장음표시 사용
2쪽
4쪽
AUCTORUM CLASSICORUM LATINORUM
6쪽
7쪽
REGIS ET GALLICARUM LCADEMIARUM TYPOGRAPHLS.
8쪽
CUM VARIETATE LECTIONUM AE INTEGRIS ADNOTATIONIBUS
COLLIGEBAT NICO LAUS ELIGIUS LEMAIRE
10쪽
Ex omnibus quae ad hunc diem prodierunt Plinii Iunioris editionibus, ea quam dedit Scua PER, Lipsiae I 8O5, digna nobis visa est quam eligeremus, ut illi
quasi fundamento, nostrum laborem, quicumque laret , Superstri eremus. Ille enim non solum Commen
tariis hunc auctorem amplificavit acuto sanoque judicio praestantibus, sed etiam, si quid in aliis qui hanc materiam ante ipsum tractaverunt, boni inerat, hoc selegit, et suis ipsius lucubrationibus addidit. Attamen hoc opus, licet meritis laudibus extollatur, omnibus numeris non esse absolutum dicere ausim. Quum scilicet id sibi proposuisset S M EFFn, ut omnia loca quae in Plinio difficiliora occurrebant, illustraret; ut lectiones adulteratas, sive aetatis, sive librariorum vitio, codicum auctoritate aut suis ipsius argiamentis nixus, restitueret; et novos denique sensus notaret, quos usus ab aurea illa latinitatis elegantia deflectens paulatim verbis addiderat; quaedam alia neglexit. Nihil sere apud eum reperies, quod ad illos viros pertineat, quibus epistolas misit Plinius, quos ubi Lector noverit , jucundius in his narratiunculis et confabulationibus detinetur, quae minime moverent illum, si ignotOS