Ordo ad dandam poenitentiam ex insigni rituali Codice Membranaceo 11. saeculi Bibl. Canonicor. Reg. S. Salvatoris Bononiae. ... Accedit Appendix aliorum Ordinum antiquorum D. Vincentius Garofali

발행: 1791년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Eκ insigni Rituali Codice Membranaceo XI. Saeculii Bibl. Canonicor. Reg. S. Salvatoris Bononiae

NUNC PRIMUM IN LUCEM EDITUS

Accedit Appendix aliorum ordinum antiquorum .

4쪽

S. R. E. CARDINALI, ET S. CONGREGATIONIS CONCILII PRAEFEc

D. VINCENTIUS GARO FALICANONICUS CONGR. RHENANAE SS. SALVATORIS

Ρ OEnitentialem venerandae antiquitatis Ordinem,

cui paucos pares habet Italia nostra , quique Catholicam arcanae poenitentiae doctrinam adversus Dissidentes illustrat, Nomini Τuo consecro , Vir Emi-

nentissimel Habes in eo monumentum vetere illa ,

5쪽

ac sane rata Integritate Tua , religione, & mirifici, in rem omnem sacram amore plane dignum . Habes grati, atque obsequentis animi mei significationem: hominis nempe, quem & praeclaris beneficiis devinxisti Tibi, & eo ossicii genere ornasti , quo, dum

sacris Eminentiae Tuae studiis nonnullam dat operam, Suavissima sermonum sapientiaeque Tuae flo-

ret consuetudine. Ergo quod Te maxime decet: a me vero praecipue debetur Tibi , aequi bonique . pro humanitate Tua, Cardinalis Amplissime, consulito. Vale. E Canonica s. Petri ad Vincula Postr. Kal. April. 379

6쪽

ADMONITIO AD LECTOREM.

ORdinem, quem edo , descripsi Bononiae ex Rituali

Codice XI. Saeculi, Bibliothecae nostrae S. Salvatoris . Is codex est, cuius divitias Trombellius in suis de Sacramentis libris sparsit: pro quibus cum eo , quasi cum altero Edmundo Martene viri docti gratulati sunt Vid. eius Vitae

Commentar. Laudatur ergo ab eo Codex foepissime . Laudatur item a cl. Zaccaria in bibl. Rituali tom. I. pag. I 49. , tum etiam a doctissimo Cardinali Borgia , qui ex eodem Kalendarium luce plane dignum , Romae Vulgavit tona. II. Anecdolor. Litter. Jam vero Venetus codex dictus ab Trom bellio est, ab aliisque r interdum etiam ab illo Venetus , vel Torcellanus. Ego vero quamquam Venetum dici posse aio ob communes ritus apud Venetam Ecclesiam , ΤΟΘcella namque servatos vid. Flam. Cornelium mox laudandum in praef. ; statuerim tamen ad huius Ecclesiae Clericos , seu Canonicos proprie pertinuisse . De Ecclesia suspicionem iniecit Trom bellius ipse ; auxit deinde auctoritas P. Bernardi a Venetiis, qui Chardonii historiam Sacramentorum italicae donavit linguae , illustravitque. Is enim extremo capite Sa cramenti poen. , nulla interposita dubitatione , asserit et ad Torcellanam Ecclesiam ordinem nostrum pertinuisse et viderat enim , opinor, illum , Τrom bellii beneficio . Tandem ut id

statuerem, fecit Litaniarum h. Cod. comparatio cum Me nolo gloTorcellano a FlaminioCornelio edito ad calcem monumen torum Ecclesiae Torcellanae . Nam in utroque monumento

iidem memorantur Sancti, qui proprie hanc Ecclesiam attingunt. Quod de Clericis seu Canonicis inieci, perspicue

demonstrant tum argumenta , quae Emus Borgia. attulit Lectorem monens e tum etiam Ordo ad dandam Clericis poenitentiam , qui in hac editione laicalem ordinem consequitur. Consule generalem peccatorum accusationem , qua in facit Clericus , ex qua etiam facile assequeris regulam Ca-Bonicam , uti aiunt , eos Clericos professos esse . Ouod

vero ad Saeculum XI. pertineat ordo noster, multis duo lau-

7쪽

dati auctores demonstrarunt, & ex notis musicis nItide intes ligitur, quarum specimen suo loco exhibemus . Ergo , ne actum agam , non id nunc ego persequar. Unum taInen praeterire non possum: nempe procul dubio jam pridem eompositum, Θ a fidelibus usurpatum fuisse hunc Miualem librum t quod Tromb. ipse affirmat in Ord. ossi Eccl. Sen. pag. 488., demonstrat vero tom. II. extr. unci. Pag. I 27. De praestantiae

codicis hoc breve dicam , quod memorabile est: Ρ. Castellanum, & Cardinalem Sanctorium ; hunc in Rituali, quod vulgo Romanum dictum est, elaborando r illum in Sacerdotali Romano adornando duos omnium audicio , nobilissimos libros rituali nostro usos, magnam rituum atque adeo verborum partem in rem quemque suam transtulisse . Vid. foepe memorati Trom bellii tom. II. extri unci. pagg. Isso.

4oo. &c. Nunc de ipso ordine quid tandem admonebo p Sacram entalis ille confessionis methodum tibi offert distribute ac nitide , ut non ita facile parem habeas in aliis ordinibus , qui ad Italiae Ecclesias pertinuerunt: id, quod de ordine ad dandam Clericis poen. in primis dictum volo. Ceterum

non parum conspirat noster ordo cum Romano antiquissimo , cumque Egberti poenitentiali . Valde etiam similis est

poenitentiali Bobiensi, quem e duobus antiquis mss. Mura. torius consarcinavit ἔ cui Viro magno, antiquitatis helluoni , majorem gratiam haberemus, si duo haec monumenta fortasse vetustate imparia r quaeque conferri magis , quam permisceri volebant , distincte edidisset . Ast id obiter . Confer etiam , si libet, nostrum ordinem cum Barensi illo a Catalano edito tom. III. Comment. in Ρontit. Rom. , im cum quotquot editis nobilioribus e coniicies tute ipse, maetacente , quid de nostri praestantia tenendum sit. Declara hunt id etiam adnotationes interdum , quas , uti magis expe dire Visum est, suis locis accommodavi. Eas dare , dissicile non mihi accidit in tanta , qua abundat Bibliotheca nostra , librorum copia , delectuque , singulari prorsus cl. Monsa cratii Praesulis nostri Generalis beneficio . Minuta quaeque persequi nec licuit, nec libuit. Leves errores oriographiae,

in quos incidi, emendavi, ne fastidium crearet lectio et nam

8쪽

que scriptionis genus , pro more eius saeculi, barbarum nonnihil est, atque interdum asperum . Sic dampnare pro damnare ἔ set pro sed ἴ aud pro aut . Redundant etiam manifeste in codice nonnullae voces r has dispunxi. Compacta: aliae sunt, quae dividendae r has ego divisi. Si quae tamen graviora menda sunt, Lectoribus subjicio; atque haec erant de ordine nostro praemonenda . Appendix sequitur. Habes in

ea Othmari ad discipulos allocutionem ; est enim lectu digna . Hanc Verbatim , uti iacet, descripsi ex historia poen. pubi. P. Geraldi Zurcher . Devixit Othmarus anno DCCLX. Habes deinde poenitentialem ordinem desumptum cx praenobili Codice Veliterno ined. Saec. XI. , quem S. Petrus Damiani eius urbis Episcopus e Cassi nensi Mona sterio allatum primariae eiusdem urbis Ecclesiae dono reliquit . Debeo huius rei notitiam, Ordinemque ipsum Emo Cardinali Borgia, qui litteratissimus ipse quum sit, litteras , di bona omnia studia fovet, atque ornat. Tandem habes eiusdem saeculi Farsensem ordinem , praestantem & ipsu m, atque hactenus ineditum , quem humanissime mihi cL Ama

dutius communicavit. Eos edere visum est, servata ea ra

tione Ortographiae , quam qui e codicibus descripsere , retinendam existimaruat . His utere Lector benevole , α

9쪽

c VIII FNediator De , & Hominum Christus Iesus, quo pIensus In no,

misericordiae suae divitias effunderet, figmentum nostrum miseratus , ad reparandos eos, qui a Baptismi gratia quandocumque excidissent, tradita Ecclesiae Praepositis potestate remittendi, ac retinendi peccata, Sacramentum Poenitentiae instituit; cujus vi, & efficacia, qui ad id accederent rite dispositi, ac pe cata consessi, per Sacerdotis abSolutionem peccatorum veniam consequerentur. CSnstans haec fuit de hoc insigni Christi beneficio, & ab Apostolicis usque ducta temporibus perpetua Eςcle

Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sac. Palatii Apostolier F. X. ANHep .Larise., ac Viceis.

10쪽

INCIPIT ORDO ci

AD DANDAM POENITENTIAM

O Uando venerit poenitens ad sacerdotem , clauso ostio Ecclesiae , dicat ei, ut prosternat Se in Oratione foris atrio ca) ; & Sacerdos incipiat Tertiam , ct finiat cum

oratione sua secundum ordinem . Postea jactet se Sacerdos ante altare in secreto , Sc dicate, , Pater noster. α ne nos . Cap. Proba me , Domine , dc tenta me . ,, Ure renes meos, Sc cor meum . , , Non veniat mihi pes superbiae . , , Et manus peccatorum non mo eat me.

Muro tuo inexpugnabili circumcinge me . Et armis tuae potentiae protzge me semper, Deus

D meus . .

, , Ne perdas me , Domine , cum iniquitatibus meis .

Neque in finem iratus reserves mihi mala mea . Pone , Domine , custodiam ori meo . Et ostium circumstantiae labiis meis .is Ut non declinet cor meum in verba malitiae . , , Ad excusandas excusationes in peccatis . Exurge Domine r adjuva me .is Et libera me propter. nomen tuum .

oratio . Domine Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori, ut condigne possim tibi gratias agere e quia me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti ossicii Sacerdotalis r & me exiguum , humilemque Sacerdotem mediatorem constituisti ad orandum , & in intercedendum ad Dominum Jesum Christum pro peccan- ,, tibus dζ ad poenitentiam revertentibus. Dominator Do- mine , qui omnes vis salvos fieri , & ad agnitionem ve- , ritatis venire t qui non. vis mortem peccatoris , sed ut

3 Racis , modus poenitentiae Saeramentum ad mlnistrandi. 24 En flentem, sere actum si esset de solemni antiquiore caconica poenitentia , quae saeculo Ecclesiae UiI. emolliri coepit.

SEARCH

MENU NAVIGATION