Alcali et acidum, sive Naturae et artis instrumenta pugilica, per Neochmum & Palaephatum inde ventilata, et praxi medicae superstructae praemissa adornante Bernhardo Swalve, ..

발행: 1670년

분량: 303페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ACIDUM. Quanto satius aures praebuisses illis , qui Medicina quidem pomaeria

extendere, & novis undique inventis eam augmentare strenue allaborant, non Vero penituS subvertere, aut inauspicato inservire rotechniae. Non equidem diffiteor rudes Ar- tu Medica natalitias nec culapium, nec Apollinem caelitus delapsos aestimo, licet caelestes fingantur. Caepit paulatina Experientia Media cina: crevit industria humana. Crevit Vaticiniis, insomniis nonnunquam, divinationibus, casibus varii S. etiam animalium quorundam salubria fuere documenta. Nec enim unius aevi, sed complurium est Medica. illustria carpit incrementa, & sua quoque passa est decrementa. Dies sic diem docuit.

nec uno vel altero partu effaeta mansit Natura.

Subvenit autem opportune Phi liatris aptior istica brevitate, & rerum ingentium fasciculo Hippocrates. sparsa & ατακτα ille rudimenta collegit, polivit, interstin Xit, eXiguo videlicet verborum ambitu Plu

rima complexus. splendorem iane

32쪽

primus Arti conciliavit. Vere Veterum, suum, & quoque nostrum illuminans orbem. Hunc ergo quod coluerit Medica posteritas, non est mirum. Cnidios, F odios, Coos taceo nullus ad hunc diem Mysta pragmaticus verUS eum aversandum judicavit. ne ipsi metquidem Paracelita eum abhorrent. huic ergo, ut suo Phaebo fert acceptum Medioa , quod suis pulchre constet ad hodiernum usque diem

numeris.

Frustra nunc 'mpha cum Sat ris , & Faunus Pani jungitur, ut ostracismo ille puniatur. Fuerit ejus seculo Medica embryonis instar a

Divino sene velut recenS conceptarfuerit rudi membrorum confusa adumbratione, & velut ursi partus informis.

Galenus & assectae ejus Hippocraticae majestatis strenui assertores lambendo eam perfectiorem reddidere. Quin etsi sexcentis ferme annis sepulta fuerit, resuscitata tamen postmodum. Sane haud alii Galeno ii miles in aream prosiliere Medi- csm: nec omnes adeo posteri di-

33쪽

A C I D U M. . γgni, cum quibus in tenebris mi-

Principum horum placitis non cadit , vel stat Medica, ita ut praejuditium ulterioribus procreent addita mentis. Acceptius tamen est, quasi firmiori talo staret, quicquid testimonio, vel juditio illorum comprobatum.

Nec ideo absolutissima rei Medicaperitia ipsis consignatur. incremen-vo enim quotidiano gaudet Ars; &neglecta, aut praetervisa Majorum lapplet, aut corrigit merito posterorum sagacitas.. Quis tamen exinde de ponte dejiciendam censeret omnem Vetustatem es potius pura ejus eruenda facies rellat, detersa omni rubigine: potius paedor, pulvisque Omnis eX- tricandus , ut splendor emicet, pristinusque vigor. Sileo interim Mauritanos, & Arabes, sileo alios: nec disputo num omnes suae segetis messem proficuis intulerint in horreum Medicum. Hoc scio permultos benigniorum supellectile Medicam ditasse, & eleganti varietate distinxisse Pharma-

34쪽

A C I D U M. Pyest Spigelio, alienis aeque ac propriis

fruendum adminiculis.

Deinde quam jucundum est arc na hujusmodi mysteria sibi ab aliis inspicere elucidata i Ne Empiric. quidem sine exemplis procedunt. Quin Paraceis asseche, licet philosophi se reales aestiment, quum Dinrint parare duo paria Oleorum, quatuor Salium, quinque Magisteri rum, gaudent tamen Hermete suo in scenam protracto,& sibi gratam sub illius umbra faciunt imposturam, referente Host anno.Quasi vero peponum saltem capita fuerint Veteres, ut qui tuo juditio ante hunc diem nec exta consuluerint, nec Medicinam rite fecerint. Sin circulum ignorarint Sanguinis, sin Chyli aut Lymphae vias; sin plura illis invisa reliquerit Eleusim, quae nostri docuere dies, quid tum postea t Non tanti omnia sunt, ut praetoria illos authoritate proscribere obinde debeamuS. Ra age , modo vel semunciam pristini retinueris candoriS , Pe pende quantillum sit, quod inventis prioribus hoc vel praecedenti aevo sit

Diuili

35쪽

siit superadditum. & inventorum nonne pleraque eXOrnant potius Medicam, quam juvanti Quis autem Inventorum, nisii maturato per antiquitatem juditio ad inventionis laudem quadam sorte perveniti

Nec enim aliorum , quam Deorum , aut diis sit milium est, intima in sacraria admitti. Ea Naturae majestas, amplitudoque, ut non a quovis, nec una deglutiatur Offa. Quamobrem frustra Hippocratem, frustra Galenum, aliosque sequaces atro carbone notas. Seculo imputanda saltem, quae ignorarunt. Pereat, eXclamat malle Ois, qui Hιρ- pocratis oracula perstrinxerit. Fidis antiquitatis machaonicae interpretibus praemia sua pro laboribus, noctibusque toties vigilatiS maneant. divinis horum manibus sua laudum thura accendamus. quod meram sapit novitatem, - --- id populus curet, qui stultus

honores,

Saepe dat indignis, is famae servit

36쪽

ACIDUM. I I

Pergit rejicere Marorum scripta. . Eam saltem hactenus Artis nostrae miseriam agnosce, quod veritatem non ubivis explicet servare fidem nesciat, per arcana naturalia libere non decurrat. Graeciam &Latium percurre : devolutam per Arabiam caliginem revolve: ipsum Avicennam, qui omnia abliguriisse dictus, nec quicquam reliquisse posteris, eXcute. Nonne ubivis eXilium quali Artis funestum, & c lamitosum tIam illotum sermonis genus,

quo irrupere Medicam Taranianus, Gordonius, Turrifantis, Θreaticus , aliique. quin & tenebricosos expositores, Speculatores, Conciliatores , quos projecere secula: hinc incultam, Bedam, barbaram, mancam Medicinam: nec non tristem

Artis hyemem sub Grosi iensi , Hugone Senensi, Masbo de sancta Sophia, aliisque.

Omnium horum Scrutatorum mirifieas tenebras quis non nause et, horreat i Addo posterorum Com- Pilationes, exscriptiones; sin con-- sulas ,

37쪽

ni somnia mera, nisi umbrast Quinimo in haec usque tempora nonnisi transiliri Modos veros, ac novos inutiles ubivis necti videas. Premant ergo omnium vestigia, qui volent. Me US venter non saturatur odoribus, licet in specu sim, ubi vel thura venduntur, vel Siculus habitat coquus, ut ait ille. Quid enim libris ejusmodi expiscarer merasne vocum argutiast hujusmodi delitiis non commoveor. CancrOS comedere, circa crustas & testas Occupari, parum autem cibi invenire cui lubet, licet. Blattis ego, tineisque commisi ingentia veterum volumina, quae me solum distrahere possent ab solidioribus. Cum Helvio adtio meo libros abjeci, & ad eXperimenta elibro naturae depromenda me auspicatius converti.

Obseculorum vitia non fugiendos quosvis vult Authores : Electionem po via institui: Helmonditam quoque fu-mplurimis statere vitrix.

Ma age jucundum quoque prim

38쪽

AC I D II M. 9ctitudinis induta prodiere. sane

perquam futilia cum utilibus mista passim plurima εἴ vel suo id indoluit seculo Scaliger, dum eXclamat: Multae passim nugae, multa tem

Multa ineptiae, biter V nostra.

N ε o C H M. Retustatem reseeit experimenta Recenistiorum sola crepat.

Ineptiis itaque accensenda Experimenta naturae & artis, quibus aperte vetustas falsimoniis convincitur Z Quanto satius inepta veterum beneplacita penitus abdicantur, &eX animis omnium delentur Quot enim erronea sub velo Hippocratis, Galenique prostitere hactenust quam non imposuere veritati nubemt n quidem Scriptis suismet extremam imposuere manum. plurima eorum discipulis suum debent genium. ipso saepissimh suo lumine inferunt cal, ginem. Huit quoties vix oleum in lucernia eorum, vix druppam, sam samve deprehendaS. Numnam ergo tolerandi vaecorudes pedarii, qui omnibus noviter inventis contorquent eorum verba

39쪽

io ALCALI, &qui tam emancipati , ut nullum post iHippocratem scivisse quid magni, quod ipse ignoraverit, referunt i qui

adeo idololatrae, ut ab Hippocrate non dictum non dicendum, huic incognitum , non cognoscendum Putant tProdeat illustris naturae scilicet amasius Galenus; qui Artem paucis contentam in immensa dilatavit volumina ; suppressis nominibus inventa aliorum ad se rapuit; totus juditio penuriosus, propria quum sensa expressurus Hunc ultra cum longo suo verborum syrmate suum appellitet patrem Montanus, a quo nunquam discessurus. Prodeant Aure*iatores vix de suo symbolum adjicientes: prodeant

immensii, & innumeri Compilatores. Quis sanae mentis non adverterit proverbium he Ic verissimum: μεγαμεγα κ . . Antiquas Orationes suo etiam tempore legi desitas laudavit Cicerct. Quo profundius me hactenus immerii lectioni veterum, eo mage

suffocari mihi sensit illud, quod ex igniculo Promethei supererat. Tam

aevi

40쪽

ACIDUM. Iraevi sui plena deprehendi omnia,

ut nostrae aetatis nihil trahant. Nil nisi Quaterniones Elementorum, sualitatum , Temperierum, Humorum , morum, & abhinc meras de Morborum causis, effectisque inveni. Medendi morem, Methodumque suo saltem seculo, suisque Regionibus congruam.

creatici, Bilis ut naturalis balsami, similiumque sexcentorum ne mentio quidem ulla. Quocirca manus meas sanguine animalium cruentatas, Visceribus immersas, ablutas Lympha inveni fructuosiores. Stupenda per ignem technoergemata oculis meis hausta, ratione expensa, naturae operibus in oeconomia animali, & praeternaturalibus Morborum phaenomenis accommodata expertus sum Sapientiae Medicae stabiliendae fertiliora.

PALAEPH.

Adiutamento esse Medico, non impedimento Scripta Majorum asserit. Ruicquid recentiam avi est, illis ηompsitandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION