장음표시 사용
2쪽
Iis, a fili selieitatem, Incolumitatem Reipubli
cae, optimum cujuslibet ordinis statum, Societatis demum universae constitutionem omnium ficio rentissimam arcto quodam vinculo cum Religi nis integritate & decore conjunctam esse, ad certum & exploratum quovis tempore visum est
tam Legumlatoribus , quam Rerumpublicarum Principibus, & Administris, ut AEgyptii, Graeci, Romanique vel ipsi Superstitioni, quod sancta illis, & religiosa videretur, tantum inesse ro horis judicaverint. Ubi vero primum Genti et ac Populis clarior illa & planior lux Divinitatis assulsit, quae Religionem ab initio temporum Coela delapsam longe apertim ostendit, penitusquQperfecit: ubi primum impedimentis omnibus pinculiari Divini Numinis patrocinio superatis locus paci ac tranquillitati datus est, Imperatores con tinuo, Reges, Praesidesque Reipublicae Religio nem tueri, fovere, firmare summo studio enixi sunt, eidemque vigilantia, institutis, legibus, &effusa liberalitate opitulari. Quis autem ita sit in Histoxiarum monumentis peregrinus, & hospes, ut ignoret, inclytam hanc, & immortalem venetorum Rempublicam Religioni sustinendae, α
3쪽
omni munimentorum genere vallandae eminenti quadam ratione semper studuisse; eidemque &exterius potenti defensione patrocinatam esse, &interius illam continenter integram, & illabefactam servasse , cum iis omnibus sapienter &optime praestitutis, quae Vim Ipsiun intimam sustentant , & roborant , tum etiam superaddita
Regia prorsus Templorum magnificentia, & in. signi pompa Sacrorum Z Verumtamen tanta haec Religionis decora, & firmamenta excelso Augisti Senatus Ueneti Consilio, eximiaeque Providentiae adhuc fortius solidari, ac fulciri posse visa sunt, si nova quadam ratione, ac via Eorum Institutioni cumulatius prospiceretur, qui ex officio
Ipsi suo Religionis dogmata, & praecepta Civi
bus essent, ac Populo tradituri. Spectatissima scilicet Augusti Senatus Sapiniuia 'sociaret vidit tanto majus ipsi steligioni decus accessurum, quanto major seret in Iis, quibus committenda Religio , & scientiae amplitudo, & vitae disciplina . Quod cum exquisite Senatus idem excogitaverit,& in hae Urbe Domina , ac Principe statim perfici singulari prorsus Munificentia decreverit, illud nobis accidit felicissimum, ut tanti operis absolutionem, & regimen vobis Ipse demandaret, Praestantissimi Senatores, ac Triumviri Lit-
4쪽
-Vterarii omni laudum genere cumulatissimi, quin rum Fides, Integritas, Sapientia, Pietas ita patet ipsa per se, ut possit infirmari potius, quam declarari dicendo . Te vero dum Intuemur, Antistes , di Praesul Amplissime, Custodem intuemur, ac Patrem Ionge min-ἱ Καeoracitii; imtuemur Religionis illius, quam corde foves, &exemplo doces, expressam imaginem, & vultu
extantem Tuo; intuemur novae hujus Institutionis Tutorem amantissimum, cui merito, mi coninsulto creditum, ut Studiorum rationem univer
sam generatim designatam ad peculiarem quam. dam, ac definitam normam exigeres, nobisque Virtute Ipse Tua, Prudentia, Moderamine prae Iuceres . Dum itaque Instituti hujus praeclarissimi utilitatem & in ipsos primum Religionis Mini. stros, & in omnes etiam deinde Cives redunda. turam breviter pro mea imbecillitate adumbran. dam suscipiam, & quantum singuli, & universi eximiae Religiosissimi Patucipis Beneficentiae debeamus conabor ostendere; adsint mihi pro summa benignitate sua Cives nobilissimi aeque, ac litteratissimi, adsint quicumque ex omni ordine praestantiores huc tanta frequentia convene re; & si Dicentis orationem minime sertasse probare possunt, nequaquam mirentur me tantae Inv
5쪽
stitutionis dignitati ac granditati, tanquam ingen
ii cuidam oneri, succubuisse. Ilvaserrimum illum Religionis hostem Iulianum Recepimus , ut Imperii sui primordiis non impie minus, quam infeliciter auspicaretur, tyrannide
ctissimus Gregorius Theologus gravi, vehementioque oratione publice Conquestus est. Putavit nimirum vesanus homo posse se nervos omnes Religionis exscindere, & ipsius fundamenta subrum re,, si ejusdem Alumnis, & Ministris per tela, per caedes ab ipso igne, ac serro opes, animumque ducentibus, ad Humanitatis studia , gravis rumque Disciplinarum adeptionem aditum penitus interdiceret. Quantae igitur sapientiae putemus esse, quantaeque utilitatis, si non modo Iis, qui Religionis Custodes . . Praecones ,-Vindices futu ri sunt, in aliteraturam pandatur via, non modo
stimulis ab optimo Principe ad id strenue pedi agendum Iidem incitentur, sed etiam peculiari prinvidentia, nullo Eorumdem incommodo, immo opportunitatibus omnibus munifice patefactis, praemiisque propositis ad id naviter urgendum paterna charitate alliciantur, &, ne quid umquam impedimenti possit officere, ad istud opus tam grande , tam fructuosum, in quod omnes libentissime
6쪽
coeunt, utiliter constanterque praestandum, In amoris, & benevolentiae testimonium decretis demum,
ae legibus dirigantur λ Quid si non qualiscunque
ratio litteraturae, non generalis quaedam, & cui libet Adolescentum ordini accommodata studiorum
ta nobis fuerit, sed peculiaris, ac propria, & eo unice collineans, ut Sacrorum Alumni, quod Eorum muneris potissimum est, apprime condiscant,& in artibus, ac scientiis Iisdem omnino necessariis legitimo temporis spatio possint erudiri Quamvis enim nulla pars sit ingenuarum artium, nulla graviorum disciplinarum, quae cum sacris artibus, ac disciplinis certa cognatione non devinciatur; quamvis universa, & singula, quae cum Veteres, tum Recentes in omni litterarum genere excogitarunt, ad veram Religionis notitiam, resacrarum institutionum uberiorem amplifieationem ingenti cum fructu traduci possint, ac prope debeant; tamen ita flecti, ac temperari potest generalis designatio studiorum, ita ex omnibus , quod est in re quaque opportunissimum, seligi, & in novam architecturae cujusdam speciem digeri, &consermari; ut ea velut AEdes exsurgat, in qua nihil desit, verum illud praecipue emineat, quod praestitutus fabricae usus, & certa Conditio postu-
7쪽
Iat jure suo. Hoc vero Studiorum ad sacras institutiones pertinentium singulare temperamentum, haec lectissima omnium ad unum finem permixtio, hic tam insignis, & utilis ordo nequaquam a nobis quaerendus est, nequaquam inveniendus i
tionem ob oculos nobis posuit Providentissimi Principis Consilium, hanc nobis Spectatissimi Praesulis
Sapientia declaravit. Id unum nostri muneris est, ut, qua nobis datur, in eos fines animum intendamus , eX quorum contemplatione Institutionis ipsius utilitas clarius exsplendescit; & sin minus evoIgamus, attingamus saltem rationes illas, quae tanto operi veluti sundamento sunt. Quas ego dum eruendas, exponendasque suscipio, atque animo interea mecum ipse revolvo quae Graecorum Patrum eIoquentissimus in aureis illis suis de Sacerdotia libris passim inculcat, quaeque Maximus Hieronymus in Eo requirit, cui sint Sacrarum Litterarum sontes adeundi; cumque aliunde no verim ex Veterum sententia Institutionem quam-
Iibet tripartito distingui , in doctrinam scilicet, rationem , & usum ; prosecto video praeclarissima quaeque fuisse decerpta, & in novum quasi corpus digesta opportuna accommodatione ,& contractione; propterea quod non jam viris,
8쪽
sed studiosis tantum adolescentibus proponeren
Ac principio quidem poterat ne quicquam S lubrius , utiliusque decerni , quam ut ad optumam praecipue Latinitatem Iuvenes Sacris addicendi toto Institutionis curriculo informarentur Praeterquamquod enim Lingua haec omnium olim gentium Domina in verae Religionis Linguam maiat, Cum ipsa propterea duraturam, majestatem etiam . quamdam ipsa suam in animos im. gerit, & ex optimis hausta fontibus nobilitatem largitur notionibus rerum quarumcunque ,. dc mentes ad quamdam cogitandi excellentiam ex Romanorum ingenio paulatim erigit: unde duplex existit emolumentum; alterum in ipsa Religionis notitia, ct dignitate situm; alterum in generosa quadam animi crueGIstrate a vulgari consuetudine Adolescentum indolem abducente iaUt vero Iuvenes in ipso aetatis flore Latio satis assueverint , & apte singula interpretando Μrecteque Scribendo cum optimis exemplaribus sa
miliaritatem inierint, quam utiliter Iidem ad plenos illos, & integros Tullianae Eloquentiae sontes deducentur, quorum haustu sanctissimi Religionis Proceres mirifice delectabanturi Ab iis enim Adolescentibus, quorum deinde ossicium fit caeteros
9쪽
in Templo erudite, ingenuitas quaedam dicendi,& sponte fluens, ac nativa prorsus oratio, tum in omne disputationis, narrationis, argumentati via Minu prompta, vivida, expedita facultas si-lbimet ipsis comparetur oportet; quam acquirer ex Tullio possunt variam, multiplicem, uberem qum per imagines swhsibus, obrias populo accomum dare eosdem castigata Principum Poetarum lactio docebit; quam ubi semel tamquam persem alicujus formam mente, & intelligentia complexi fuerint facile poterunt, Itali sermonis accedente cultura, pro lubitu expromere, flectere, temperare . Cum itaque linguae, exercitationi, memoriae, tum imaginantis facultatis opportunae eXplicationi, & eruditioni legitime consultum fuerit, jam Ratio locupletanda sanis, praecipuisque notionibus severioris Italia,sometae, Jam Adolescentibus Sapientiae templa pandenda. Qui enim TheoIogus esse possit, qui sacer orator, qui Morum Censor,
Doctor, qui Religionis Cusdos, & Vindex, ni
si probe didicerit mature, ac solide ratiocinari Aderit Iisdem, aderit humanarum disciplinarum princeps, & arbitra non hirta, non contentiosa ,
non minutatim omnia concidens, non Uana crepans mysteria profanorum instar oraculorum; sed simplex, & verecunda, majestatem illam, seve-Disiti do by Coos e
10쪽
rlaatemque praeportans, quae matrem decet filiis optime consulentem. Quae simul ac alumnos ipsa suos ratiocinandi artem breviter, ac perspicue, tum simul argute, & nervose doeuerit, ita se temperabit, ut & Iisdem praecipuas Philosophorum veterum opiniones, atque sententias patefaciat ad Sanctorum Patrum intelligentiam penitus necessarias, & lectissimas quasque quaestiones IPsis evolvat antiquae pariter, & recentis Philoso Phiae, quae sint ad eximium illum universae huius Institutionis finem omnium maxime conduci biles . Cum enim insignis quaedam , dc eminens ex vera Philosophia in sacras, & altiores disciplinas redundet utilitas, tum quod ipsius opera de augusta Religionis Veritate ratio reddatur; tum quod ad strenue pro Religione dimicandum contra turmas Ilvas hominum Philosophi nomine turpiter abutentium ab eadem nobis arma suppeditentur; tum demum quod gravissima hare Disciplina, quatenus progredi Ratione liceat, & ubi sistendum rite decernat; illud etiam ut plurimum accidit, extitisse scilicet quovis tempore nonnublos , qui ex praescripto dominantis Philosophiae de Religione dissererent, nec semper eos limites satis accurate distinguerent, qui veritatem aeternam, atque immutabilem ipsius ore Numinis hominibus