장음표시 사용
321쪽
justificatione , o scriptis suis pagellis quibusdam ;
Cum legissem , ait, iterum tuum de persecta justificatione librum, atque eodem serme tempore binae ad me ab Urbe essent allatae schedae, in quibus erant Praescripta capita, de quibus in conventu Rati Lponensi inter Theologos nostros & adversarios convenisse videbatur et facile intellexi tuam sententiam ab ejusmodi concordia discrepare . . . . Et scripseram quidem ipse quoque ad Urbem quod mihi sentiendum in hac causa esse videbatur : cujus meae pagellae misissem ad ic exemplum , ni omnia in tuo libro multo diligentius enodata declarataque reperissem.
Hac de SadοIeti scriptis longius persecuti sumus primὸ quidem , ut docti tiri industria studiumque praesertim Catholica Religionis extaret, quem quidem tam multa scripsisse in maximis occupationibus , ct peregrinationibus , addo etiam morbis , omnino mirum videtur . De morbis quibus tentabatur , et uperius aliquid diximus , saepius ipse in epi solis . Deinde etiamidfeci, ubi quid i pium apud quemquam eorum scriptorum lateret, qua nondum prolata sunt in lucem , hae veluti commemoratione eorum admonitus , nolit aliquid Viri docti ceterorum utilitati inSidere. De episolis ejusdem nihil hic, ubi de scriptis agimus,diximus , quod de iis primo , cum sermonem de Sadoleto ingressi sumus, fuse diisseruimus . Tantum hic addimus famIliarium sepi Iolarum libros xv I. atque alio adjecto litterarum ad
322쪽
IACOBI SADOLETI. 29ς ad Paulum fratris filium , editos fui'sse a. MD L. nuncu patosque ab eodem Paulo Alexandro Cardin. Farnem: es autem titulus operis ; Iacobi Sadoleti Episcopi Carpenetoracti Sanctae Rom. Eccl. Cardinalis Epistolarum libri xv I. Ejusdem ad Paulum Sadoletum. epistolarum liber unus . Vita ejusdem Auctoris per Antonium Florebellum. Apud Seb. Gryphium Lugduni MD L. in 8. Easdem smili forma ab eodem Gophio
editas vidimus a. ΜDLIV. Praeterea Colonia apud Petrum ChoIinum a. MDCVIII. Ante has editas , appendicula cujusdem loco ad Christophori Longotii lucubrationes editas Lugduni apud Sebastianum Gophium a. Μ DXLII. in 8. accesserat epistolarum Sadoleti ad Longulum Iiber unus . His libris epi totarum XVI. accessit in Veronensi editione xv II. ct episolarum scriptarum Italice liber unus ; quas quidem episolas antea etiam indicaverat , atque unde petenda essent commostraterat Fontaninus in Bibliotheca Carin. Imperialis libris recensendis . Atque ibidem Sadoleti esse virmat opusculum De laudibus Italiae, quod nomine b. Barria Francicani reperitur in Thesauro Antiqq. & Historiarum Italiae Graevii, & Burmanni'.
323쪽
324쪽
NOMINE LEONIS X., CLEMENTIS VII. ET PAULI III. SCRIPTAE
DΙι ac τε Fili. Accepimus a multis id quod
nobis gratum Vehementer fuit, te ex hac nostra ad Apostolatus apicem assumptione summum quoddam gaudium & incredibilem coepisse laetitiam ; quod quidem nos ita fore speravimus. Vel enim noster erga te, dum in minoribus essemus, amor , vel tua perpetua in nos observantia dabat nobis tale testimonium tuae voluntatis. Nunc,
a Respondet epistola quam Galeatlus seripserat Ipsi Pontifiei ereaeo . Nie ille esse .idetur Io. Galeatius Corrigit & Castellatii Comes, quem Le. itteris datis hoe ipso anno Maximiliano Me4iolanens Duei eommendas Db. ritim. Rembi as. Ioannes alter . sive Io. Paulus Galeatius 1sortia RIulio II. de Pisaurensi urbe eaturbatiuin ι in tam , etsi hoc tempore si . vet a illa conveniri non rosint . Di sitirco by Cooste
325쪽
αρ8 EPISTOLAEquando in eum honoris gradum divina providentia sublati sumus, ex quo homines de virtute , de Religione , deque nobis benemeritos liberali ter accipere possimus; debes existimare , in iis rebus, quae ad commodum tuum , & honorem pertinebunt omnia nos propense libenter esse facturos. Uitaque in Domino hortamur , ut illi agas gratias , qui omnium bonorum auctor , & largitor est: ceteris in rebus quae a nobis erga te, silva Romanae Ecclesiae Majestate, proficisci poterunt, omnia tibi parata esse confidas . Datum Romae anno primo.
DIlecte Fili . Gratae litterae tuae suerunt, quae de
clararunt tuum gaudium, summamque laetitiam. quam ex nostra ad Apostolatus apicem assumptione coepisti; quae res tamen nec nova nobis, nec ineXρο- etata fuit. Nostra enim, dum in minoribus essemus, erga Nobilitatem tuam affectio,iuaque in nos obse vantia, hoc nobis de te promittebat, ut quae ad nostram dignitatem pertinerent, ea tibi tantae laetitiae esse existimaremus quantae alicuique. Quare NΟ-hilitas tua existimet, nostrum erga te animum t.
Iem esse , qualem antea semper intellexisti, quaeque ad
1 EIussiem argumenti est hahe epTota ae superior I atque hune quoquae uillelmum Marchionem Montis errati magnopere Leo diligemaerqtie commendat eidem maximiIiano m. 3. Bemb. v. 3. de lib. s. ep. s. significans, eum esse sibi familiaeque suae omni neeessitudine coniunctissimum I quod item
326쪽
IAco BI S A DoL AT 1. 299 ad commodum, & dignitatem pertinebunt, omisnia nos libenter , dc propense esse facturos. Datum
III. IOHANNI LASCARIDI tecte Fili. Cum haec ad te scribenda mandavi
mus jam fore existimabamus,ut tu, bona parte itineris consecta, ad nos appropinquares ἰ tamen voluimus has litteras ire tibi quasi obviam,significantes,te,quod scribis gaudere & gratulari vehementer hac amplificatione nostrae dignitatis, jure ac merito id agere : non enim amiciorem , vel tibi ipsi nomin tim , vel iis artibus optimis atque honestissimis , quibus tu egregie praeditus, atque ornatus es, a dire potuisti sublatum esse ad summum fastigium tantae potestatis. Quare , si Deus, Cui Omnia nostra semper accepta tulimus nostris cogitatis adfuerit , intelligent omnes boni, Drtunam atque potentiam bene institutis mentibus rectisque animis dare facultatem benignitatis potius, quam temeritatis
e Xer-3 Eiusdem argumenti est , nisi quod Ae Romam eum areessita hominem genere via Graeos admodum illustri , ut idem seribit lib. κ . ep. 3. Bemb. se,. doctrina ostrimarumque a rium titterarum prastantia os venias νε- ι.s experientia, is morum probitate . omnι seque vita comitare plane in
xnem . Eci homine mire delectatum esse Leonem , de huius etiam patrem Laurentium, constat, imo viros alios principes , quorum Legatum Opius egit . Multa de eis Iovius in elog. ρανt. a. Aldus Manutius in epist. nunc. pae . Rhetorum Gνaeorum edit. a. Isog. oee. Multum et Roma de Graeca lit terae debent . eum nobilibus pueris e Greela adductis ludum aperuerit in Ex-
quiliis, ex Iovios sorte ubi Cardinalis Sedunensis habitabat, cuius domum Leo Ioanni petit scribens Cardi lis Procuratori lib. Em. q. να pilirso by Cooste
327쪽
3oo Es Is To Laeexercendae . Sed haec speramus nos coram prope-- diem collaturos . Tu si valebis , nosque cito invises , rem pergratam nobis seceris. Uatum Romae anno primo.
Dilecte Fili. Binas a te litteras quas ad selicis r cordationis Iulium II. Praedecessorem nostrum Nobilitas tua direxerat, nobis post eundem in apice Apostolatus, licet immerito constitutiς. reddidit di-1eetus filiusThomas deVio C etanus ordinis Praedicatorum Generalis Magister , idemque suo sermone mirifice subsecutus est humanitatem, & pr
dentiam litterarum tuarum , necnon animum tuum
integrum ac fidelem, perpetuamquo in hanc Sedem voluntatem plane eXposuit. Quae omnia nobis grata admodum fuerunt, atque hoc etiam magis, quod eadem nomini , & nobilitati tuae sint consenta' nea. Quanquam enim , & splendore Majorum tuorum , & animi 'virtute , amplissimisque fortunis
I Respondet hinis litteri quas Georgius Praedeeessori suo Iulio II. scri pserat, ne quid in Misnensi Eeelesia novatum vellet , de ut Thomani Ae Vio tune D. P. Genetalem Magistrum proeuratorem suum esse sineret in Uoncilio. Lateranensi . Hoc postremum vix aliunde quam ex hac epistola notum a Georgium hune mire laudat in litteris ad euin datis Sadoletus lib. XI. . . 3 . . , lemen etiam v II. in litteris apud Raynaldum ad a. Is 3 O. n. 169. Inimieissimum luiise Lutheranis hominibus notum est, & testatur Georgius Spalatinus in eoιιtia. bospr. Germ. Meneventi rom. a. eol. Mag. Huius obi tum paliter Sadoletus deplorat in litteris Io. Coehlaeci seriptis v 1. Id. Ivi, IDμ ιib. x . ep. s. o. atque historici omne a nostri Suriux , SPQR. danus, Rayn Idus die.
328쪽
IA Coa I SADOI ET II 3orabundes, & polleas , tamen nullam habemus quam tibi justiorem, & veriorem tribuamus laudem, quam hanc in summum Deum pietatis , 8c in sanctammati em Ecclesiam Venerationis. Quare quod alteris litteris ab eodem Praedecessore nostro suppliciter postulas, ut ne quid novetur quod ad Misnem
sem Ecclesiam pertineat, neve a vetere consuetudine ejus civitatis, & a jure per Capitulum A tistitis eligendi recedatur; praesentique Episcopo,
si contra fas moremque Majorum, successorem sibi a S. Sede coadjutoremque concedi postulaverit, ut ne concedatur ; Nos hac tota de re te animo soluto ἐκ pacato esse volumus, nihilque omnino a Nobis iniquae novitatis expectare : quod etsi omnibus in rebus, Deo largiente , observaturi sumus, tamen in
i hac ipsa causa tua quti libentius id agamus, facit
persona tua virtusque animi tui singularis , necnon nostra erga Nobilitatem tuam paterna affectio, quam tibi omnibus in rebus, quae ex Deo erunt perpetuam tribuemus. Alteris vero in litteris quod 1cribis , audita fama Concilii Lateranensis, quamquam tibi nihil nominatim de eo indierum & de-
nuntiatum fuerit, tamen a Congregatione fidelium , & Coetu eorum Principum, qui de Ecclesiae: unitate recte sentiunt, abesse nolle , teque idci Co , & Procuratorem constituere, & litteras mit, tere Obedientiam ac fidelitatem tuam eidem sacro Concilio indicantes , plane cognoscimus Omni ex
parte fidem, & religionem tuam , teque in Dos mino
329쪽
3oa EPISTOLAmino valde commendamus; nec solum egregiam hanc tuam voluntatem , sed & Procuratorem tuum nobis dilectum Filium Fratrem Thomam supradictum , alioquin etiam nobis propter Virtutes suas.& excellentem litterarum scientiam Vehementer gratum, litterasque tuas benevolo animo suscipimus, quas & in proxima sessione, postquam pervenerint, si Deus permiserit, legi, divulgarique curabimus , tuamque optimam mentem sacro Concilio praesente, digna commendatione prosequemur . Te quidem hortari & paterno aflectu monere non desinimus , ut in hac bona voluntate , & erga hanc sanctam Sedem devotione perseVeres, eaque agas semper, & cogites, quae a tua Virtute , tuoque genere, quaeque a Dei maximi honore non sint aliena ;a nobis ea speres, & expectes, quae ab indulgentissimo Patre sperare debet is, qui neque iniquum quidpiam petiturus, & omnia honesta impetraturus est. Datum Romae anno Primo. Sadoletus
V. SIGISMUNDO REGI POI ONIAE . CHarissime in Christo Fili noster . Cum more
Majorum nostrorum, Ac solemni ritu S. R. E. imstitutum sit, ut quotannis in sacratissima die Dona inia Seripta est haee epistola eum et Leo saerum ensem & pileum mitteret Ελὁem aliam epistolam scripsit Leo lib. x x. Bemb. 3. Uladis Iaum fratrem Re gem Pannoniae commendans . sacrum ensem misit pol ea Leci viris aliis prin-eipibus . praesertim quinquennio post Maximiliano Imp. , narrationemquc ejus re rimnem exeeutus et Iacobul Manlius . atque ex Manlio recitat Ciac eonius in vita Aibem Cardinalis Erandiborsensia τι . I. col. I.
330쪽
minici Natalis ensem , & pileum benedictum Romanus Pontifex , cui Visum fuerit ex Christianis Principibus, aliqua tamen praestanti virtute , aut
meritis erga hanc sanctam Sedem insignito jubeat destinari ; cosque , qui proximis Domini Nostri. Iesu Christi natalitiis consecrati fuerunt, felicis recordationis Iulius II. Praedecessor ' noster tuae Serenitati dicaverit, nec tamen miserit: Nos qui nuper divina providentia ad summum Apostolatus fastigium provecti sumus, ejusdem Praedecessoris nostri voluntatem , dc judicium attendentes, tuamque animi magnitudinem maximis in rebus cognitam intuentes, nullam moram interponendam put vimus , quin ipsos ensem , & pileum transmittere- mus tibi, vel tamquam praemium tuae virtutis, vel tamquam testimonium nostrae in te opinionis .
Quanquam quidem tuae res gestae, quarum fama per omnes gentes , nationesque pervagata est, eb gloriae , & celebritatis provectae sunt, ut humanis praemiis non apte decorari posse videantur , quae 1unt semper in divinis honoribus augendis, fideque , & Religione nostra propaganda sortiter simulque feliciter versatae. Sed tamen si non tam, munus ipsum , quam muneris mysterium inter- pretari volueris, intelliges profecto nihil esse tam, amplum a magna Virtute eXpectandum, quod non tibi in eo ipso dono aut aperte datum aut mystice: significatum sit. Nos enim qui vicariam Dei pote-- statem in terris obtinemus, pileo te quasi in participa