장음표시 사용
1쪽
. . . . Et ratibus sulcans secreta profundi 32lta occulta prius vasio sub marmore vidit.
2쪽
Larorum virorum facta , moresque p steris tradere antiquitus usitatum nostris hisce temporibus incuriosa suorum aetas. &aerumnis distracta omisisse videtur. Etsi enim Napoleonis Magni , ejusque fratris Iosephi, tum Ioachimi Optimi Regis auspiciis redierit jam nobis animus, & securitas publica non voti fiduciam , sed voti ipsius compos novum robur assumpserit, cineres tamen D minici Cyrilli, Marii Pagani, Marcelli Sco ti, Nicolai Pacisci, Francisci Consortii, Franeisci Federici, Dominici, ac Francisci Caracetoli, Caroli de Μarco, aliorumque, qui calamitoso ut plurimum, & immerito fine inclaruere, sine elogio, sine honore deserti sunt. Adeo nempe verum est natura infirmitatis humanae facilius ingenia opprimi ,
Μihi itaque ex ossicio' defuncti sodalis
3쪽
4 ex bonis omnibus carissimi vitam narratu ro , venia opus est, si quid de uno, vel altero illorum heroum, uti se dabit occasio, fusius dicam; sermonis tamen , dc rerum dicendarum modum haud praetergressurus. Η enim ipso celeberrimus quisque ad eorum memoriam illustrandam , sine gratia, & ambitione , ut par est, extimulabitur ; adeoque gentis nostrae gloriae, & posterorum eruditioni consultum iri confido. Philippus Caolinus anno MDCCLvI Neapoli non ignobili genere I in ortus , per Omnem
honestarum artium cultum pueritiam, adolescentiamque transegit. Graecarum , & Latinarum litterarum rationem a Iacobo Μarintorellio, & Ianuario Vicor Physices a Ioanne de Turre, & Iosepho Vairor Matheseos a Iosepho Μarzuchior Bolanices a Dominico Cyrillos Anatomiae a Dominico Cotunnio , & Bruno Amantea r Iuris tandem prudentiam a Iosepho Cyrillo in Regia Studiorum Universitate tantis ea tempestate illustrata viris accepit. Nec Graecae defuit comitati; nam musi-
4쪽
ces, gymnasticae, & graphidis artibus operam dedit s tantamque egregiis hisce studiis impendit curam , nihil ut blanditiis adolescentiae concesserit. Arcebant eum ab illecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam , parentum, ac magistrorum exemplum , atque diligentia ; quibus factum est, ut sublime, & erectum ingenium vehementius gloriae amore inflammaretur, eamque a Philosophicis disciplinis, & virtutum exercitio acquirendam sibi esse animo proposuerit. In deliciis ei praecipue erant Ioannes de Turre, duoque Cyrilli Dominicus, ac Iosephus. Ab illo Physices eximio cultore experiundi, ac rimandi vel minima rerum adhibitis exquisitissimis instrumentis artem didicit;
eique dehin in disquisitionibus physico-mathematicis praesto fuit sa). Quid autem sub
utroque Cyrillo Caolinus profecerit, paulo longiori sermone referre lubet. Imprimis autem monendum duco , quod nostris , exterisque. iam constat, magnum nempe Virum Dominicum Cyrillum sublia 3
5쪽
miori ingenis praeditum tanta contentione historiam naturalem ab ineunte adolescentia exeoluisse, tantumque sibi ex ea nomen fecisse, ut vicesimum primum aetatis suae anisnum vix natus Bolanices Cathedram in Regia Studiorum Universitate, ceteris Conc
dentibus, consequutus si s s). Ad hanc scientiam , aliasque amnes augendas, Entomologiam nempe, & Mineralogiam, quas Μajores nostri Fabius Columna, ac Ferrantes Imperatus omnium primi, renascentibus ii teris , in Europa instaurarunt , florentissimas Insubrum, Gallorum, Batavorum , & Αnglorum gentes peragravit. Illic non modo multos vidit hominum, urbiumqu2 mores, sed conquisitis undequaque plantis ad septem usque millia, curante Cajetano Nicodemo ejus discipulo, hortum holanicum , adlectis passim insectis, ac mineralibus Faunam , Musaeumque , magno denique recentiorum librorum apparatu ad antiquos adiecto, bibliothecam a propatruo Nicolao inceptam, a Sante Patruo adauctam locupletavit, absolvitque in selectorum Discipulorum usum, eruditio-
6쪽
ditionemque. strenuioribus inter ipsos, e dem Nicodemo, Francisco Bicca, Xaverio Macis, Vincentio Briganti comitibus peregri-
nationes saepe intra Regni limites & ipse aggressus est, illosque ad frequentiores alias suscipiendas aere suo instruxit; hinc plantae
apud nos rariores, noVaeque, rariora insecta, vel ignota mineralia ingenti numero collecta; ne quid de re nostra herbaria, insectis, minineralibus lateret. Quanta autem selicitate, ac dignitate Bolanices, & Ento mologiae progressui vir doctissimus insudaverit, etsi opera in lucem edita locupletissimum praebeant testimonium, facilius tamen haurire ab ipso Linnaeo fas est; quandoquidem tres ille suos sat celebres discipulos Ascanium nempe , Μurray, & Valli Neapolim legavit, ut apud Cyrillum de plantis, insectisque harum Regionum notitiam , & συλλογην. compararent. Quanta porro fama, & gloria Μedicinam auXerit, norunt omnes; ab ejus libris certo noscent posteri s . Quae Vero pene consecta haberet tum ad
plantas, & insecta, tum ad medicinam per-
7쪽
miranda , quaeve animo concepta tentare ,& experiri meditaretur, pro orationis nostrae
brevitate silentio praeterire liceat 6) .
Nefas tamen esset ejus virtutes filentio eOdem premere; adeo enim benigna natura fuit, ut scientiam cum modestia conjungens humanitati, liberalitati , pietati numquam desuerit ; doctrina vero , prudentia , largitio nibus, doctis, indoctisque, pauperibus, aedivitibus aeque utilis semper extitit: singulis,& universis adeo acceptus vixit, ut invidiam omnem , quam celebritate nominis in exercitio artium infra se positarum excitare potuisset, constanti me superaverit. Tanti viri extremum fatum adeo infelix ,& miserrimum suit, ut lacrymis potius, quam verbis prosequi valeam. Atra nocte premantur tristes sui obitus caussae, qui pessimo
annorum MDCCXCIX. CVenit. Vereor enim,
ne vulnera , quae mihi cum illo fuere communia , nondum penitus obducta, narratione ipsa recrudescant, & procul ab historiae legibus transversus agar. Hujus igitur muneris
8쪽
partes sungantur alii, quibus & mens, Moratio sit pacatior . Vel diuturna temporum
intercapedine tantorum malorum recordatio,& aegritudo obtundatur. Illud tantum memorem ; ea crudelitate in ejus domum , libros , insecta, hortum &c. a furente plebe saevitum esse, ut omnia penitus direpta destructaque sint; nec unquam postea recuperandi locus relictus. Quasi tam facile esset ejus memoriam perdere, quam Plantas e terra evellere ISed redeamus ad Caolinum. Hic quum Cyrillum tum ex Cathedra docentem, tum domi, & in horto familiariter agentem audiret, ejus auspiciis, ductuque plurimum in Bolanices, ac Enthomologiae studio profecit: eademque occasione, Sc commoditate penitiorem Iuris philosophiam a Iosepho Cyrillo
est mutuatus. Hos autem summos viros quum convenirent quotquot Neapoli degerent, aut eo adventarent politiores homines , nihil mirum , si illorum omnium consuetudine eruditus Caolinus citius, quam per aetatem liceret, specimi-
9쪽
cimina . plura dederit futurae celsitudinis . Annum siquidem agens aetatis suae XXII., quas diu collegerat de Caprificatione obse Vationes, opere typis impresso vulgavit. Fiacus Caricae naturam, diversasque ejus species, earumque flores nemineos, masculinos, vel hermaphroditos, nec non Proficus florum sabricam , sexumque quaesivit, constituitque. Duplici praeterea hos occupari insectorum genere deprehendit; quorum upum a Pon
tadera Ficarium dicitur Cynips Psenes Linnaei est, a Caolino Ichneumon Cynips nun-
cupatus ) alterum a nemine antea observa tum Ichneumonis ficarii nomine a nostro Auctore designatur . Tum utriusque. generis insectorum domicilium, functiones, & officia perscrutatus observavit Proficus ea propria esse, in ejus floribus latitare sub ovi somma , ab iisdem in muscas perparvulas ConVersa opportune egredi, polline conspersa ad foecundandos, quos invadunt, flores Biserarum, Μariscarum, aliarumque specierum, quae masculino orbantur sexu, & in ceteris ad florum ubertatem ictu, & calore ex do
10쪽
micilio, quod in iis seligunt, maturandam,
celerandamque. Haec autem tanto ab omnibus excepta fuere plausu, ut elarissimi viri Felix Fontana, & Attilius Zuccagnius datis litteris a Caolino florum Proficus, & insectorum Corpora petierint, quo cereis iconibus adamussim expressa in Musaeo Florentiano asservarentur ad eruditionem ). .
Proximo vero anno MDCCLXXIx doctrinae,
& eloquentiae laudem, quam in soro obibnuerat, confirmavit opere in lucem edito, cui . titulus Progynasma in veterum Iurisco sultorum Philosophiam. Hanc Romanos non ab Aegyptiis, non a Graecorum Philosophorum Sectis , sed a naturali tantum ratione , & aequitate derivasse multis ostendit argumentis; hanc unam insuper ipsis suble usque ad Ulpianum regulam is ab eaque post Leg I um immaniter recessisse sequentium saeculorum jurisperitos pluribus docet, donec C jacium Iurisprudentiae instauratorem posterior
Hanc tamen .Iuris scientiae, & fori negotiis operam non suopte ingenio, sed ex Patrio