Fuldensium antiquitatum libri 4. Auctore R.P. Christophoro Brouuero Societatis Iesu presbytero

발행: 1612년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

4쪽

FVLDENSIUM

LIBRI I III.

NAPOLI

6쪽

S. BONIFAci filio Domini currat,

larificetur glariolum Relium Christi, ut item

8쪽

PRINCIPI AC DOMINO

D. IOHANNI

PRIMATI PER GERMANIAM GALLIAM QI E. PRINCIPI IMPERI

IMPERATRICIS ARCHICANCELLARIO

ABBATI

INCLITAE FVLDENSIS ECCLESIAE

DOMINO AC PATRONO CLEM.

D. D.

v i interesse parum ad usum prudentiae aut virtutis exist mant, nosse , quid maiores ante nos gesserint ; qua via ad virtu

tis metam, quibus gradibus ad gloriam ascenderint ; ij dignitatis in commune

9쪽

tuendae, rerumque gerundarum rationes Velle nescire, aut vitae cum laude degendae fructum contemnere dc ab cere mihi videntur. Quomodo enim, non

dicam reipublicae partem ullam bene capessat, sed priuatim Vitae cursum albqueret ille teneat, qui historia, id est, tu ce atque anima prudentiae destitutus, neque quod sequatur ac imitetur habet, neque quod caueat, satis prouidet γ Vr bes exterasque gentes lustrasse, phaleras in aliquam expeditionem sumsisse, per

grinas didicisse linguas, istuc hodie vero pro nobili ac magnifico ducitur. At pra

teritae memoriae, ac retroactae aetatis per

tramitem Virtutis, relegere vestigia, dc priscorum agnoscere fidem, imitari candorem , probitatem, eccui magnopere iam cordi, qui non a profano lgo se prorsus abstineat λ Ego certe de veteris

Ecclesiae Fuldensis splendore, ac pietate

10쪽

maiorum,nuper apud me serio cogitans, cum tam multa ignorari a plurimis, aut etiam obliuionis undis sponte dari cennerem; audebo dicere, intimo quodam animi sensu permotus sum: meque e n- de recordatione praeteriti temporis excitare, & huius soli patriaeque calore quodam abdito accendere sustinui; si qua forte seintilla erumperet, & ignem hunc, qui in parentum pectoribus implicatus

mirabiliter exarsit, propitio numine r

sustitaret. Ista quidem animo agitabam;& aurem mihi vellebat non stolida cogitatio, ut id ab aequis sperare, apud iniquos etiam conari auderem. Etsi non iis me ceruicibus esse rebar, ut in hac perenni religionis occupatione, imo in hac temporum & iudiciorum iniquitate, aeque omni lus laborem hunc approbare pos sim meum. Ergo vel secundarum pam

tium operam imponi mihi passus sum,

SEARCH

MENU NAVIGATION