Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

0uidquid asperum et molestum mihi evenire permiserit divina providentia Tua, benignissime Pater, semper in Te Sperabo; certus enim sum, quia, si in inferno demersus fuero, inde me liberabis. Magna valde est misericordia Tua, Domine, et in ea sola posita est tota spes et consolatio mea. Mirifica misericordias Tuas, Qui salvos facis sperantes in Te; custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum Tuarum protege me. Bonum est considere in Domino, quam confidere in homine; bonum est sperare in Domino, quam Sperare in principibus. Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in Te. In Te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Toto. corde strinissime spero, Omnipotens Deus, me posse a Te Omnia oblinere, quae mihi necessaria sunt ad salutem; et quia Filius Tuus, Redemptor meus, omnia bona mihi promeruit, tantam in Rus meritis fiduciam habeo, ac si bonum, quod desidero, jam tenerem et possiderem. Ego autem in Te speravi, Domine; dixi: Deus meus es Tu, in manibus Tuis sortes meae. O si cito adveniret regnum Tuum, summum bonum meum, regnum, quod Spero quod eXspecto, quod toto corde concupisco' Utinam cito adveniat, quia regnum Omnium Saeculorum est, plena possessio totius Melicitatis.

Oro Te, dulcissime Deus, ut cordis mei principatum geras. Absit a me, optatissimum bonum meum, ut aliquid amem praeter Te. III.

612쪽

Ure me incendio decoris Tui, speciosissime princeps cordis mei; sacrifico Tibi omnia viscera mea et praecordia mea. Vive, potentissime Imperator cordis mei, et dominare, sicut decet Te. O quam mihi placet, ut regnes in aeternum et ultra.

Utinam tot millia cordium, quot Tibi placuerunt, Vel placere possunt, ipse possiderem, ut Te persectissime amarem.

Utinam subdere Tibi possem, amabilissime Domine, omnia colla filiorum Adae, ut Te Solum requirerent

et amarent. O unice amor meus, et serena luX Oculorum meorum, Omnia mihi sordeant et vilescunt praeter Te. 0 amabile principium meum, et tota susscientia mea, nihil volo, nihil cupio praeter Te. 0 quantum gaudeo, quod Deus Sis, Summe bonus et perseelus, immensus, insultus, justissimus, Sapientissimus, Omnipotens et incomprehensibilis 2 Anio Te pure propter Teipsum, et gaudeo de bonis Tuis ob

hanc Solam causam, quia bona Tua sunt. Ad Te, summum bonum, toto cordis affectu feror, in immensa bonitate Tua eXullo; gaudeo, quod Omnes Angeli et Sancti adorent et laudent Te. Utinam possem amare Te, quantum amabilis est sed quia hoc excedit vires omnium creaturarum, utinam Saltem amem Te, quantum possum, quantum debeo. Reple, Deus meus, animam meam amore Tuo, ut amore totus ardeam, et amore aestuans amore moriar. Quam p0enitet me, quod alia extra Te dilexi. Uti-

613쪽

nam POSSem trai S Rctos annos revocare et amoris Tu iactibus replereto dulcissima vita animae meae, utinam desciat in Te cor meum. Quid enim mihi est in coelo et a Te quid v0lui super terr3m. Unam petii a Te, Domine, hanc requiram, ut inhabilem in domo Tua omnibus diebus vitae meae. Utinam ultimus halitus, quo animam et flabo, halitus amoris sit. Moriar amore Tuo, Deus meus; et quia vitam ab amore non inchoavi, da mihi vitam amando

Insere, D0mine, pectoribus nostris Tuae dilectio nis allectum, ut diligamus nos invicem, sicut Tu diligis nos, et alter alterius Onern portem US. Da mihi, Domino, non diligere verbo, neque lingua, Sed opere et Veritate, ut quaecunque volo, ut

suciant mihi hominos, id faciam illis.

Doleo, Deus meus, quod ea hactenus non pr9estiti in obsequium proximi mei, quae Tuo auxilio adjutus poter3m. Detestor, quidquid injuriae et offensae olim paravi verbo, opere et cogitatione in pr imum meum, paratus singulis satisfacere, si quid alicui debeo. In spira Tu, Deus, ut sciam; et da, ut faciam. Amator hominum, Deus, oro Te pro omnibus, qui persequuntur et calumniantur me; et qui me quovis modo offenderunt. Da illis salutem montis

et corpori S.

614쪽

Utinam, clementissime Deus, omnes peccatores reSipiscant, et convertantur ad 'se. Obsecro, Domine, ut omnes, qui oppugnant Eccle stam Tuam, dexterae Tuae potentia conterantur, et

agnoscant veritatem.

Prop0no, Domine, omnes injurias et osseusas, Te adjuvante, aequo animo tolerare; nec ullum unquam hominem, quantumvis mihi infestum, odio habebo. O si possem pro fratribus meis, iis praesertim, qui me aliqua injuria aut moles lia assecerunt, sanguinem fundere, quam libenter id facerem. Confirma, Domine,

in me hanc voluntatem. Fac, obsecro, Deus meus, per Viscera misericor

diae Tuae, ut omnes ad Te convertantur, qui rebus terrenis adhaerent, et quos voluptas carnis illexit. 0 si ego possem omnes peccatores ab erroribus viae Suae convertere, etiam cum vitae dispendio id praestarem. Utinam totus mundus in Te crederet et Te cognosceret. Confiteantur Tibi populi omnes. Omnis terra

adoret Te, et psallat Tibi. Diligo Te, Domine, toto corde, et pr0Ximum in

Te et propter Te. De bonis omnium fratrum meorum gaudeo, et de malis doleo, ac si mea forent; et mala quidem ab Omnibus avertere emicaciter Vellem, si p0ssem; bona vero multiplicare. Libenter, si possem, omnium indigentium necessitatibus subvenirem, esurientibus cibum, sitientibus potum darem; reliqua item opera misericordiae spiritualia et corporalia eXercerem.

615쪽

Si oportuit Te, Christe, pati, et ita intrare in gloriam Tuam, quo pacto ego in illam intrabo, nisi via

regia sanctae crucis' Cognovi, Domine quia aequitas judicia Tua, et in veritate Tua humiliasti me. Opto potius cuillitos inserni cruciatus tolerare, quam Tuam justitiam violare. Iram Tuam, Domine, portabo, quoniam peccavi Tibi. Quod si bona suscepi de manu Tua, quare mala non Sustinebo 3 In omni adversitate Te, bone Jesu, recogitabo, quia

talem pro me sustinuisti adversus Temetipsum contradictionem.

Utinam dignus sim gaudenter cum Apostolis Tuis contumeliam, pauperiem et quidquid volueris pati pro

Nomine Tuo.

Quidquid laboris mihi unquam acciderit, id propter

Te, Domine, patienter seram. Si tentationibus exercear; si moeror importunus ingruat, si morbi, si dolores, si quaevis tormenta contingant, omnia Te juvante sortiter tolerabo. Absit a me, Domine, ut animum despondeam a christiana persectione comparanda; omnes enim difficultates, Te duce, superabo, et in Deo meo transgrediar murum. Absit a me, ut amore vitae, vel timore mortis a virtutis proposito desistam. Et si me oporteret universis mundi miseriis et calamitatibus obrui, nunquam a Te recedam.

616쪽

Imprime, fortissime Deus, robur magnum cordi meo, cupio enim Te sequi per omnem afflictionem et desolationem internam et eXtern3m. Ut jumentum factus sum apud Te, Domine, Deus meuS: Tu nosti onus meum, quale sit, da mihi, illud patienter ferre, ut per viam crucis eXtollar ad Te. Oilero me Tibi, Domine, paratum ad Omnia mala aequanimiter, hilariter, ac sine ulla prorsus querimo

O si patientiam sancti Job assequi possem, et con- Stantium Sanctorum MartγrumlUtinam dignus essem, martrrium pro Te Subire, Domine, VirtuS mea, et firmamentum meum. Utinam pro Te Vivus comburerer; utinam assari cum Laurentio mererer.

Da mihi, Domine, disciplinam, ut non auferas misericordiam; caede contumacem, ut reddas mihi promissam haereditatem. Auge tormenta, sed auge patienti3m. etvη humi Itntiη.

0 gemma pretiosissima, humilitas, quando Te possidebo' quando tranquillitatem animorum Tibi obsequentium habebo 3 quando Tuo splendore et pulchritudine ornatus ero γNoverim Te, noVerim me, Deus meus; quoniam in Te sunt omnia bona mea, et eX me nihil sum. Hoc ex corde desidero, bone desu, hoc eligo, abjectus esse et pusillus in domo mea magis, quam ha bitare in tabernaculiS pecc3torum. Nolo, Domine, ut me homines laudent et honorent,

617쪽

quia omni laude et honore indignissimus sum; Volo autem ad gloriam Tuam despici, conculcari et lan

quam canis mortuus Vilissimus reputari.

Latrones ipsi et sacrilegi, o misericordissime Domine, perfectius Tibi famularentur, si tot beneficiis ac donis eos cumulasses, quibus me, Benignissime, assecisti. Peccavi, Domine, et non sum dignus aspicere altitudinem coeli prae multitudine iniquitatum mearum. Omnia animalia pro captu suo Tibi, Domine, appropinquant, solus ego infinita vitae meae turpitudine a Te recedo. Unde mihi haec insania, Deus meus, ut audeam gloriari tot peccatorum reus, Ob quae potes hoc momento mittere me in gehennam 8 Al icto me, Domine, propter Te infra homines universos, quia vilior et contemptibilior omnibus sum,

et pro tali haberi ac tractari desidero. Nihil aliud volo, nihil opto, altissime Deus, nisi pati et contemni pro Te; da mihi claram et veram

mei notitiam. Indignus sum, Domine, omnibus donis Tuis, ob vilitatem et ingratitudinem meam; indignus consortio

hominum, propter sordes culparum mearum, quarum pessima labe vel aerem ipsum inscio. Utinam universi homines, aequissime Deus, miseriam meam agnoscerent et despicerent me, ac meam mihi indignitatem eX probrarent, ut spernerer propter Te. Domine, non sum dignus calcare hoc pavimentum, per quod transeunt tot servi Tui, quibus comparatus Vermis sum, et non homo, opprobrium hominum et

abjectio plebis.

618쪽

Absit a me, Domine, ut velim ambulare in magnis et in mirabilibus super me. Magna enim est ab ssus fragilitatis et nihili mei; nihil sum, nihil possum sine Te. Fac me, Deus, tanquam pavimentum mundi, ut ab omnibus conculcer et indignissime tracter, quia sic exigunt peccata mea. Frene eo MM -RPIνnt orio a na aemum,ina II. Μαν nais V να nem, na . Eoae Item

Jesu, sapientia Patris, da mihi quaerere et sapere, quae sursum sunt, ut gu Stem, quam SuaVis eS. Jesu, Verbum Patris, utinam audiam, quid loquaris in mel Jesu, Redemptor, esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias, Jesu, Frater primogenite, fac me Tibi cohaeredem in domo Patris nostri.

Jesu, Fili Dei, Qui pro me lactus es homo, non sit mihi grave humiliari pro Te.

deSu, creator meus, cor mundum in me crea, et

spiritum rectum innova in Visceribus meis. Jesu, vita mea, Tibi Soli vivat anima mea, nam mihi vivere Tu es, et mori lucrum. Jesu, Domine mi, posside me servum Tuum, et nemo praeter Te. Jesu, praeceptor, doce me facere voluntatem Tuam, ut discam a Te, quia mitis es et humilis corde.

619쪽

Jesu, luX mundi, illumina oculos meos, et deduc me in semitam mandatorum Tuorum. Jesu, sons vitae, silivit in Te anima mea; lac me haurire aquas in gaudio de sontibus Tuis. Jesu, pustor boue, propter Nomen Tuum deduces

me et enutrieS me.

Jesu, Salvator, salva me, Qui venisti quaerere et salvum sacere, quod perierat. Jesu, Sponse SBnguinum, desponsa Te mihi in misericordia et miserationibus. Jesu, amator Speciosissime, trahe me post Te in laniculis charitalis. Jesu, gelator animarum, Cujus deliciae esse cumsiliis hominum, uinem Te ardentissimo amore et caetera Omnia propter Te. Jesu, panis vitae, anima mea sustinet Te, ne dimittas eam jejunam, ut non deficiat in via. Jesu, judeX misericors, Qui non venisti perdere quemquam, parce mihi, et responde pro me. JeSu, corona et merces nostra magna nimis, jubem e numerari inter electos Tuos. Jesu, gloria mea, cupio dissolvi, et esse Tecum; da mihi vivere in Te et in Te mori. Aia honinin Virginem Mn Inm. Protege me, dulcissima Virgo Maria, sub umbra alarum tuarum, et non recedat in aeternum mellissuum Nomen tuum ab Ore et corde meo. Ne unquam elongeris a me, potentissima Mater Dei, quia circumdederunt me undique inimici mei.

620쪽

0uid possum sine te, Virgo beata, aut quid siet

de me, si averteris saciem tuam a me 80uando venies, dulcissima Virgo, quando appare- his indignissimo servulo tuo 8. Spiritus tuus, o Maria, super mel dulcis, et possessio amoris tui super Hurum et topagion. Sentiat anima mea Suavitatem amoris tui, et in tuis semper Versetur laudibus, quia unica post Deum con solatio mea tu eS. Compatere, Domin 3 animae meae ad te suspiranti,

respice in me, et festina in adjutorium meum. Da mihi gratiam tuam, ut semper de te gaudeam, et post istud exilium te contempler in gloria. Sicut filius ad sinum matris, ita spirat ad te anima

mea, ne despicias me, mater misericordiae. Quantum desidero Videre Vultum tuum, specio Sissima Virgo, assume me Vel0 citer ad te, et compledesiderium metum.

Quis non diliget te, regina cordium, et mater sancti amoris, quis non diliget te 8 Utinam omnes creaturae tibi serviunt, et in amore tuo Vivant ac moriantur. Suscipe cor meum, dilectissima Mater mea, et offer illud purissimis manibus tuis purissimo Filio tuo. Gaudeo et exulto, beata Virgo, quod Deus te amet super Omnia opera Sua, et de hac re super omnia delector; magisque optarem inserni poenas, quam ut

momenti spatio quidquam de gloria et dignitale tua

minuatur.

Sperent in te, qui n0Verunt nomen tuum, gloriosa Virgo, quoniam n0n derelinquis sperantes in te.

SEARCH

MENU NAVIGATION