Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

PROSTA INSUPER VENALE MONTIS PESSULAM,

5쪽

COLLECTIO

SELECTA

AS ECCLESIAE PATRUM,

COMPLECTENS

EXQUISITISSIMA OPERA

TUM DOGMATICA ET MORALIA, TUM APOLOGETICA ET ORATIORA

TOMUS CENTESIMUS TRIGESIMUS QUARTUS.

7쪽

SANCTI A UI ELII

AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

PARS V.

PARS VI.

DE HAERESIBUS. ADVERSUS IUDAEOS, DELIBERO ARBITRIO LIBRII1ΙC ΤRA MANICHAEOS. DE GEΝESI LIBRIMI COΝΤRA AΝICHAEOS. DE MORIBUS ECCLESIAE ΑΤΗOLICAE LIBRI L

9쪽

Ι. 1R1us' animi quae patientia dicitur, tam magnum Dei donum est, ut etiam ipsius qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur expectat, patientia praedicetur. Ita quamvis Deus nihil pati possit, patientia ver a patiendo nomen acceperit, patientem tamen Deum non modo sideliter credimus, verumetiam Salubriter confitemur. Sed Dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem, nec tamen impallentem, imo etiam patientissimum dicimus, verbis explicare quis possit Ineffabilis est ergo illa patientia, sicut gelus ejus, sicut ira ejus, et si quid hujusmodi

10쪽

est. Nam si tanquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. Nihil enim horum nos sine molestia sentimus absit autem ut impassibilem Dei naturam perpeti ullam moleStiam suspicemur. Sicut autem gelat sine aliquo livore, ira Scitur Sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, poenitet eum Sitie alicujus suae pravitatis correctione :ita est patiens sine ulla passione. Nunc itaque humana patientia, quam Capere possumus, et habere debemus, cujusmodi sit, quantum Dominus tribuit, et quantum patitur brevitas praeSentis Sermonis, expediam. II. Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabuIo digna virtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per lupe ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non iliciunt ut a mali eruantur, Sed Ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non serendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam patiuntur, et pejora evadunt quibus per impatientiam mergerentur.

Bona Vero aeterna et magna non perdunt, dum mali temporalibus brevibusque non cedunt: u Quoniam non Sunt γγ condignae passiones hujus temporis, sicut postoliis , dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis' Et iterum ait u Quod est temporale et leve tribulationis D nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus

η operatur nobis .

ΙΙΙ. Intueamur ergo charissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustineant, pro rebus quas VitioSediligunt, et quanto se his eliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt. Quanta pro falsis divitiis, quanta pro Vanis honoribus, quanta pro ludicris assectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION