장음표시 사용
3쪽
HABITA IN THEATRO COLLEGII REGALIS
5쪽
COLLEGII REGALIS MEDICORUΜ LONDINENSIS HANC ORATIONEM ILLORUΜ HORTATU EDITA Μ, LA, QUA PAR EST. OBSERVANTIA
7쪽
, I de viris illustribus digne loqui aeque esset facile atque
eorum Exempla respicere et venerari, orator vester tot doctissimorum judicum acumen minus hodie formidaret, neque huiC muneri obeundo omnino impar sibi vide retur. At rem longe aliter esse sentio; nec invitus fatebor, sive majorum merita animo revolvam, sive inmemoriam revocem varias Orationes, in illorum honorem,
annis superioribus habitas, quarum bene multae, publici juris factae, nihil non scite et ingeniose cogitatum, nihil
8쪽
non nitide, eleganter, et secunde dictum, exhibent; sive tandem oculos flectam ad vos, quos ingenii acumen, plurima doctrina, et politioris literaturae ampla supelleX nobi litant ; non invitus, inquam, fatebor, parum abesse, quin
me poeniteat, quod haeC rostra Constenderim, tantis no
minibus, et vestrae expectationi, haud digne satis, praetenuitate ingenii mei, facturus. Illud tamen animum mihi labantem erigit, quod, cum huiC Operi non me sponte obtulerim, sed ut ossicio Communi fungerer, Vos, Audi tores humanissimi, quicquid Vel a rusti Co ore proveniat, sequi bonique Consulturos nihil dubitem. QUAM sapienter ab HARvg1o institutum fuerit, ut hic
solennis Academiae nostrae Consessus quotanni S UOCaretUr, ea mente, ut ob oculos ponerentur domestica et Cognata
virtutum eXempla, pluribus dicere supervacaneum fore existimo. Ecquem enim fugiat, Ut vitii, ad Corrumpendas mentes, ita virtutis imagini, ad eas pulchre informandaS, magnam vim inesse ΘNE
9쪽
NE autem vos diutius morer, Socii doctissimi, quis, inter illos qui a nobis celebrandi sunt, primas sibi vindicat, nisi ille, quem hoc Medicorum Collegium Parentem sibi
esse et Conditorem gloriatur ξ LINACRUM dico, quem vel nominare non possum quin animis vestris magni et egregii viri essigies adumbretUr. ΝΑΥus est LINA CRUs illis temporibus, Cum ignorantia hominibus inCumberet. Artes tum jacebant neglectae et ingloriae, literae tenebris sepultae. Error ubique grassabatur, hominesque ab ejus tyrannide adeo non se liberare Conabantur, Ut Catenas ipsas amplecti viderentur. QUAM porro egregiam indolem, quam singulare ingeniUm a natUra, donorum suorum licet parcissima,L1NACRUM accepisse oporteti Qui, dum maxima pars hominum modica, eaque dubia, doctrina Contenti, innumeris Caeteroquin erroribus se deludi quiete patiebantur, immensam veritatum seriem Usque latentem non suspicatus
est modo, sed et sibi plene manifestari optavit.
10쪽
PRIMIs quidem bonarum artium rudimentis apud Oxoniam imbutus fuerat; haec autem non satis erant ad
sedandam doctrinae sitim, qua ipsius pectus indesinenter adurebatur. Quidni dicerem λ Nec enim existimo, inde quidquam celeberrimae illius Academiae laudi detractum. Sat Patriae dederas, Alma Oxonia, dum felicissima, quae
in L IN ACRO recondita erant, optimariam frUgum semina, in uberrimam segetem aliquando surrectura, foveras, Coluerasque, et, quantum prima institutio sinit, evolveras. Sat dederas ipsi LINACRO, dum ipsum edOCUeraS modUm, qUO bona a natura accepta augeret. Sat dederas et tibi, dum, Viriam magnum fingendo, gloriae jam tibi partae futuris praeluseras incrementis. ERGO, ut animum scientiae cupidissimum eXpleret, LI NACRUs domum, propinquos, patriam deseruit, et Italiam, benignissimam, tum temporis, bonarum arti Umaltricem, petiit; ibique doctrina ex purissimo fonte deri-Vata, divitiis auro potioribus onustus, in patriam reduX, eam ditare festinavit.