Q. Horati Flacci opera;

발행: 1878년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos 4 Insignis aut Thessala Teinpe;

Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem Carmine perpetuo celebrare et

Undique decerptam fronti praeponere olivam; Plurimus in Iunonis honore Aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:

Me nec tam patiens LacedaemonNec tam Larisae percussit campu opimae,12 Quam domus Albuneae resonantis Et praeceps Anio ac Tiburni hicus et uda Mobilibus pomaria rivis. Albus ut obscuro deterget nubila caelo 16 Saepe Notus neque parturit imbris Ρerpetuos, Sic tu sapiens finire memento Τristitiam uitaeque labores Molli, lance, mero, seu te sulgentia signis 20 Castra tenent seu densa tenebit Tiburis umbra tui. eucer Salamina patremque

Cum sugeret, tamen uda lyaeo Tempora populea sertur uinxisse corona, 24 Sic tristis status amicoS: Quo nos cumque seret melior ortuna parente, Ibimus, o socii comiteSque. Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro

28 Certus enim promisit Apollo

inrisit cod. γ sed huius carminis lectiones p= istinae cum a impaene euanuissent, littera altero atramento ductas esse apparet urbem

10 11 patiens Nec tam omis a lectio pristina eras in Ac

22쪽

Ambiguam tellure noua Salamina suturam. sortes peioraque pasSi Mecum saepe uiri, nunc uino pellite curas:

set Cras ingens iterabimus aequor

Lydia, dic, per omnis

Τ deos oro, Sybarin cur propere amando Perdere, cur apricum

4 derit campum, patiens pulueris atque Solis, Cur neque militaris Inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis Temperet ora frenis γ8 Cur timet flauom iberim tangere cur olivom Sanguine viperino Cautius uita neque iam liuida gestat armis Bracchia, saepe diSco, 12 Saepe trans finem iaculo nobilis expedito γ0uid latet, ut marinae Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae Funera, ne uirilis 16 Cultus in caedem et Lycias proriperet cateruas γ

Vides ut alta stet niue candidum Soracte, nec iam sustineant onus

Siluae laborantes gelitque Flumina constiterint acuto γsissolue rigus ligna super soco Large reponens atque benignius Deprome quadrimum Sabina, O haliarche, merum diota.

23쪽

Permitte diuis cetera, qui simul

Strauere uentos aequore servido Deproeliantis, nec cupreSSi 12 Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, suge quaerere, et 0uem sors dierum cumque dabit, lucro Appone, nec dulcis amores 16 Sperne puer neque tu choreaS, Donec uirenti canities abest

Morosa nunc et campus et areae Lenesque sub noctem susurri

20 Composita repetantur hora, Nunc et latentis proditor intumo Gratus puellae risus ab angulo Ρignusque dereptum lacertis 24 ut digito male pertinaci. Mercuri, lacunde nepos Atlantis, Qui seros cultus hominum recentum Voce sormasti catus et decorae 4 More palaeStrae, Te canam, magni Iouis et deorum Nuntium curuaeque lyrae parentem,

Callidum quicquid placuit iocosos Condere surto. Te boues olim nisi reddidisses

Per dolum amotas, puerum minaci Voce dum terret, viduus pharetra

12 Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos Ilio diues Priamus relicto Τhessalosque ignis et iniqua rotae 16 Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponiSSedibus uirgaque leuem coerceSAurea turbam, superis deorum

20 Gratus et imis.

23 dereptum C FL dereptum pro disdiptum gloss. Fh direptum 10 u. 14 omisit a P animas lastis latis is VP λδ π18-20 Sedibus uirgaque leuem coerces aursa omis Myturbam innis δLylS eris deorum gratus et imis P sq. Superis deorum gratus

24쪽

Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios Temptaris numeros ut melius, quicquid erit, pati, Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum, sapias uina liques et spatio breui Spem longam reseces dum loquimur, sugerit inuida Aetas carpe diem, quam minimum credula postero.

Quem uirum aut heroa lyra uel acri Τibia sumis celebrare, Clio, Quem deum cuius recinet iocosa 4 omen imago Aut in umbrosis Heliconis oris Aut super indo gelidove in IIaemo γ

Vnde uocalem temere insecutae

s Orphea siluae

Arte materna rapidos morantem Flii minum lapsus celeriSque uentoS,

Blandum et auritas fidibus canoris 12 Ducere quercus. 0uid prius dicam solitis parentis Laudibus, qui res hominum ac deorum, Qui mare et terras uariisque mundum 16 Temperat horis: Unde nil maius generatur ipSo, Nec uiget quicquam simile aut secundum γProximos illi tamen occupauitus Pallas honoreS,

25쪽

LIB. I. a1-12 11 Proeliis audax neque te silebo, Liber, et saeuis inimica uirgo Beluis, nec te, metuende certaui Phoebe sagitta. Dicam et Alciden puerosque Ledae, Hunc equis, illum superare pugnis Nobilem quorum simul alba nautisus Stella resulsit, Defluit saxis agitatu umor, Concidunt uenti fugiuntque nubes Et minax, quod si uoluere, ponto su Vnda recumbit. Romulum post hos prius an quietum Pompili regnum memorem an superbos Tarquini asces, dubito, an Catonisas Nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae Prodigum autum superante Poeno Gratus insigni reseram camena

40 Fabriciumque. Hunc et incomptis Curium capillis Vtilem bello tulit et Camillum

Saeua pauperta et avitus apto 44 Cum lare funduS. Crescit occulto uelut arbor aeuo Fama vi celli micat inter omnis Iulium sidus uelut inter ignisis iuna minoreS. Gentis humanae pater atque UStOS, Orte Saturno, tibi cura magni Caesaris satis data tu secundo 5u Caesare regneS. Ille seu arthos Latio imminentis Egerit iusto domitos triumpho, Sive subiectos orientis orae

56 Seras et Indos,

26쪽

12 CARMINUM Τ minor latum reget aequos orbem; Τ graui curru quaties lympum, Tu parum castis inimica mittesso Fulmina lucis.

XIII

Cum tu, Lydia, Telephi

Ceruicem roseam, cerea Telephi Laudas bracchia, uae meum

4 Feruens dissicili bile tumet iecur.

Tum nec mens mihi nec color Certe sede manent, umor et in genas

Furtim labitur, arguens 8 Quam lentis penitus macere ignibus. Uror, seu tibi candidos Τurparunt umeros inmodicae mero nixae, siue puer urens 12 Inpressit memorem dente labris notam. Non, si me satis audias, Speres perpetuum dulcia barbare Laedentem oscula, quae Venus16 Quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius, Quos inrupta tenet copula nec malis Diuolsus querimoniis 20 Suprema citius soluet amor die. nauis, reserent in mare te noui Fluctus o quid agis sortiter occupa Portum nonne uides ut Nudum remigio latus,

27쪽

LIB. I. 12-15 13 Et malus celeri saucius Asrico Antemnaeque gemant, ac sine lanibus Vix durare carinae8 ossint imperiosius Aequor non tibi sunt integra lintea, Non di, quos iterum presSa uoce malo. Quamuis ostica pinus,

12 Siluae filia nobilis,

lactes et genus et nomen inutile: Nil pictis timidus nauit puppibuS Fidit tu nisi uentis 1 Debes ludibrium, caue. Nuper sollicitum quae mihi taedium, Nunc desiderium curaque non leuis, Interfusa nitentis 20 Vites aequora CycladaS.

Pastor cum traheret per freta nauibus Idaeis HeIenen perfidus hospitam, Ingrato celeris obruit otio 4 Ventos, ut caneret sera Nereus sata. mala ducis aut domum, Quam multo repetet Graecia milite, Coniurata tuas rumpere nuptiaSs Et regnum Priami uetuS. Heu heu, quantus equis, quantus adest uiris Sudor quanta moues funera Dardanae Genti iam galeam allas et aegida 12 Currusque et rabiem parat. Nequicquam Veneris praesidio ferox Ρectes caesariem grataque seminis

Inbelli cithara carmina diuides; 16 Nequicquam thalamo grauis

28쪽

14 CARΜΙΝVΜΗastas et calami spicula Cnosii Vitabis, strepitumque et celerem sequi Aiacem tamen heu serus adulteros 20 Crines puluere collines. Non Laertiaden, exitium tuae Gentis, non Pylium Nestora respicis γVrgent inpavidi te Salaminius 24 Teucer, te Sthenelus scienSΡugnae, siue opus est imperitare equis, Non auriga piger Merionen quoque

Nosces ecce surit te reperire atroxus aydides melior patre: Quem tu, ceruos ut uallis in altera Visum parte lupum graminis immemor, Sublimi fugies mollis anhelitu, set Non hoc pollicitus tuae. Iracunda diem proseret Ilio Matronisque Phrygum classis Achillei; Ρost certas hiemes uret Achaicus si Ignis emameas domos.

matre pulchra filia pulchrior, Quem criminosis cumque uoles modum Pones iambis, siue flamma Siue mari libet Hadriano. Non Dindymene, non adytis quatit Mentem sacerdotum incola Pythius, Non Liber aeque, non acuta Sic geminant Corybante aera,

29쪽

LIB. I. 15-17 15 Tristes ut irae, quas neque Noricus Deterret ensis nec mare naufragum Nec saeuos ignis nec tremendo 12 Iuppiter ipse ruens tumultu. Fertur rometheus addere principi Lim coactus particulam undique Desectam et insani leonis 16 Vim stomacho apposui8S DOStro. Irae Thyesten exitio graui Strauere, et altis urbibus ultimae Stetere causae, cur perirent 20 Funditus imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolenS. Compesce mentem me quoque pectoris Temptauit in dulci iuuenta 24 Feruor et in celeres iambos Misit urentem; nunc ego mitibus Mutare tuaero tristia, dium naihi Fias recantatis amica 28 obprobriis animumque reddaS.

XVII

Velox amoenum saepe Lucretilem Mutat Lycaeo Faunus et igneam Delandit aestatem capellis Vsque meis linitosque VentoS. Impune tutum per nemus arbutos Quaerunt latentis et thyma deuiae olentis uxores mariti, Nec uiridis metuunt colubras

Nec Martialis Haediliae lupos, Vtcumque dulci, Tyndari fistula Valles et sticae cubantis

12 Leuia personuere Saxa.

Di me tuentur, dis pietas mea Et musa cordi est hinc tibi copia

30쪽

16 CARMINUMManabit ad plenum benigno 16 Ruris honorum opulenta cornu. Hic in reducta ualle Caniculae Vitabis aestus et fide eia Dices laborantis in uno 20 Penelopen vitreamque Circen. Hic innocentis pocula Lesbii Duces sub umbra nec Semeleius Cum Marte confundet hyoneus 24 Proelia nec metues protervom Suspecta Cyrum, ne male dispari Incontinentis iniciat manus Et scindat haerentem coronam 28 Crinibus inmeritamque uestem.

Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem Circa mite solum Tiburis et moenia Catili: Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque 4 Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepat γ0uis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus γAc nequis modici transiliat munera Liberi, 8 Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero Debellata, monet Sithoniis non leuis Euhius, Cum sas atque nefas exiguo me libidinum Discernunt auidi non ego te, candide Bassareu, 12 Inuitum quatiam nec uariis opsita frondibus Sub divom rapiam saeua tene cum Berecynthio Cornu Impana, quae subsequitur caecus amor ut Et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem 16 Arcanique fides prodiga, perlucidior ultro. - 15 sq. omisit B a honore 'h Disces Di icos

SEARCH

MENU NAVIGATION