. Femur gibbosum est magis ad externam partem quan , ad internam,& magis ad anteriorem quam porsteriorem. lib. 3. de fracturis. Ipsum femur & foras, & in anteriore parte incuruum est,caput eius appendix est rotunda, ex qua ner uus qui in coxae acetabulo est nascitur, sub obliquus etiam hic annexus est, minusvero quam brachium.lib. de ossium natura. Iuxta femora appendices d uae protenduntur, altera intus, altera foris,&in articulum neutra procedit; neque ab altera parte, sed ad os femur inferuntur: femur itaque ubi supe ne in acetabulum ingruit bifidum est: huiuscemodi bicipitate, altera bicipi tatis pars exterior magis foras

574쪽

OsTEOLOGIA uec prominet, & informis apparet adnates,& coxendix appellatur.lib. de locis in homine Femoris articulus pro magnitudine expeditior est quam brachij, &iustam naturam solum habet, earnquere stam. lib. 3. de fracturis. Femoris & brachij ossa magna stat, & multum medullae habent. lib. 3. de fracturiS.

Os femoris ad genu taliter biceps est, bicipitio huic os tibia appellata velut in cardine adaptatum es supra vero adaptata mola incumbit,quae humiditatem a carne in articulum expassum descendere prohibet : iuxta tibiam appendices duae prodeunt, quae inferne ad malleo-,los pedis finiunt, superne ad genu,

non autem perueniunt ad articulum. Ad pedem vero tibia iuxta malleolos articulum habet,&alium

575쪽

eo Hippo CRATIs infra malleolos. lib. de locis inlis

mine.

Tibiae ossa duo sunt, quae superne

ac inferne cohaerent, iuxta medium

vero dis an iuxta paruum digitum paulo tenuius, plurimum aute hac parte distant, & minore momento iuxta genu, & tendo ex ipso enascitatur qui circa poplitem foris est. Hatabent autem inferne sommunemappedicem ad quem peS mouetur, aliam vero superne habent appen dicem, in qua femoris articulus mouetur,simpliciter& expedite,in longitudinem specie nodosa patellam habens. lib. de Os 1um natur.

Tibiae ossa longitudine inter se

smilia sunt, & externum Os paulu- tu, nec memorabili modo excedit, nullum magnum impedimentum adferes , a quo externus tendo circa poplitem enascitur. lib. 3. de fract. Tibiar

576쪽

Tibiae duo ossa sunt quorum alterum altero hac parte multo te-uius est,illaverb parte no multo tenuius. Cohaerent aute inter se iuxta pedem , di appendicem communem habent, verum in rectitudine tibiae non cohaerent: iuxta femur

cohaerent & appendicem habent,& appedix d iseriminationem. Longius vero paulo alterum est os quod secundia paruum digitum est,& talis quidem est natura ossium in tibiae lib. i. de fracturis. Plurimum oneris internuos tibiae vehit, nam simul de una cum ip

crure & oneris secundu cruris rectitudinem, maiorem laboris partem internum os sustinet, femoris vero caput supernum corporis partem sustinet. Hoc autem intra crus' est& non extra,sed secundum tibiae re

ctitudinem,& simul reliqua dimic

577쪽

dia corporis pars huic rectitudini magis appropinquat, & non externe,& simul est crassus internu qua externum, quemadmodum etia id quod in cubito est secundum paruidigiti rectitudinem tenuius est, &longius in articulo tamen inferno non similis est ossis longioris constitutio, inaequaliter enim cubiti gibbus siue siexura , & poples flectuntur.lib. 2. de fracturis. In pedibus articuli multi quemadmodum & in manibus sunt, quot enim ossa tot sunt articuli, &in digitis pedum eodem numero sunt, ac pari modo habenti lib. de locis in hominC.

Quaevero cum tibiae ossibus conmmunionem habent maiora sunt alijs.seel. 1. de fracturis. Calcaneum os paruum non est, &supci eminet quidem sub tibiae

578쪽

ΟsTEOLOGIA. 173 rectitudine: Communionem Vero habet cum venis ac neruis principalibus, tendo posterior huic ossi annectitur. lib. 2 de fracturis. Ossa manus viginti septem sunt, pedis viginti quatuor , colli usque ad magnum verticulum septem, lumbi quinque,spinae viginti, capitis una cum oculorum Ostibus octo, in uniuersiim nonagintaVnum,cum unguibus vero centum ac Vndecim.

Caeterum ut nos ipsi ex hominis os sibus didiscimus, verticula suyra clauiculam una cum magno septem sunt, iuxta costas tot sunt quot costar, duodecim videlicet, iuxta laterum mollitudinem forinsecus ubi coxendices in lumbo quinque. lib. de ossium natura.

579쪽

AD LECTOREM. Si qua midebuntur chartis tibi, Lectonis i iij j

Sive obscura nimis, sue iatina parum. Non meus est error,nocuit Librarius illis, Dum properat libros annumerare tibi:

Odsi non illum se mepere epulabis .

Tunc ego te credam, cordis hab/ re nihil, Haec mala unt, quaesimanifesta negamus, Haec malasunt ed tu non meliora cis,

Sic autem errores Typographicos emendabis.

SEARCH

MENU NAVIGATION