장음표시 사용
11쪽
JAM spectemus illum, adeo meritis insignem, Ut
HENR1c1 SEPTIMI quem inter suos sapientissimos reges annumerat Britannia, oculos attraXerit; utpote qui Arthurum suum, ei tam PraeCeptori quam Medico commissum voluerit. Est ne ullum aliud hoc munere sanctius 8 Nullum, profecto, auditores. EX eo enim tempore, LinaCTUS CUm
Augustissimo patre Curas, imo et jura quodammodo di videbat. EX eo tempore, illud grave ipsi incumbebat
ossicium, ut et valetudinem principis tutaretur, et simul animum ejus informaret. QUOD L1NACRO sua merita in Causa fuerint, ut ad tantos honoreS promoveretur, patebit ex more quo in illis se rendis se gessit. Quippe qui non alio Consilio ea, qua plurimum valebat apud Reges et ProCeres, gratia usus fuerit, nisi, ut se patriae utilissimum ac beneficentissimum, non dum viveret modo, sed et in futura saecula praestaret. ILLAM beneficentiae laudem, vel hinC meretUr LINA CRUS, quod duas OXoniae, unam et Cantabrigiae, suis sumpti
12쪽
bus, instituerit praelectiones, de scientia medica, quae ipsi
cordi potissimum erat. Verum altiora meditatus est, eaque perfecit, dum Medicorum Collegium, auctoritate Regis et supremi gentis Senatus, instituendum Curavit. En Academiae incunabula nostrael Palmarium institutum iEt quod in Auctore suo mentem bene praesagam, haud minus quam munificum animUm arguit. Quot enim beneficia in uno i Hinc enim futurum erat, ut ars nostra, ad id tempus humilis et neglecta, sese erigeret et penitius excoleretur; ut peritissimorum Collatis in commune Consiliis, adunatisque ingeniorum facibus, lux magna in selen tiam medicam diffunderetur; veluti si quam terrae plagam, spissa diu caligine immersam, sol tandem vivifico et laetabili lumine collustret; ut suum esset Britanniae Medi Corum Seminarium, quod, maturantibus indies praeceptis et meditatione, optimos gigneret, toti orbi conspicuos; ut abigeretur illa malesuada cohors Empyricorum, qui, incautam multitudinem spe salutis deludentes, morborum in homines desaevientium turmae heu jam ingentil)novam se pestem addiderant. QUAM
13쪽
Quhu dulce tibi fuerit necesse est, Vir optime, hanc nascentem Rempublicam, a te Conditam, felicibus incrementis proficientem Conspiceret An mirer, si eam paterno foveris assectu ξ Si omnem adhibueris curam, ne quid detrimenti pateretur λ Si domum tuam, ad ejus comitia celebranda, Vivus Commodaveris; imo dederis, morti proximus ξ Verbo dicam: si te totum, tuaque omnia impenderis, quo huic instituto accederet firmitas, et, quantum rerum humanarum sinit Conditio, perennitas praestaretur ξ Ιn his omnibus agnosco virum sapientissimi et utilistimi propositi tenacem, qui, cum semel aliquid pro patria molitus fuerit, mentem suam non patitUr mutari, nec porro desistit, donec ultimam operi manum admo
EQUUM sane fuit, ut illa nova Respublica fasces suos L 1 NACRO primum aflignaret; hos autem ille per septennium obtinuit. Cum enim,'' Ut ait oratorum prinCeps, CICERO, sit proprium munus magistratus intelligere, se gerere personam civitatis, debereque ejus dignitatem
14쪽
et decus sustinere, servare leges, ipsiusque jura fidei
suae commissa meminisse; V quis plenius ea Omnia, erga hanC novam Civitatem praestare poterat, quam ipse civitatis Conditor et ParenS.
QUID, quam literis Graecis et Latinis doctus fuerit LI NACRUs, eloquar ξ Eloquatur potius acutissimus ille in re literaria Judex, alias parcus laudator, ERAs MUs. Ess apud Britannos, inquit ille, vir undequaque doctisit - mus, THOMAS LINA CRUs-multis annis elimatas lucu- brationes suas vicistim edit in lucem. Prodiit G Α- LENUS, Q. ὶ Ψλ tanta fide, tanta luce, tanto Ro- mani sermonis nitore redditus, ut nihil usquam de- sideret lector Latinus ; imo nihil non melius reperiat, quam apud Graecos habeatur. V Omitto plura ejusdem testimonia. At unum me movet, Cum de scriptis L IN ACRI Cogito, quod vix tacere possum, nec inutile dictu existi ino. Quandoquidem animum adhibuit auctoribus Graecis reddendis, cur non sublimem Homerum, epi Ci Carminis parentem, aut eloquentiae fulminis potentem Demosthenem,
15쪽
aut Anacreonta semper festivum, potius elegerit; cum illi non parum oblectamenti musarum cultoribus asserant pCur, Auditores Θ Quia nullum majus oblectamentum noverat LINA CRUs, quam Communi utilitati servire. Ita, semper sibi constans, semper beneficus, semper aliis viXit, non sibi; dignus porro, Cujus venerandam frontem non Una tantum laUrUs ambiat, Cujus nomen decusque sempermaneant, Crius dulcem memoriam grato semper animo
Nullus fuisset dolori modus, nullum lenimen moerori, ex desiderio viri ingenti virtutis laude conspicui, si totus discessisset, cum invida mors illum e medio rapuit. At cineri superstes fuit ejus virtus; tantumque incitamenti praebuit ejus eXemplum, Ut, eo avulso, alter non defecerit
SIC LINACRUM proxime sequutus est CAIUs, ipsi amicitia Conjunctus, atque ejus ingenii ditissimus haeres. Ea CAIo et Lis ac o intercessit morum studiorumque et η propensionum
16쪽
propensionum Consensio, quae ViX alias, ac ne ViX quidem, cerni positi. Fuere in utroque idem discendi ardor, eadem vis Cogitandi, par ingenii perspicuitas. Ambo, licet jam docti, ut doctrinae abundantiorem Copiam hauri
rent, solo mutato, exteris magistris se instituendos praebuerunt. Uterque mathematices peritus, in literis Graecis et Latinis versatissimus, scientiae medicae uterque amantissimus, adeo Consentaneas et quasi Cognatas mentes sortiti
fuerant lNEuug illis tantum ingenii dotibus, quibus L IN AC Us in orbe literario refulsit, sed et illa beneficentissima volun
tale, qua nos sibi devinXit, ornatum se eXhibuit C A1Us. Oxoniam suam novis doctrinae fontibus irrigaverat L 1NA c Us ; suam et Cantabrigiam auXit CAIUs nova literatorum prole, nunC CX nomine H Us Conspicua. FeCerat LINACRUs, Ut haeC nostra Respublica nasceretur; fecit
et C Aius, ut suae ipsi essent leges, sui honores, gentilitia insignia. Quin, et imminens ipsi exitium quo obrui potuisset, avertit. Medicastrorum enim hostiles adversus illam
17쪽
illam fregit impetus. Motas ipsi lites ille solus, instar agminis sustinuit ; et Collegii jura, quibus amisiis jam
nihil tutum ipsi esse poterat, tanta eloquentia, tam valido argumentorum pondere propugnavit, ut judices in suam traxerit sententiam, ipsique Certum asseruerit triumphum. MED1 cINAE solio suo jam sedenti, caeterae sociae disci
plinae, et ancillantes artes adstare properarunt. Quanti sit momenti, Ut vir mediCUs totam, qua patet, Anatomiam probe Calleat, et eam medi Cinae partem, quae manu CUrat
non ignoret, nunC ita in Consesso est apud omnes, ut ullis rationum momentis palam fieri non indigeat. Illud porro jam noverant quotquot, LINACRI et CAII temporibUs, Civitate nostra donati fuerant; atque Ut, tot eximiis exemplis incitati, animos pulchrae laudis egentes et ipsi gestabant, non defuerunt, inter illos, qui Anatomise suum gymnasium, suum et Chirurgiae, Constititerent. HANc laudem sibi pepererunt CALDWALDUs et GULSTONUS. HiC, dum mortUOrUm Corpora quotannis in nostros a Theatro
18쪽
Theatro incidenda procuravit, et pathologicas Lectiones liberaliter stabilivit; ille, dum Chirurgicam illam cathedram, nobilisssimum Baronem Lumleium gloriae et beneficii consortem nactus, avibus optimis, fundavit, unde
fidisiimus naturae interpres, omnium 6 Us arCanorum reconditissimum, nostraeque arti utilistimum, ore magna sonanti, erat aliquando enunCiatUrUs.
HAUD me latet, Socii Doctissimi, magnum ΗΑRVEI no- nen se jam ultro animis vestris obtulisse: et sentio vos aegre laturos, si in ejus laudes ire longius distulerim. At terret me virtutum splendor: terrent merita plurima et praeclarissima: terret ipsa ad dicendum adeo ampla, CX-quisita adeo materies, ut sermonis vim pene superare ejus que copiam quasi inopem LCere videatur. Sanguinis circuitum detexit HARI EIUS IDENT flores plenis manibus, et qui medendi artem profitentur, et quotquot humanam naturam, Caducam sane et fragilem,
19쪽
fragilem, sortiti sunt, ut charissimam animam his saltem accumulem donis i Enimverb, quantum laudis secum ferat nobilistium illud inventum, vos praecipue nostis, SoCii Doctisiimi, quos vestra edocet eXperientia, quam ardUa reS sit naturae secreta rimari; quantam laboris patientiam, quantam in investigando asi1duitatem, in observando dili gentiam, in experimentis faciendis peritiam et Cautionem postuleti Videre mihi videor HARvg1UM in sui musaei penetralibus inclusim, tanquam in alta positum specula,
nocturnas diurnasque CXCUbias agentem, omnia Circumspicientem, eYplorantem Omnia, omnia animadvertentem, ut naturam latibulorUm amantem, neC Cupientem se videri, tandem aliquando quasi furtim prodeuntem, rapidis quidem, at Certis OCVlis, ConspiCCret. SED quot et quantae utilitates ex hoc iano invento fluxerint, quis verbis recensere sussiciat ξ Hinc novus homo in homine patuit. Cognito semel fluvii vitalis, per tot fleXus et opaca viarum, Cursu et recursu, facilius certiusque innotuit ubi tristes ponant cubilia morbi, ubi stabulent
20쪽
stabulent varia illa monstra, quae humanos artus misere eXedunt; et, ad ea depellenda, brevior securiorque via sese aperuit. Ex haC, ut ita loquar, matre veritate, in-nUmeram veritatum progeniem duci Cernimus, ita ut
Medicina, quae antea non nisi timido et tardiori pede gradiebatur, firmo posthac et quasi gigantaeo gradu incesserit. Sic Wartonus, glandulas ; Glisionus, hepar, ventriculum, et intestina; Willisius, cerebrum et genus nervolam; LowerVs, Cor; Croonius musculos; sic, in quam, illi viri, omnes vestri, sua quisque sagacitate multum valentes, at HarVeiano Theoremate non parum adjuti, varias illas oeconomiae animalis vias, varia instrumenta diluCidarunt: Contigitque, ut, intra Uni Us nostrae
gentis limites, uniusque sevi spatium, inventorum gloria pene superet quidquid unquam, ubi vis terrarum, in remedica deteruim fuerat. INGRAΤΙ autem esset animi, O Verende Senex, si tua in nos beneficia silentio premerem: illa tua immensa beneficia, quae fidem pene superant, quaeque aliter CXprimere