Clero sæculari Veneto gymnasia senatusconsulto erecta primum adeunte oratio habita a Francesco Boaretti eloquentiæ sacræ professore

발행: 1785년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

declaratam ab humana ratiocinatione, & philoso phica opinatione discriminant. verae itaque Philosophiae patrocinio, adscito etiam lumine Doctri. nae divinitus patefactae, illud plane 2efiniri potest ι quantum Religioni, quantum Rationi, quantum fluxis, & subinde labentibus hominum opinion .hus concedendum sit. Hoc quasi succo alti robiratique optimi Adolescentes, his instituti prae 4ptionibus, & Eloquentiae simul, ac Philosophiae rudimentis imbuti, iis etiam interea delibatis, quae Morali Scientiae cum Religione foederatae, quaeque Theologiae adjumenta non levia sunt, Iis profecto credendi erant, qui utilioris cujusdam, α amplioris Eloquentiae, nimirum Sacrae, Iisdem adyta patefacerent. Quamvis enim hoc Eloquemtiae genus in summa dissicultate positum sit, ac

praeter ea omnia . --- ginerarim ad oratorem

quemcunque pertinent, plurima complectatur propria penitus, ac sua, ideoque sit ultimum illud, α persectissimum, in quod opes Omnes cum sacrae, tum profanae eruditionis, & scientiae coeunt, atque conspirant; tamen ita erat Adolescentibus proponendum, ut esset intermedium quasi quod . dam Philosophiae, & altiorum Disciplinarum; ne, ε' ad extremum servaretur, majus quiddam esse deberet, quam quod Iuvenes, absoluto etiam sta

12쪽

diorum curricula, ferre possent. Ingenia igitur ab humanioribus Litteris ad Philosophiam, ab hac ad

Sacram Eloquentiam translata, atque ita varietate studiorum secum optime cohaerentium quasi pellecta , & sapienti amoenitatis, ac severitatis temperatione mollita, re condocefacta aptius cominmitti possunt & sacrae Morum Scientiae, & disciplinarum omnium eminentissimae Theologiae. Quae caeterarum Dominae, ac Principes disciplinae cum in sacris hisce institutis se se nobis prodant dignitate, ac necessitate ipsae sua, & maturiorem aetatem postulent, animique intentionem firmi rem, ac diuturniorem, in extremum studiorum tempus prudentissime reservatae sunt finem tanto

operi gloriosius impositurae. Quis itaque modo vestrum, Auditores nobilissimi, & ornatissimi, cum ex his, quae hactenus indiserte, leviterque perstrinxi, tum multo magis ex iis longe pluribus, ac penitissimis, quae pro summa Vestra per spicacitate videtis ipsi, plane non intelligit utilitatem novae hujus Institutionis maximam certo futuram, propterea quod adjumenta illa omnia, ac studia Disciplinarum, & Artium se se invicem miro nexu excipientia complectatur, quae ad opti, me erudiendos Sacrorum Alumnos nec a tanti Principis Sapientia, & Providentia sollertius poterant

13쪽

eogitari, nec aptius digeri, nec opportunius prae cipi , nec parari magnificentius pQuamquam videor ipse mihi quodam veluti

in recessu praeclara multa levibus tantum exte rius lineamentis expressa pro mea tenuitate intueri , & admirabilem in hac Institutione proponenda sapientiam in iis etiam agnoscere, quae vel Nobis indicata tantummodo , non aperte d clarata sunt; vel ita praetermissa, ut Praeceptorum industriae, sollertiaeque tacite Commendaremtur . Cum enim quaecunque Publica voluntate,& auctoritate Praeceptoribus , atque Discipulis clare, & evidenter praescripta sunt, ea plene, cumulateque conficienda, & absolvenda sint, &eorumdem accurate ratio reddenda , ita leges temperavit suas amantissimi Principis benignitas, ut ea tantum juberet, quae absque ulla declinatione fieri perfecte possent. At quemadmodum

in semine totius plantae rudimentum Continetur, ac latet, quod deinde incrementis extrinsecus

advenientibus evolvitur, & adolescit, ac demum evadit in arborem late brachia porrigentem , &ornamento frondium, ac fructuum ubertatae spectabilem; sic etiam ubi coeperit nova haec Institutio jactis radicibus vigere, & emorescere, ubi quid facto opus sit, quis addendus culturae

14쪽

gradus, quae alia veluti elementa in subsidium vocanda Praeceptorum cura noverit, & vigilantia, Eorum erit pro occasione, & opportunitate ex iis artibus, ac scientiis, quae vel ipsius Institutionis

natura postulat, vel eidem emolumento esse possunt , plurima --rpere, quae apta deinde insistione in unum, & idem quasi Corpus coalescant. Quoniam vero pro Civitatis hujus amplitudine nequaquam in unum, eumdemque locum Scholas omnes contrahi poterant, & erant idcirco singularum disciplinarum Doctores multiplicandi, sumφmae etiam providentiae fula definitos Auctor definitamque rationem docendi omnibus eamdem Consideratissime praescribere , ut ex hac etiam convenientia finis ille praximus magis existeret, cui sententiarum dissimilitudo, intra limites etiam recte cogitantium ingeniorum, officere potuisset , omnimoda scilicet Institutionis, do Inaeque con cordia inter omnes , & omnium mentium intinum & idem, quod sit optimum, Conspiranstium amica quasi societas, cum ingenii licientiam recte coerceat, ct Mutua quodam benevolentiae foedere mentes, animosque devinciat, Pugnacem illum concertationis impetum Litteratis malo fato velut ingenitum prorsus extinguit, qui Sola opunionum varietate inter homines aequi servantissi-

15쪽

mos & Litterarum incremento non semel obruit , & Religionis etiam disciplinam aliqua

ratione turbavit. Tantis itaque adjumentis subii sacri Religionis Alumni, tantis opibus loc pietati qui demum evadant necesse est Illos asinsidua exercitatio a tenera aetate subiget, illos aucta, & amplificata cognitio rerum plurimarum &maximarum incredibili voluptate perfundet, &coget etiam quam libentissime, emenso Studiorum omnium curricula, impensius multo, multoque vigilantius inceptum iter urgere, atque ita in a quirenda plenius sacrarum rerum notitia, & in aliorum utilitatem derivanda consenescere. Haec Porro universa Disciplinae, & Institutionis ratio cum mirifice conserat ad vitae integritatem, rumque innocentiam, cumque iis omnibus sum ma pietate consultum sit, quae sunt veluti minnimenta Adolascentiae, nihilque non provisum , quod Iuvenes Ministerium omnium sanctissimum suscepturos in ossicio posset perhumaniter continere; sinite, quaeso, me in futurum tempus ocis

las, mentemque conjicere, & dum insolenti qua dam laetitia gestiens parumper subsisto, spectacu him veris Fidei, & Religionis amatoribus jucum dissimum contemplari. Fluvium ego illum ex primigeno voluptatis

16쪽

XVII

Horto egredientem, atque inde Irrigatione quadripartita terras plurimas tacundantem imaginem video mihi sistere uberrimae illius utilitatis, quae proxime in Religionem ipsam, ejusdemque

Ministros, tum vero ri caeteros redundabit. Quemadmodum enim Fluvius ille ex uno capite m. nans Hortum ipsum primo sevebat ita, ut plantas pro sua quasque natura fructus optimos gignentes aleret, ubertatemque deinde tantam lato in alias terras derivaret, ac funderet; ita ex una hac Institutione omnigenae tacunditatis plenissima quasi pullulantes intaeor Religionis Alumnos, atque Ministros, & in dissimili gesere consimiIi laude florentes. Erunt scilicet, erunt, qui diueerte simul , ac solide in Templis de Religione, &Moribus saepe disserant; erunt, qui scite, & apposite populum de Fide, & Lege familiariter doceant; erunt, qui doctrina simul, & prudentia praestantes interioris vitae ordinem in aliis regant, & probe firmem; erunt, qui scientiam,& eruditionem ipsi suam in novos, ae subinde nascentes Alumnos inserant, & continenter propagent in omne tempus; erunt denique, qui ad multi serme Ministerii opus parati Seriptis etiam pro recto Societatis ordine, & pro Religione d certent. Nec deerunt interea, qui possint in eum-

17쪽

XVIII lin

dem finem conspirantes hisce opibus locupletati , di accersitis sibi facili labore caeterarum Artium,& Disciplinatum praesidiis maxima cum utilitat privatis Institutionibus praeesse, & ad Civitatis

nobilissimae auctiorem, amplioremque culturam plurimum Conferre. At cur ego pluribus Vos detineam , cur ea velim exiliter recensere, quae possunt sensu intimo praevideri magis, quam orations describi λ Videtur profecto mihi augusta i

sa Religio nobilissimam Urbem hanc, quam sinu semper Qvit suo, Venetum hunc Gregem sub eximio Pastore felicissimum amantius quodammodo aspicere, & benignius amplexari. Iam imsa haec divina Religio, atque ejusdem divinissimus Auctor , & Conservator Religiosissimum ritNcipEM beneficiis amplioribus cumulans nostrum omnium votis ferventibus obsecundabit; dum Ipsi summa augusti Principis majestate deterriti EDdem constantissima grati animi, & obsequii sensa leviter etiam significam Summopere verecundamur. Sub tutela itaque, & patrocinio gravis. simi Magistratus Vestri, optimi, & aequissimi Sena res , auspicato conquiescimus: nos Tibi, Prae-mI, & Antistes, Moderatori sapientissimo, a Parenti benevolentissimo committimus, & dicamus . Quantum utrinque nobis praesidiit quantum: by c,oc l

SEARCH

MENU NAVIGATION