Oratio in. funere M. Antonii Mureti ad illustrissimos cardinales Nicolaum de Pelue Senonensem, & Carolum a Lotharingia de Vaudemon. Habita Romae in templo S. Trinitatis in colle hortulorum. A Francisco Bencio sacerdote Societatis Iesu 14. Kal. Quinti

발행: 1585년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

n an

2쪽

' Rr s T a sane atque acerbum, sed sollemne tamen ac iustum, Cardinales Illustrissimi,insigni pro vestra pietate, atque egregia erga eum voluntate, qui VOS Vivens perpetuo obseruauit, ossi cium soluitis M. ANTONio MVRETO mortuo: cuius vel ipso commemorato nomine, singularis quaedam species omnis eruditionis, atq; eloquentiae animis audientiu occurrit. Nihil videlicet praetermittitis, quod pertineat a illius clarissimi mortem celebrandam, qui cum viveret, summorum virorum funera laudationibus persaepe amplissimis honestauit.Quo in officio,& si sapienter illud etiam cogitastis, vi quemadmodum homines pleruque, quibus uiui florebat maxime,lis mortui honoribus afficiuntur;sic etiam princeps

ille oratorum non careret cultu aliquo orationis,&qui diiscendo tam multa tractauit argumenta,fieret ipse dicenti a gumentum : Ego tamen, qui & vestra auctoritate, & superiorum meorum permissit, & mea etiam non nulla,ingenue ut fatear, inclinatione voluntatis, atque ut ipse interpretor, erga magistrum meum pietate,hoc dicendi onus non postulaui quidem,sed oblatum non recusaui, vereor ne & praeter expectationem vestram, & contra voluntatem meam, mea apud vos infantia,mortui desiderium non minuam, sed augeam neque illud tantum dicendo confirmem, quod vos vel

nemine dicente intelligitis, ad MuRETVM laudandum, eo ipso qui laudatur, laudatore opus suisse sed admonea etiam eloquentiam ipsam decessisse cum homine eloquentissimo. Sed quoniam aequissimum est,ut qui plurimum debet, etiasi reddere non possit quantum debet, velit reddere quantulum potest, illud in hoc praestando, suturum mihi persuadeo,ut si minus eloquens ac prudens,at certe benevolus habear & pius cum ostendam illud unum,quod sciunt permulti, huius vocis,qualiscumque tandem est,fructum, ei potissimu deberi,qui illa aliquandiu hortatu praeceptisque con--. A a forma-

3쪽

formauit.Incitant praeterea currentem diuersis stimulis, ocamor, & doIor, qui mihi non tantum a vobis veniam impetrabunt,sed per se etiam afferent, ut spero, opem. Nam si amor,ut est in veteri prouerbio,muscam docet,docebit so lasse & lamentationem; & si doloris magnitudini vis quaedam dicendi proportione respondet, patefaciet ille se quidem in oratione maximum,ut debet: ac simul aperiet non elegantis quedam dictionis ornatum, quem aspernatur ac respuit,sed gratum dicentis animum,atque eximiam volunare M lateis. Amor porro erga M v RETV M meus, is est, quem per' ipsos duos & viginti annos spectata amplissimi viri virtus,&erga me beneuolentia excitauit: dolor vero ex eius desiderio tantus,ut cum emineat e vultu atque extet,nihil opus sit,cur

id faciam,quod olim histrio Polus, qui ad verum dolorem imitandum, in scenam filij ossa & urnam dicitur intulisse,

cum praecipue sanctiissimum hoc templum, in quo condi testamento voluit,ipsum mihi videatur ante oculos, ac prope in conspectu constituere.Dicam igitur,quando ita res tulit, paucas quasdam e plurimis M. ANTON ii Mustari laudibus: neque enim possunt tam breui tempore numerari omnes: atque ad eius firmam,& praescripta me fingens ea viarratione dicendi, quam ille si praesens esset corpore, quem animo intueor,probatu rus videretur.VOS autem, Auditores, quibus pleraque nota sunt omnia; totos enim annos quinq,& viginti, vir omni honore ac laude dignissimus, in hac urbe vixit,id est in hac luce ingeniorii, in hoc clarissimo orbis terrarum theatro, & quidem cum esset primarum partium nolite quaeso ex iis rebus potius, quae a me dicuntur,quatri ex iis,quae sciuntur a vobis,eius laudes ponderare, qui fuit ingenio,doctrina,eloquentia, ratione vitae mirabili ad laudem,ac prope singulari. Sed hoc agite. Quaecumque a me non ponentur in oratione mea,ea vos taciti metibus vestris subiicite: & quarum rerum quasi capita breuiter attingam, ac si in formula & carmine praeire voce,eas eXcipientes,r

liquas assensu & cogitatione prosequimini. Vnde igitur in

4쪽

te ornando & laudando,quo minus tam multis praesentibus reprehendar ipse, M v κετε incipiamὸAn a patria,&genere,& parentibus:haec certe talia sunt,ut cum ipsa magnam tibi attulerint laudem, tum vero etiam a te acceperint non minorem. Natus est enim Auditores M. AN TONI vs anno post CrinisTVM natum cIo In xxv I mense Aprili, in Gallia,in pago suburbano Lemovici, cui Mureto nomen, loco honestissimo,patre iurisconsulto, genere perantiquo & n

bili: quippe quod & pagum illum antiquitus possederit, unde etiam familiae nomen ; & quadringentis abhinc annis tulerit STE pu ANvM Grandimoniensium ordinis auctorem, virum sanctissimum, atque hominem in corporis afflictati ne fingularem: cuius dies festus in idus Februarias incurrit. Sed non nititur maiorum meritis Mu i Tvs: talis enim fuit ac tantus,ut etiam si praeclari generis ornameta demissent, summum ipse generi ornamentum esse possiet;& suaru splendore virtutum, afferret lucem maioribus etiam obscurissimis. At si hoc omittit nus,dicemus ne,quod est proximum,de bonis corporis,& quadam oris dignitate Θ At turpe dicebat quidam e Romanis imperatoribus, cum animum habeat homo, laudem captare ex corpore. Itaque haec etiam praete mittantur non quidem,quod non praestanti specie,ac dec xa forma fuerit ipse,talis nempe,qualem eum plerique yidustis. ut videretur pulcherrima eius anima aptissimum sibi diuersorium in quo habitaret,vel optasse,vel finxisse sed quod multo maior atque excellentior animi pulchritudo rapiat

atque absorbeat orationem meam , quae etia ut haec mino

ra relinquam, hortatur. At in praestatissimis eius animi virtutibus, quas potissimum delibabo, ut magis praedicandast quas etiam,in hisce angustiis temporis,minore iactura praeteribo ξ Nimirum hoc illud est quod ante audiueram,aeque magnum esse ac difficile,eum laudare,in quo maximae sunt laudes, atque eum, in qno nullae: quod in altero res ipsae

deunt orationi,in altero, rebus ipsa desit oratio.Perstrinoa

he paucis ipsiui initia discendi atque educationcm pueriΓΘ Sed

5쪽

Sed ueres,ne si dicam id quod res est,uidear multἱ quidem

veritati tribuere, sed plura beneuolentiae. quod tamen nemo existimare debet. Ego ne hoc suscepto vitae instituto, in hoc templo, in tam nobili consessu, in ta ampla materia, at- que uberi ,ea sciens dica, quae sciam posse vel tacentiu iudicio reselli evelim ne tam multos viros primarios esse cupiditati meae ac mendacio consciosὸ qua multi e vobis verum esse illud sciunt,quod vix verisimile aliis fortasse videatur, ab ipsa pueritia Mu κε tuu nostrum ta admirabili fuisse ingenij magnitii di ne,vix ulla desidet auerit disti plinaὸ ut paene prius discipulos habere coeperit, qua magistros ἡ Nam veprimum imbutus est litteris, quibus informari ad humanitace aetas puerilis solet,in patria sua, Lemovici primit, deinde vero Aginni,quae est urbs in Aquitania paene princeps, ea

docere incepit cum esset adolescentulus , aut potius puer, quae nunc quidem, commimi more atque usitato, ea aetaTCs quis disceret, in summa laude poneremus. Quippe ut inge- hio doctrinam, sic etiam usu praecurrebat aetatem. Agin nivero eodem tempore usus est suorum duce & adiutore studiorum , Iulio CA EsARE S c Ahic ERO . viro in Omni cruditionis atque huma nitatis genere perfecto ac perpolito. Hune ille ut parentem colebat, a quo etiam ut filius diligebatur admirabatur enim vir omnino admirabilis excellentissimiliti ingenium adolescentis, eique voleris ac libens retiam ac breuem, quae ad rerum scientiam ferret, viam monstiabat: quo sua cum natura ducebat. In qua tamen bonitate

naturae atque ingenij abundantia rem admirabitu tanta Viebatus latentione animi atque industria, quanta utendum est homini , qui quo minus ingenio potest, hibsidio sibi e parat diligentiam: ut & ingeniosos diligentia vinceret,& ingenio diligentes: & totum illud sibi tempus perire crederet,in quo non alit doceret aliquid,aut discerct. Cum igi-tiir aliqliandiu Aginni fuisset eiusque doctrina atque ingenium omniti fama ,&oratione celebraretur ad illud domicilium doctrinarum, & ut ita dicam,orbis terrae Musaeum,

6쪽

. . 'Lutetiam prosectiis est: ubi cum itidem explicaret diuitias illas ingeni j , nec latere posset in tanto urbis splendore, tam

illii stre lumen eloquentiae,non magno negotio Omnium ad se studia atque ora conuertit. Notius videbatur exortus D

mosthenes Christianis Athenisa ita docete M v RETO,& quiadem adhuc peradolescente,concursus audiendi causa ex t ta urbe fiebant, magna hominum frequentia gymnasiium celebrabatur, loci ipti in gymnasio occupabatur aditus complebatur, ne pes quidem relinquebatur prae maxima audi torum multitudine,ubi pedem doctor ipse ponere posscti ita per illorum humeros, quali per undas gradiebatur ad suggestum: c quo &si magno ab omnibus audiebatur studio ac si lentio,nihil magis timentibus,quam ne cito faceret dicendisinem,ubi tamen secerat finem , mirifico omnium clamore

di plausit excipiebatur. Quid plura Θ nihil serme aliud erae

Lutetiae magis eo tempore in hominum sermonibusό quam MVRE Tvsiquent ipsc etiam rex aliquando S regina. At ne Da v s, qui reX,& quae regina Θ ut quod fama & auditio,. ne acceperant,re ipsa experirentur, audire Voluerunt.one. rasset profecto alium ta mirabilis omnium expectatio; & sernao : at M. ANTON I us, quasi iam non cum aliis, sed secum

ipiscertaret,quotidie sese admirabilior fiebat, & meliori in qua lata ad diligentiam & doctrinam, tanta ad famam eiusta, gloriam, fieret accessio: Multa mihi necessatio Auditorbi praetermittenda sunt, ut seruem certum alique delati dandi& dicendi modum: quamquam difficile est admodum serua. De modii dicendo in iis laudibus, quae modum re ipsa supe-Taucrunt: cum & qui eas cognitas habent,alia potius quam ea quae dicuntur, dici potui sic;ω quia incognitis,ne ea qui dem debuisse, quae maiora sint hominum opinione ac fidelarbitrentvrcvt & cx horum sententia afficta non nulla,& cX illorii, detracta non pauca videantur.QVestram hic ego Pictavienses, Burdigalentes, Auscitani ,Tolosani: nam Tot sae ille iuris ciuilis docendi primum quidem facultatem ideinde vero etiam potestatem accepit sed tamen vestram c. . t . o go,

7쪽

go, Omnes quos dixi, uniuersae Galliae populi nobilissim.

imploro & auctoritatem, & fidem: nonne cum iuuenem exiscellente, omniq. laude cumulatum videbatis, cu eius voce

ac doctrina fruebamini, Mercuri j vobis filium, ut non nulli e vestris,ex ipsius litteris nominis apte traijciendis,sciteque connectendis quasi omen conijcientes ingenij,dixerunt, aut ipsum potius Mercurium,ut dicebat alij, videre,& audire videbamini Et fuerunt fortasse qui adolescentis gloriae,quae iita se extollebat, ut aliquorum luminibus officeret,vel detraherent occulte, vel inuiderent aperte. Semper enim nascen)tis gloriae comes fuit inuidia,ut solis umbra.Quae tam e gloria, progressione via admirabili,& cursu paene incredibili,ut sol cum est in altissimo caeli vertice,umbram; sic ipsa cu peruenisset ad summum,inuidia plane omnem extinxit: ut quoniam cum sole virum clarissimum coparaui,conseques illud

fuerit,ut posteaqua omnem prope Galliam illuminarat, sui illam lucem diffunderet in Italiam.Itaq; Venetias, id est,ad illam urbem , quae veterem huius urbis splendorem ac spe

ciem aemulatur, cu annum ageret duodetricesimum,venitet neque vero hic latuit diutius: statim enim praeclara eius eloquentia,ut Phidiae statua, & perspecta, & probata est quae

etiam habita est in aliorum coparatione praeclarior. Venetiis vero apud Lauredanos, Bembos, Contare nos, Sorianos, Manutios, ac ceteros clarissimos' viros, tanto in honore ac pretio fuit, ut dulcis quaedam inter eos contentio nascere. tur,qui maxime amarent Mu RETVM,aut admirarentum. in. certi omnes,virum ne ipsi admirarentur magis,an amarent admiratio enim e virtutibus nascebatur, ex admiratione a mor: ut e Thaumante Irim, ex Iri amorem nasci poetae vo

luerunt. Paulo post concelsit Patauium, in optimam illam& vetustissimam in Italia officinam ingenuarum disciplinarum & artium. Neq. hic etiam diu vertatus est, Anno enim aetatis circiter quarto & tricesimo honestissimis condicio. nibus inuitatus, ad summum illum doctorum Maecenatem Hirpo LYτν Μ Cardinalem Estensem te contulit : in cuius

8쪽

Italiam, Romae tandem, anno C i o i di x x III ipsius Cardi natis suasit, atque eorum rogatu, quorum consiliis littera rum studia regebantur, Aristotelis Ethicen docere publiace incepiti tanta,ut memini,hominum voluptate ac frequentia,ut Aristoteles quidem ipse Romae docereaed nostca limgua , & lux quaeda huic urbi reddita videretur veteris eloquentiae. Non licet Auditores, sed ne decet quidem, cum Romae loquamur,de iis rebus agere,quae Romae per hosce annos unum & viginti ue tot enim annos Romae docuit vir praestanti sapientia; agebantur a Mu R et et o .Quid docuerit, breuiter ego cursimque perstringam: quo enim modo doricuerit,vobiscum ipsi recordamini. Docuit videlicet annos quattuor libros Aristotelis de moribus totidem ius ciuile, nec vulgari sane via, spinosas illas iurisconsultorum con, eertationes cum sermonis nitore conlimgens t reliquos pori stremo annos, usque ad annum aetatis unde sexagesimum, qui fuit annus superior, GREGOR et I xHI cuiu& mortui gloria vivet semper in memoria vivorum, auctoritate ac liberalitate permotus, in eorum librorum, qui non solum Micuere,sed alere etiam ingeniti solent, ut Platonis, Senecae, Horatij, Taciti,Ciceronis,explicatione collocaui .Quo in Ierim tempore,cum a Set E pH AN OB AT HOREO Serenissimo

Polonorum Rege qui & cohsilijs,& factis, Romanorum venterem imperatorum aequare videtur gloriam, in Poloniati accerseretur amplissimis praemijs; morem gessisset optimi principis voluntati; nisi cum eo quem Romani gymnasij lumen & columen appellabat, egisset idem GR Eoo R. IVs , ne discederet: atque id quidem tum sua sponte,turn RomanO-iu monitu magistratuit, qui Mun Eeto ipsi aliquot ante an nis vltro detulerant ius Romanae ciuitatis Qua etia ratione effectum est, ut tantum stipendiu decerneretur homini amplissimo, quantum haud scio,anumquam antea nemini.Parcite Cardinales illustrissii ni properanti: parcite etiam dicc--ti: tam enim variamide multiplicemilaudationem suppedi-maa B lat

9쪽

tat nobis Must xii laudii seges & copia, ut 8c oporteat pro . perare, & non nulla tamen attingere sit necesse. Diximus non nihi I de ijs quae doctiit: de in quae scirpsit, iri quibus erus spirat imago atque ingenium: adhuc quidem nihil, daequibus etiam nillil est,quod multa dicamus, cum in promptu sint omnia omnibus. Quid enim varib eius lectionibus ut inde potissimum incipiam,. uberiusὸ quid pictiusὸquid omni lepore codilluse Quid magnificentius aut grandius orationibus in id magis pis,aut eruditu versibust, in dico versibus, quos Romae cus esse coposuit: illa namque poematia ,. quaecum esset annoru Cit citer uigimi,iuti mutis q.uoda caelore atque impetu profudit in Gallia, dcccnuernenti qumdam nomine appetrauit IuvENILIA.. IVVENILIA inqua, dicam claeti ire t melius exaudiat ab omnibus: saepe mihi uiselmonec icebat.sibi, adeo non, placere , ve ea tamquam fisa,non modo probaret, sed ne agnosceret quidem . Et cupiebat lituiusce se in vinintatis, si vita silppeteret , extaret testim tum a Quod ego nunci sis opportuno saneloco de tempor aperte testiiror planeti re dolantio. id igitur senilibus M.A. ετ i versibus magis uin,eruditum,addo etiauicundum ΘQuid subtilius atque elegantius ijs disputatio, nibus, quasi scripsit de i r ciuili Θ Quid dulcius epistolis Quid verius sis notis & stholijs,quae scripsit ad auctores v-

traiisque linguae probatissiariosὸ Haec cer e omnia ea sunt ut iam don septem Thebarum portae,non pyramides Aegyrptiorum non Romanortu rophaea ac monumenta, quora hodie vix cadauera proiecta iacent, ad tam diuturnam posteritatis memoriam penitio int,ad quantam ipsa pertin bunt Quae quidem omnia,ut flumina,quae eoinagis augerru qtiolonyiuva sontibus. Si capitibus suis recesscrunt,tepotis beneficio fient, nolistis modo virtutibus, sed alienis etiam viiijs liceat enim hoc mihi dicerσ, quandoquidem iam feruciat omnes, ac feruntur scribendi iludio praestantiora . In quibus tamen scribendis, utrum admirer massis 3 mi inarti scribentis elestantiam, an incredibilem eiuGdem.

10쪽

dem siue iacultatem,siue copiamὸ Mihi credite Auditores:

loquor enim id,quod non opinor, sed scio: non accepi aurI-hus,sed oculis: neqtie semel atque iterum, sed quoties le ouerebat occasimul omnis non tantum assentationis,lcd amplificationis etiam suspicio abesse debeat. Nihil umquam bis scribebat Mun. Erus cum tam multa scribebat: vix adeo bis legebat id ipsum quod scripseraN raro interpolabat: non saepe mutabat aliquid, aut emendabat: rarius demebat , dele- bat: ita, cum vno quasi tenore fluerent omnia,nihil nisi apq tum & accommodatum ad manum, mentemq. veniebat: Vt multo meliora fortuito illi excideret,quam alij, qui aluduo opere eamdem tundunt incudem, extundant atque excudant labore. Accipe quod uis unum de praeclaris ipsius v luminibus,non dico ex ijs quae adhibito acriore studio lcripsit ac diligentia, sed ex ijs quae effudit ludibundus . una cuiuslibet argumenti sentemiola,non dico pagina , Una cuiuslibet paginae vocula, non dico comprehensio 3 manifesto ostedet nihil fieri potui Te M v n. Ex o in scribedo pers ius ut non sine causa inueti sint qui, cum esset morti proximus, quasi quiritantium more opem implorarint Romanorum. ciuium: quod Metellus fecit Macedonicus mortuo Africano: non eam quidem ob causam, quod Romanae urbis moenia essent euersa, ut dicebat ille : sed quod Romanae eloquentiae splendorMextingueretur . Quae omnia )Vt ad silmmam faciunt laudem viri ornatissimi , ita communem augent nostrum omnium dolorem. Accipite enim Auditores, quod & si erit auditu acerbissimum,erit tame & dictu verissimum,nec fortasse ingratissimum scitu.Cum in diuinum hominis ingenium,& in diuturnam eius,ac paene incredibilem industriam,qua vim sibi, & prope mortem alterre visus est ad summum enim singulis noctibus, somno quinas horas,quaternas plerumque,aut etia ternas tribuebat; cum in aureum illud,ut ita dicam flumen eloquentiae, ansemum menterni, conuerto, cum & quae olim pepererit c

cito,& quae ia diu parturiret .etia si magna & multa ab illo P A a exierunt

SEARCH

MENU NAVIGATION