장음표시 사용
241쪽
aI4 E P I s T O L Aculpare; scilicet aut ignaviae torpore languisse , vel ob superbam arrogantiam despexisse. Nam qui scitanti responsionis debitum non rependit , est vel ignarus , Vel arrogans , Vel ignavus. Ignorantiam , quam tamen mihi novi reliquis duabus vehementius dominatam , jam tuis utinam sic veris
ut velles , sicque meritis ut scripsisti laudibus e clusisti. Restaret igitur quod mihi postes objicere
dumtaxat, superbiam vel teporem . Atque, vir clare, minus vellem de superbia , seu desidiae marcidi Oate posse redargui, quam de ignorantia remorderi : quia superbia est detestabilius vitiorum , abominabilis Altissimo, & mortalibus detestanda . Nil
autem enervatius , nihilque quod magis virum qui velit se humo tollere , & ut ait Ennius, virum volitare per Ora , dedeceat, quam desidiae luriditate consternari. Videmus enim animantes egregias la-horibus enutriri. Est utique excusabilior ignorantia; cum proficiscamur ab utero matris coecitate nescientiae caligantes . Superbiam vero & vitia cetera vendicamus postea nobis usu pravissimo. Uerum non juste desidiam in me neque superbiam causabere . Nam remoratae sunt me variae occupationes& vagi locorum discursus ἰ unde mens equidem raro , non sistente corpore stabili , est ipsa composita vel quieta : & in tranquillo cxistenti Bus animi motibus , quis consonos re conformes meditari poteterit intellectus, utque congruit electis sensibus explicare Θ Variantibus quippe animi ductibus , ut verba
242쪽
S AE c. XIV. s T XV. SCRIPT. a1ς verba vacillent, necesse est; sicut navis magistro titubante , nec amplustre Volvendum animadvertente , cymba circumagitur in discrimen. Quamob-rcm; maxima de te concepta fide , temporis opportunitatem , qua valerem ocium studio suppeditare ,hactenus praestolabar; persuadens mihi, dignam abs te, nec non excusabilem indulgentiam promereri. Quam mihi quaeso ut impertiare, persuadens tibi, sic Are veluti scribo. Suscepi, fateor, apud urbem Ticini tuam epistolam. At haec tabida & epidi-mialis lues , quae retro lapsis pluribus quadraginta
cursibus annorum Hesperiam vexare non cessat, quae civitatem illam nunc exhaurit , plerasque Liguriae urbes infectans; cum Melchiore nato ejus quem patris loco carum habeo Pasquini, me coegit abire librorum immunem , & multa curarum anxietate completum . Belgojosum primum tetendimus post Serenisse. Principem nostrum cum eodcm colendissimo patre nostro ἔ demum ad hanc conspicuam civitatem , ex qua stirpem suam oriundam nobilitat &extollit, nominis sui priaeconium longe lateque notum praestans: fui que semper aut rurivagus, aut in motu . Quapropter commoditatem non habui bene aptam in exhibitione responsi. Nunc autem tempus obtemperat; sed cum librorum suppetentia desit , opus eli ut sparsa recolligam , & cxigitur quod memoriae cellulas involligem,corrogando qualequale rescriptum, tamquam anus paupercula quae ligno-
a Celeberrima pestis est a. t 3 8. I a. Bi,ceaeeii descriptione.
243쪽
rum strue non sulta , stirpulos & stipulas per semitas usquequaque recolligit,ut rogulum excitet. Veniamus igitur ad concepta . Epistola tua submissa humilitate primordians ferebat, te nequaquam de Musarum fonte gustasse, nec Eliconis silvas , nec aprica lustrasse Parnasi; ideo non te hexametris exaraturum sed prosa ; mox dat, me sere doctissimum , futurumque decus Italorum , cum sim sertilis quarumlibet scientiarum,hyperbolice meis laudibus insistens . Porro haec eadem consulit, haeChoitatur , ne deficiam ab haerentia mei Patris,
meique singulis is asili spectabilis Cremonensis ; in
cujus expressione Virtutum asseveras , non indigne, linguarum affabilium. elegantiam desecturam . Demum haec antiposorain faciens , dicit, cordiale incendium caritatis, quo mihi sic indesinenter inn eteris, ut quater ad me scriberes impulisse, incissatus salubritatem sciscitans avide nunciari; errorum mendas, si quas sorsan scribendo commissas vel omissas cernerem , postulans humiliter omen dari . Hic est, ni fallor , vir colende , totius epistolae tuae sensus frictim collectus . Itaque complexis his adhibeo diligentiam , seriatim portioni cuilibet respondere . Cum ergo inquis, tibi compi landi grandiloquoium Versuum notitiam non adesse, idcirco pi olaica scriptitatione funiaturum ; re Pondeo , quod rarisIimum hominum genus legimus qui altiloqua carmina panxerunt ; sed rarius eX-
244쪽
8 a c. XIV. IT XV. SCRIPT. a IIcellentium oratorum, qui elegantissime & aptissime
texuerunt sententias fermone soluto . Maximum enim est, electis verbis, vitioque carentibus ad omnem dicendi genus prosam scribere ; adeo ut fons eloquentiae Marcus inquit, nullus unquam fuit cui ipsa facultas oratoria tota contingeret. Inspice quael O , nonne quasi totius sapientiae plenitudo prosaico textu patet 8 Sacratissima Theologia , legum sacerrimae sanctiones , totius Philosophiae volumina, tam moralis, quam etiam naturalis, dc denique tota vis facultatis Rhetoricae , uti sunt Orati nes Demosthenis, & facundissimi Ciceronis, Senericalia documenta, historiarum memoranda reco dia , non metrorum regula, Verum prosaica compagine gloriantur. Quare parvi non videatur cui quam, se esse dumtaxat in prosarum editione prae stantem , cum juxta testi hcationem Annaei in se rum primordio declamationum, Cicero ipse Latini maximus Princeps 8c auctor eloquii, solum promineat in sermone soluto, & Crispus Sallustius in his oriarum scriptione praecellat. Hi tamen eadem
gratia in carminibus caruerunt, quae tota Maroni
finitimo tuo cessit, quae prosa incomparabili &d missiori valde facundia moliebantur. Quamobrem tua eloquens prosa, 8c electis compacta vocabulis de intimis sapientiae progressa penetralibus, mihi incomparabiliter placuisset, si non tam meis institisset laudibus , sed de alio quoquam viro laude tanta digno & tantos titulos promerito loqueretur;
245쪽
a Is ΕPIs TOLA cum tuus homuncio juvenis,de quo tam gloriaris, de his quae scribis nil tale minimum possidere se noscat . Sed summa dileetio servorque calentissimigcli, quem mihi gestas , te ad scribendum hujusmodi praeconia compulerunt. Verum amantium sunt coeca judicia; & quanto strictius amant , est eo minus laudantibus fides danda . Nam si veridice centena earum rerum,quas mihi tribuis, particula contigisset, me fore selicissimum judicarem . Consilium autem tuum salutare admodum, paternumque sapiens omnino dulcorem scilicet quod non abeam ab eo, quem in patrem retineo singularem, Pa- Ruino virorum clatissimo , cujus jucundi nominis memoria me sementat humilitate quanta possum accepto . Quid enim melius, quidque praestantius , quidque suavius hominis vitae , quam cum his convivere & morari, qui sese struxerunt summa bonitate , clementia, & virtute , vitia spernentes , &honestatem summopere diligentes Θ Est quippe tantorum virorum conversatio optantius requirenda,
quod nos essiciat meliores; ipsorumque vitandum sodalitium , qui in deteriora probrosa labuntur, delectantes colluviem vitiorum. Et nisi reverens filialis amor, & purissima caritas, quam ad ipsum habeo , me fallat; revera hic noster Pasquinus singularior & optimus est virorum, cujus glorificum
nomen , quemadmodum cupiunt leges, rerum com sequenciam imitatur . Unde decrevi; suam me sacere & factum esse creaturam , dum Vivam , nec unquam
246쪽
S A c. XIV. E T XV. SCRIPT. a I9 quam, nec ullatenus a sua voluntate discrepaturus.
Demum perseetiim & intimum dilectionis vinculum , quo mihi copularis arctissime, jamdiu stabilitum habui persuasum ς & nunc planius patuit tam salutiferi datione consilii. Quod autem impetras corrigi quod dictabas , nec saperem ego , nec me doctior, ut videre videor , alter posset. Demum vale , & parce , si sui nimium in responsione taedio sus. Sospes sum ; itidem de te , tuisque avidissime
semper ardens. I 388. die vis. Octobr. Iohannes ManZ. tuus.
Ad in ignem militaris dignitatis, praeclarigFmumque
Q Uid dicam , ignotum; non est mihi dicere
promptum . Hinc enim juris civilis me studium distrahit; illinc vero suppetens materia me retardat , & illinc unius adolescentuli Pasquini proba indoles , doctrinae praeceptionisque indigens incremento, me eXcitat ut insistam. Cupiens tamen morem gerere voluntati Domini mei Spinetae Minle spinae celebris utique militis , quod tibi quic quam scriberem , rogitantis; obtempero , nequa quam ornandi gratia , ut incultum monstrabit eloquium , Verum ut primum notus calamo , demum praesentia , tuorum aggreger dilecto ministerio se vitorum; utque idem Spineta me suum prorsus
247쪽
aao sp 1sr o L Rhabet, sic confidentissime me jure non impari sungi queas . Quo pacto nil in praesentiarum scribendum censeo, neque possum, quod dignum tanto , tamque praeclaro viro sistat. Alias enim, quando dabitur tempus uberius , & materia suberit amplior , excogitatius sorsan loquar , cultiusque scribam tuae spectabili claritati . Atque dum scribere ordior , verborum congeries sese multiplicat & impellit : ea namque , ut Munt, vicem obtinent cerasorum , qui suorum pediculorum connexionibus& amplexu , catervatim se ingerunt manibus capientium . At hoc unum sat sit nunc tuae clarescere
notioni; quod quidem primum praecipuumque in captanda amicitia doctissimi viri veteres censuere ;virtutum columen , quod animos coagulat , &mentes indissolubili catena connectit. Tua etenim, vir insignis , virentissima virtus multiplex , quae dudum absentis aures corque meum delectabili quadam permulsit dulcedine , majorumque tuorum, praecipueque praecipui & illustris .genitoris tui fama posteris excolenda, quodam me flagrore perducens; ad haec his accedens ingentius stimulans argumentum , scilicet tui intellectualis visus delech bilis illustratio scientiarum ; quae secundum sententiam meam, imo Platonis, est causa maximi commodi ; haec , inquam , praeclare vir , me urgenter incutiunt, me vehementer impingunt; imo volentissimu in libentissimumque nobilissimae tuae pedissequae me perducunt, quatenus toto mei cordis ci
248쪽
S a c. XIV. E T XV. S C R I v T. a a Icino , tamquam punctum penitus & tenacius impressatum , medio circuli mentis meae Complectar;& teneam irrevocabiliter permansurum . Fungere
igitur deinceps me tuo quodammodo libenter : nec verba me putes BC ineffeetualia pervulgare. Experire ; nam invenies me perpusilla mei potentia; persecto syllogismo totum effectualiter tuum fore. Quid enim frustrabilius & prorsus enormius, quam alicubi bono viro cumulosa taminis prolatura imprimere spem costantem; mox autem, cum opus est,fallaci delusione menti tamῖDe Kalendario viventium deleantur linguarum pseustes , frigentis olei pelago mortem passi . Vale vir sublimis & me certissime inter caros servulos tuum loca. Mentem conspicuam florida gaudiis Virtus imbuit alma . Fulgidus morum praeit, iique celsus Culmine famae.
Laudari cupiant viribus impii. Alti divite pompa, Vestit hos dem purpura , saevientes
Turpia Patrant. Orco clauditur intus, Flegetonticis Undis mergitur atris, Pessimus, trux , horridus, acer Crimine saevuS.
Mandari mihi, jussitque tuo loqui, Si quid utilis esto.
249쪽
aaa EPISTOLESi boni quicquam cupio; tuus sum Jacobe clarens. Johannes Manet. de Motta I 388. die XIIII. Ianuar.
X I. Responso Domini Iacobi de Verme ad litteram
FAcunde vir, amice dilectissime. Suscepi gra
tanter affectionis vestrae gratissimas simul & f cundissimas litteras, quibus erga me sincerae dilectionis conditis caritatem, tanto me decorantes honore , quanto nec ipse me digner, nec ab aliis dignus arbitror me censeri. Verum in hoc , ardoris vestri benivoli cognoscitur vis amoris, qui nobili seductus errore, dum quidem Coecus est, Vera non cernit , dignitatem virtutis ac laudem plerumque illis tribuit qui tam sublimia nomina non merentur :quamquam error hic vester animorum nobiliorum sit communis, qui de re amata bene cogitant, & sibi sic esse persuadent; amatum qualem cupiunt talem credunt. Sed quamvis error ipse sit nobilis , & ejus adversarius , qui ex odio nescitur , sit infamis , &mundo damnosus ; utriusque tamen affectus Jc amoris & odii aequis spatiis a veritatis paritate remoti sunt, tametsi est alter honestior. Sed quoniam , ut ait Cicero, in hac vita vivitur Cum non
persectis hominibus; & ut Petrarcha saeculi nostri
250쪽
S A c. XIV. E T XV. SC, IPT. 223 decus; reprehensionibus irascimur , laudibus delectamur ; utque Terentius, Obsequium amicos , veritas odium parit; ego ex hoc errore vestro honesto
vobis & nemini damnossi delector, licεt iple deme humilius sentiam, nec vos peritius errare Voluerim , sed mallem esse quod videor : sic enim 3c mihi, cui multum negotii superest ad virtutem , & vestro consultum esset errori. Sed quoad amicitiam megm , cum ob Domini Spinetae honorabilis mei fratris intuitum , amicissimi mei Pasquini respectum, cum quo in rebus omnibus unam
habeo voluntatem, vos in amicum carum meum
animo libenti suscipiam , & cum vestra virtus imgenii vestrum me alliciat in amorem, per quam fit, justa sententiam Ciceronianam in Laelio , ut eos quos nunquam Vidimus quodammodo diligamus. Quare juxta morum incomparabilem praeceptorem in rem Praesentem veniatis.oportet, ut cujus stylum nolco , miror, & diligo , faciem non ignorem . Et quoniam ex litteris magnam suscipio voluptatem non sit vobis grave mihi saepe rescribere .
Quisquis es in nostros adeo succensus amores , Ut celebres nostras lyrico modulamine laudes , Te nimis jam fallit amor,malus arbitrer seq i. Non ego virtutum specimen si praedicet orbis. Me sore crediderim bene , si non hostis honesti Sed postquam tamen est nostri tibi fixa cupido, Noster eris, nosterque veni, contingere dextras Fas