Chrestomathia Poetica oder Auserlesene Stücke aus Catullo, Virgilio, Horatio und Martiale zum bequemen Unterrichte der Jugend in der Lateinischen Poesie gesammlet und erkläret mit einer Vorrede des seel. Joh. Matthiä Gesners, ... Itzt zum andermal he

발행: 1769년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

t stili

init ei iter Torre he

s da

Rect. der Ethule ιu St. Michaelis in funeburg.

6쪽

LECTORI ERUDITO ET

AEQVO

S. D.

Consilium colligendi has Chre- stomathias initio quidem non aliud fuit, quam ut haberet schola nostra, et, sit Vellent, etiam aliae, unde adolescentuli usu prosodiae Latinae largius commodiusque quam ex 2-lis Ouidit Tristibus, aut aliis quibusdam libris ad id comparatis, sed parum

comtis, imbuerentur: Ubi porro collea a cla

7쪽

cta legerentur loca Optimorum poetarum talia, quae non modo eXcitare

possent ingenia ad poeticam sorte nata, hisque idonea ad imitandum exempla praebere, sed ex quibus etiam liceret fructum aliquem siue ad vitam et mores, siue ad antiquitatis, aliarumque bonarum rerum cognitionem capere: quae denique eiusmodi annotationes adiun- 'ctas haberent, quibus et ipsa diligenter declararentur, et gustus ille, quem hodie vocant, h. e. iudicium veri pulchri- que adiuuari videretur. Cum vero probata esset tenuis haec opera mea pluribus viris doctis, qui aut commendarent eam publice, aut ipsi in scholis x gymnassis ad instituendam adolescenistiam adhiberent: coeperunt eorum aliqui optare, Vt reliquorum etiam poet rum Latinorum, velut Lucretii, Tibuuli, Propertii, Iuvenalis, Persei, Silii, Statii, Valerii Flacci similia excerpta

darems

8쪽

darem, et simili modo illustrata. Cui desiderio 1 ellem equidem statim cum hac noua libri editione fatisfacere poLsem. Sed serius indicatum est mihi de Opusculo typis repetendo, et festinabat bibliopola: ego vero quo minus id agerem hoc tempore, alio labore impediebar; et, quae postulabantur, Plura erant et maiora, quam quae paucis plagulis comprehendi possent, aut tam subito recte protruderentur in publicum hac praesertim aetate, quae peccata scriptorum inclementius vindicat, et in libris adolescentium studiis des natis elegantiam iudicii vel maxime, nec id immerito, solet requirere. Itaque nunc quidem malui haec curate recensita, et ubi opus esset emendata dare: caeterum si Deus vitam et otium

mihi concesserit, quam primum Potero, de altera parte huius Chrestomathiae cogitabo; quae loca insigniora poeta-

9쪽

rum, quoS supra nominaui, contineat, unde possint de ingenio et spiritu cuiusuis cognoscere, qui hoc cupiunt, neque tamen totis operibus legendis ex-PonendiSue Volunt vacare. Interim his fruere, benevole Lector, et studiis meis faue. Scribeb. Luneburgi Kal. Iuliis

10쪽

PRAEFATIO

Quod pro me meisque laboribus neque feci Vnquam, ne-

que facturus eram, uti eos defenderem aut commendarem, illud in amici cau-

fa, licet ea meae coniuncta sit, facere non dubito; cum hic libellus, in cuius fronte scribuntur ista, meo consilio aueque hortatu institutus paratuSque, meum qualecunque patrocinium iure suo exspectet.

SEARCH

MENU NAVIGATION