Dissertatio medica quaedam de moschi et salis alk. volat. usu, in febre nervosa et gangraena, proponens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate dignissimi vice-canceilarii, Archibaldi Davidson, S.S.T.P.P. et Collegii Glasg. praefecti, necnon a

발행: 1790년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DISSERTATIO MEDI

EBRE NERVOSA ET GANGRAENA,

PROPONENS.

5쪽

MOSCHI ET SALIS ALL. VOLAT. USU,

IN FEBRE NERVOSA ET GANGRAENA,

ARCIlIBAL DI DAVIDSON, S. S. T. P. P.

PRO GRADU DOCTORIS,

ROBERTUS DARBET, A. M.

Ad diem i. Aprilis, hora locoque solitis.

7쪽

THOMAE PERCIVAL, M D

9쪽

jRAEFATI

DUΜ Μancuniense apud Valetudinarium, aegrotis fere assidens, Chirurgi domestici atque medicamentarii muneribus fungebar, summa mihi, medicorum no comium adeuntium praxin et chirurgicam et medicam, observandi facultas fuit. Cum hocce in Nos comium aegrorum, qUibus manu munifica distribuuntur medicamina, millia tria quatuorve fuerint quotanis deducta, fieri non potest, quin varia admodum sint morborum ex

empla, scopusque medicinae adhibendae amplissimus. Ex morbis rariores multos et eorundem administrationem cura annota restat, inque lucem, attentionem medicorum optime merentes, edide-

10쪽

runt medici et ordinarii Chirurgi; nemo autem,

quantum in memoria nunc teneo, suum animum

directo ad emetiis bonos, quos, in febre typhodeatque membris gangraena affectis adhibita, praestiterunt Athali volatile et Μoschus, hactenus attendit. Est mihi igitur in animo paginas sequentes Occupare, quaedam de febre typhode, seu

nervosa, atque gangraena proponendo, et simul effectus, quos optimos et salutares ex supradictis medicamentis ortos ipse vidi enarrando, et praecipue exemplis confirmando. In magna febrium varietate, quam in Μaneu nio et vicinitate, viginti per annos, videndi facultas fuit, frequentior ea est notata, quam Nosologus clarus Cullen ΤYPHUM MITIOREM appellavit.

Typhum pro febris genere habens, ipse eum hisce verbis definivit; Morbus contagiosus; calor parum auctus; pulsus parvus, debilis, plerumque frequens; Urina parum mutata; sensorii functiones plurimum

turbatae; vires multum imminutae.' Inter Anglos primo et non, nisi nuper admo dum alias inter nationes, nomen NER vos AM sibi

nacta est haec febris, sub quo titulo, de ea fuse disi

SEARCH

MENU NAVIGATION