De admirabili radicis ipeccacuanhæ virtute in curandis febribus tum autumnalibus, tum lentis, tum aliis sive continuis, sive intermittentibus, sedem in primis viis habentibus. Dissertatio Caroli Gianella in publico Patavino Gymnasio medicinæ theoricæ

발행: 1754년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Iod in Mechanicis evenire solet, ut invento liquo instrumento pro unius rei commodo, p stea ad aliarum rerum utilitates extendatur, id identidem in Medicina facienda evenire observamus . Nihil enim est simul inventum , &persectum , & cum proprietas , 3c Medicamentorum vires non nisi post repetitas observationes , &experimenta detegantur , evenit saepenumero , ut majora remedia ad novos usus quotidie extendantur . Hoc certe,

ut reliqua omnia silentio praetermittam , hisce nostris posterioribus temporibus in Radicis Ipeccacuantiae usu comprobatum est , quae ad dysenterias vincendas prius inventa , postea in sanguineis fluxibus tum pectoris , tum uteri curandis usurpata nunc temporis pro uno , optimo , constantissimo , & omnibus aliis anteponendo remedio , aliquando tamen Rhabarbaro in consortium arcessito , in curandis smbribus tum autumnalibus. , tum lentis , tum aliis sive intermittentibus , sive continuis suum ignem in primis viis habentibus , & quae aliquando Κinae Κinae usu aut non cedunt , aut recidere solent , si verae morbi Pathologiae fides , & rationi , & quotidianae experientiae adhibenda sit,

3쪽

proponitur , exhibeturque . Equidem scio a Medicis emum Elae naris in usum quotidie revocari Ipeccacuanhae Radicem in febribus tum intermittentibus , tum continuis , nec non etiam in putridis malignis cum exhantematibus ; at in solis supra recensitis remediis totam harum febrium curationem consistere , a nemine alio , quod quidem sciam , propositum fuit . Exhibetur haec radix in aquam infusa mane partitis vicibus , jejuno stomacho ad plures dies , 3c postquam bene interiores ventriculi , intestinorum , mesenterii , aliarumque partium vitiosi humores purgati sunt , si febres non cedant , ad Rhabarbarum fit transitus , quod singulis , vel alterniς diebus , vel ante prandium , vel qiutuor horis a prandio exhibendum est , & neque tutius , neque facilius , atque jucundius curatio ulla institui

potest. Verum enim vero , ut hujus Therapeiae rationalis fundamentum penitus cognoscatur , est altius harum febrium Pa- thologia inquirenda . AEstivix temporibus urente Sirio majores fiunt exhalationes , M vapores . Nam radiorum solarium percussionibus aqueae & cum aqueis camosae particulae in aera seruntur , quae denuo ob earumdem pondus , pra

cipue si simul jungantur , in terram relabuntur , & peros cum saliva ingesta ventriculi , & intestinorum excretoria vasa , atque eorumdem succos insarciunt . Hinc succorum crassities , tenacitas , lentorque generari incipit , qui quotidie incrementa suscipit ex vinorum aciditate , ex aquarum impuritate , ex ciborum tenacitate , & ex fructuum

fugacium supervacanea humiditate . Interim Chylus impurus redditur , & Bilis , Pancreatis , & intestinorum glandularum vires enervantur , ex quibus vitiosi humores producuntur , qui per Galaxiam cum sanguine incipiunt commisceri . Quousque tamen calor , & temporis aequabilitas

4쪽

perdurat , 3c cutis pori aperti sunt , & vegetior natura

permanet , suscepta a cruoris massa vitiosa excrementa per aequabilem perspirationem eliminantur . At adventante Autumno modo calor , modo frigus supervenire incipit , angustiores fiunt pororum transitus , glutinosa , & crassa retinentur , 3c vasorum stipationes fiunt , quia manantia corpuscula , ut inquit Celsus , per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt , unde fluidorum massa ponderosior facta vitiatur , virium languor incipit , oris amarities molestat , perturbantur somni , & fames perit ; quae omnia symptomata majorem semitem possunt suscipere ex diminuto tunc temporis solis calore , qui cum vim non habeat aut in altum tollendi, aut dissipandi terraqueae molis impuritates , in caussa est , ut istae cum aere salivam inficiant,& cum saliva , ut ita dicam , sermenta omnia . Porro hisce in febribus tum plus in corporis peripheria excitatur crudorum vaporum , quam diisipari possit , tum plus crudorum humorum in ventriculo gignitur , quam concoqui. Hinc aegri anxii te se per lectulum jactant , neque uno loco quiescere possunt . Et quia ventriculi tunicis mala qua, dam qualitas infixa est , saepe etiam vomitus in paroxysmis

excitatur . Non raro etiam ob summam humorum tenaci.

talem diu perdurant , & sudores remittente febri erumpunt , qui licet videantur judicare morbum , nihil tamen decernunt , quin imo longiores febres in ipsis sudoribus evadunt , praecipue tamen si aer humidus sit , qui cutis poros cum infarciat , 3c Atmosphaeram leviorem reddat pa ticulis nitrosis ab aqueis , & sulphureis corporibus plurimum occupatis , sanguinem fere vapidum reddit , corporis fibras laxat , unde vires fiunt languidiores . Quibus accedunt lienis , 3c hepatis obstructiones , & urinae crassae cum sediminibus . Febres hae aliquando intermittentes sunt , & ut

5쪽

plurimum tertianae duplices , aliquando semitertianae , & ω

liquando continuae continenteS , remittenres tamen , quae

laticae dici possunt cum Avicenna , ob occultam , quam servant , accessionem. Et licet Ballonius distinguat febres in venosas , 3c in gastricas , idest in febres , quae vitium umnosi generis sequuntur , & in febres , quae a vitio humorum in ventriculo , in intestinis , mesenterioque contento. rum producuntur ; hae febres de quibus nunc loquimur, mixtae ex utrisque appellari possunt , cum universalem tum

succorum primarum viarum , tum venosi generis corrupte. lam sequantur. At sentio nonnullos me corripere , quia harum febrium fomitem in tam universali humorum corruptione constituo.

Nam a Uvillisio culpatur tantum vel acris , vel acida sanguinis diathesis , quae Chylum , seu succum nutritium non subigit , sed in materiam , quae quotidie ebullit , transmutat A Deleboe Sylvio succus tantum pancreaticus , qui scilicet in ductibus pancreatis lateralibus obstructis moram patitur , & acescit , mox , obice superato , intra duodenum una cum bile aestuat , & in sanguinem per chyli semitam periodice ascendens febriles paroxysmos inducit ; AFernelio vero in Pancreate & Mesenterio sebrilis Ignis stabialitur ; Et tandem a multis Practicis exiguae molis fermen. tum sebrile esse asseritur , quia evincitur cortice febrisuga , quae aliquando absque ulla sensibili evacuatione aut per alvum , aut per sudores , aut per urinas febres exti

pat. Porro haec omnia concedenda sunt , ubi febres terti

nar tantum sunt , aut si duplices sint , ad perfectam semper singulis periodis A pyrex iam perducuntur , absque virium prostratione , nausea , inquietudine , vigiliis . At in iis febribus , in quibus horror , aut rigor universalis , tr

6쪽

mores convulsi vi , 3c longi , lumbago , vomitus , angores , inquietudines , cibi fastidium , oris amaritudo , aut insulsitas , virium debilitas , ludores , urinae crassae , vigiliae , sitis , praecordiorum anxietates , Sc alia symptomata apparent , & quae autumni tempore , Austro flante in regionibus humidis , & aeris crassitie fiunt , praeter ventriculi vitium , praeter bilis , pancreatis depraUationem, etiam chylosi succi glutinationem in plexu nerveo metenterii , in cisterna Pacqueti irretitam , 3c lienis , & Hepatis obstructiones clare adesse constat ; quia pari vago , & pari intercostali late per abdomen distributis talia symptomatae producuntur cum impura sanguinis diathesi , quae ex sudoribus , languoribus , & urinis crassis earumdemque sediminibus arguitur . Et quia hisce in febribus ea sanguinis crasis reperitur ; per quam ad majores contactus deductus sanguis ipse , & lentior factus in vasis capillaribus potissimum resistentiam inducit , insurgunt frequenter modo horror , mindo etiam rigor cum tremore , quia a diversimodis particulis vel biliosis , vel pituitosis vel alterius generis ipsamet

cruoris massa afficitur. Ignis igitur harum febrium non uno tantum loco accenditur, sed Sc in gastrica , & venosa cacochymia , unde frequenter vel semitertianae , vel duplices tertianae oriuntur, quia altera alteri accessio accedit , 3c urget . Neque hae sebres disserunt humoris natura , sed putrediniς igne . Et quia aliquando itidem febribus caloris inaequalitas adjuncta est , est etiam maxima humorum tenacitas , atque crat situdo arguenda , quae dissiculter dissolvitur. Cognita funditus harum febrium Pathologia ad nostram Therape jam rationalem accedamus . Primus qui detexit Radicis Brasiliensis proprietatem fuit Helvetius , qui pro tali invento in donum a Galliarum Rege mille Numin aureος A 4 ac

7쪽

accepit . Et licet ab aliquibus tam utilis inventio Grenierattribuatur , Grenter tamen suit tantum negotiator , &tam nobilem Radicem ad Helvetium transmisit . Habet haec Radix vires antidotales , sudoriferas , & quidem vomiti-Vas . Habet facultatem abstergendi , meatus reserandi , aciniarctus resolvendi . Vis purgativa , & emetica una simul& adstringens in ea est . Unius noctis sub dio maceratione medicam virtutem liquoribus communicat . Postea caput mortuum reservatum , denuoque eodem modo praeparatum in eundem usum exhibetur , minus quidem essicax ad pu gandum , vel vomendum , sed magis adstringens , ita ut Radix haec non solum materiam morbificam licet tenacissi- main a parte affecta revellat , sed & adstringendo viscerum

tonum restituat . Hinc illam in dysentericis taxibus , qui ab ingestis praecipue dependent , & in infarina ventriculi sedem habent , & in quibus nulla suspicio inflammationis adest , ut incomparabile Auxilium Medici experti

sunt.

Haec igitur mane jejuno stomacho eo modo , quo jam superius diximus praeparata exhiberi debet , & non tota simul , sed partitis vicibus paulatim in ventriculum ingesta,& usque dum vomitio sussiciens , aut purgatio cum aegrotantis Euphoria superveniat . Tali enim pacto violenti , &vehementes corporis motus evitantur , qui ex partium , quae in emetico reperiuntur , tenuitate produci possunt . Interim sive singulis diebus , sive alternis , ut judicium practicum decernit , simili modo exhibenda est , Sc tandiu in ejusdem usu persistendum , donec ventriculi , intestin rum , mesenterii , 8c aliorum viscerum morbida sarcina sit , & per inferiores , & per superiores partes eX- purgata . Quod si post unam , aut alteram exhibiti nem adstrictione , & corroboramento potius , quam pur

8쪽

gatione opus sit , secunda decoctio, aut infusio, utpote magis adstringens , quam purgans , propinanda est ; quia facultas purgativa facilius , & facultas adstringens dissicilius elicitur. Patet igitur hanc admirabilem Brasiliensem Radicem edi recto morbi sicae cauta adversari . Et quodnam potest umquam aut efficacius , aut tutius exhiberi remedium ZHoc enim modo Phlegma ponderosum stomachi plicis coalescens , quod cathartica quaevis praeterlaberentur , Veluti scopis purgatur . Insuper partes vicinae , hepar ,

pancreas , melenterium, lien concussione valida commoventur , adeo ut obstructiones in iis factae , & quaecunque alia sanguinis impedimenta hoc admirabili praesidio extirpem

tur.

Expiata vero hoc modo gastrica cac hymia aliquando febres omnino desinunt , aliquando tantum diminuuntur :nam vitium relictum in sanguine adhuc somitem febrilem nutrit . Quid igitur iaciendum , moliendumque putemus ZAd Rhabarbarum confugiendum est o at non eo quidem modo , quo exhiberi solet, exhibendum , sed a prandio quatuor horis ad dimidium drachmar integrum sumendum , &diu ore detentum , & cum saliva commixtum , ac bene dentibus comminutum postea deglutiendum . Quia scilicet hoc modo sumptum ne minimum quidem caloris producit , quia a chylo contemperatur , & ita contemperatum in sanguinem inducitur ad reliquias febriles accensas extinguendas . Per repetitas observationes , & experimenta didicimus , Rhabarbarum hoc modo sumptum spiritus animales non accendere , sed sua vi tum purgante , tum adstringente glutinosam lynpham incidere , sero-sulphureas particulas cicurare , villos sanguinis in ordinem redigere , succis digestivis virtutem reddere , solidorum vim restiis Diuitiam by Corale

9쪽

stituere , & expulso fermento , & roboratis cribris , febreet eliminare . Hinc vere dici potest & hepatis cor , & viscerum pater , & admirabile sebrisugum , ut testatur etiam

Montanus.

Verum enim vero annotandum est hac methodo solummodo utendum esse , ubi autumnalis constitutio humida

existit , ubi laxitas fibrarum adjundia est , & ubi vitiosa cacochymia tum gastrica , tum venosa simul existit. Nam si aliquando ob praecedentes aliquas caussas aut fibrarum irritatio adsit , aut phlogosis existat in sanguine , non ad hanc methodum accedendum puto , nisi praemissa sanguinis missione , & laxatis fibris , emollientibus , laxantibus , nitratis , & refrigerantibus medicamentis . Neque issum , ut tali temper methodo insistendum esse contendam :nam imminente periculo, praecipue si febres perniciosae sint,& in malignas possint degenerare , quod cognoscitur , si oris amaritudo , cibi cujuslibet fastidium , pertinaces vigiliae , & maxima virium prostratio adjunctae sint ; tali in casu , priusquam ungues firmentur , & crescant , domandus est Leo , 8c ad K inae Κinae usum dosi paulo generos ri , & saepius repetita ipsomet morbi initio est confugiendum . Duplex enim semper adest febrium curatici , regularis , quae respicit caussas , & urgens , quae ad majus

periculum evitandum dirigitur . Sed si nulla necessitas urgeat , & maximus crudorum humorum apparatus in mesen terio sit , in tam impuro corpore Κinam Κinae dare aliquando in aegrotantis periculum Vertitur . Fateor me non semel observasse. admirabilem corticem hisce in febribus exhibitam incredibilem quidem per secessum copiolam materiam educere , at numquam febres fugare , unde mihi suspectum , illis in casibus ubi talia contingunt , tale praesidium est . Et hoc modo evenire puto , quia hu

10쪽

mores vitiosi in superioribus partibus insidentes , cum per inseriora educuntur , in intestinorum transitu per mese- .raicas venas insinuantur , & in sanguine uin laticem introductae magis , ac magis illum coinquinant , & ad se-bricitandum disponunt . Ex quo Medici discant , quam noxia sint purgantia medicamenta harum febrium initio Propinata. Sed de febribus autumnalibus satis transeamus nunc ad aliquid dicendum de eximia huius Radicis praestantia in febribus lentis aut continuis , aut recurrentibus , in quibus humores viscidi aut pituitosi , aut lymphatici , crassi tamen tenacesque praedominantur ; & qui non ex viscere affecto , non ex tumore , vel ulcere aliquo producuntur , sed ventriculi plicis , aut intestinorum cavitatibus , aut mesenterii glandulis inhaerent , Sc cum a-norexia , aut apositia , cum nausea , & quandoque etiam vomitu manifestantur , in quibus extirpandis quam utilis sit admirabilis Radicis usus , vel ex illo colligi potest, quod 3c fibrarum inertiae , & humorum adhaesioni adversatur. Quemadmodum observavi praeterito aestivo tempore in qu dam Matrona tum nobilitate , tum omnium virtutum genere praestantissima , quae postquam copiosissimum sanguinis uterinum profluvium per triginta , & quinque dies passa es.set, supreta repente sanguine incidit in febrem lentam continuam fere omotonam , a qua doloribus per universum corpus , ac praecipue circa thoracis partes tum anteriores , tum posteriores , vigiliis pertinacissimis , frequenti vomitu , nausea , anorexia, & frequentibus convulsonibus , quibus tamen multo tempore antea vexabatur, per centum ,& quinquagi ta dies aggressa fuit . Nam cum aliquid phlegmatis ponderosi apparuisset , praemostrante natura viam intra quadraginta dies quatuor vicibus per admirabilem Brasiliensem Radi

SEARCH

MENU NAVIGATION