장음표시 사용
331쪽
hique nobiscum una patronum , ac defensorem adoptamus : Ensem vero cum porrigimus , satis aperte denunciamus , ut eo uti velis, tum ad propugnationem eorum , qui tibi fide, ac religione , veroque Dei cultu conjuncti sunt, tum ad excisionem illorum , qui obsint ipsi sanctae Fidei, & omnibus Fidelibus hostes inimicique sunt, ac semper fuerunt: ita, quod ad meritum tuae pietatis pertinet. te in Dei omnipotentis sinu , ac patrocinio collocamus; quod ad fortitudinis laudem , tibi propugnationem sanctissimae Fidei committimus: in altero te a Deo, in altero nos a te adjuvari velle significamus , &poscimus. Sed hujus totius doni atque myllei ii vim
atque sententiam sic pro tua prudentia facile cognosces . Nos quidem una cum supradicto Praedecessore nostro,cur te potissimum in hoc munere tradendo ceteris ante tulerimus , facilis ad reddendum ratio. Nam ut omittamus nobilitatem generis Besanguinis, qua tibi pares multi saepe eXtitet unt; ut nihil de regia potestate dicamus , quae fortunae plerumque est, non virtuti debita; illa certe nullis laudibus aequari posIunt, quae tu adversus Scythas Christianae Fidei hostes pro vero Dei honore atque gloria magna praeclaraque egisti, agisque , ut audia mus, prope quotidie ; ita aures nothr.e crebris atque insignibus victoriis, tuis jam caluerunt . Ea porro propria sunt tui; a Deo tamen auctore omnium bonorum ad te prosecta, cui tu soli, nec ulli prae
332쪽
Iaeo a I . A DoL2TI. 3ος terea debes. Nam , & is secit ut praeclare de eo posses promereri, & idem faciet, ut laborum , periculorum omnium, qua pro illius nomine defendendo subiisti , sint tibi, & in caelo , 8c in te
ris parata praemia sempiterna . Nos ad Serenitatem tuam Patris affectu , nova quadam charitate e ga virtutes tuas inflammati , perscripsimus, ut te in Domino nothro Iesu Christo hortaremur , nihil defleetere ab instituto itinere tantae virtutis , Ac pietatis, sed considerare Deum , eaque agere , quae
illi grata, & probata esse intelligas . Dilecto quidem filio Paulo electo mandavimus , ei qui ad te ensem , pileum supradictos attulit, ut in cis consignandis. Missa solemniter celebrata, plenariam indulgentiam omnibus qui praesentes adfuerint de nostra, dc Beatorum Apostolorum Petri, Pauli auctoritate confisus concedat, &largiatur. Ceteris in rebus , quod ad dignitatem & commodum Majestatis tuae pertinebit, nostram cum Domino sanctae Apostolicae Sedis liberalitatem , & benignitatem tibi parati stimam fore prompto animo pollicemur . Datum Romae anno primo :
333쪽
Dilecte Fili . Non erat dubium nobis, pro pri-itina nostra, dum in minoribus essemus , erga virtutes , & nobilitatem tuam dilectione , quin omnino nos cie dignitatis amplificatio tibi esset tutura jucunaisIima ; sed tamen hunc animum tuum erga nos , plenum amoris & devotionis dilecti filii Sanctius , dc Fabricius Nuncii tui, quos nobis nomine tuo gratulaturos misisti, suis verbis declaraverunt ; quos nos quidem libentisIi- me 'vidimus , grateque suscepimus . Neque enim
obliti sumus , nec vero unquam Obliviscemur , ΠΟ-sram veterem inter nos benevolentiam , atque
adversis aliquando in rebus maximorum periculorum societatem . Nunc, quando divina providentia , licet i inmei iti in tanto culmine constituti sumus , potes existimare, quae ad tuum commodum, laudem, honorem pertinebunt, modo si eadem san-ebe Romanae Ecclesiae hones a , & utilia sint, nos tua causa libenter propenseque facturos . Sed nostrum animum erga te bonamque voluntatem iidem Nuncii ad te reserent, qui nobis multa de te retulerunt. Te nos in Domino adhortamur , ut valetudini consulas , tuamque istam senectutem diligenter conserves . Datum Romae anno primo . Sadoletus .
3 Haec & quae sequitur eristola responsionem continet gratulationi Rceeptae de Pontifieatu .
334쪽
VII. ANTONIO IANUARIO NEAPOLITANO.
DIleete Fili . Etsi dubium Nobis non erat , quin haec nostra per divinam providentiam clicet impares essemus, ad summum culmen Apo' stolatus provectio tibi magnam laetitiam esset allatura ; tamen jucundum nobis fuit ex tuis litteris agnoscere, & quamdam in illis quasi essigiem
intueri veteris tuae erga nos observantiae pope- tuique amoris , cujus nos quidem praeteritis temporibus non mediocria multis tu rebus testimonia accepimus . Quapropter, si co animo sumus ,
quo debent esse ii, qui ad omnem sortunam praesidia in se ipsis habuerunt parata k ut pro lecto esse
se cupimus; potes existimare nos ncquaquam oblitos esse veterum necessitudinum , neque horum hominum , quorum nobis opera i dc henevolentia fidelis praesto semper fuit. Itaque , quantum cum Domino licebit , neque bonorum virorum VCtCra erga nos merita immunerata patiemur , neque nova promereri nostra liberalitate cessibimus: tantum omnipotentem Deum deprecamur , ut quem admodum nobis nihil tale meritis maximum beneficium tantae potestatis praebuit . ita facultatem tribuat ea cogitandi, eaque agendi, quae Rd bonorum virorum utilitatem atque decus cum ipsius honore , sanct e Sedis 'Apostolicat dignitate
sint conjuncta . Datum Romae anno PI imo e Sadoletus.
335쪽
tuae Nobilitatis Orator, qui ut litteras tuas nobis reddidit, δc ipse dexteritate , dc prudentia sua expressit plane nobis effgiem amoris erga nos, ac veteris obserVantiae tuae; quantumque e X hac nostra ad summum culmen Apostolatus per divinam providentiam assiimptione , gaudii laetitiaeque su-jceptiles, nobis exposuit: nos vero memores tuo- Ium erga nos ossiciorum , quae nobis variis nostris temporibus multa , dc magna praestitisti , tuamque mentem paterna benignitate prosequentes, quam semper cognovimus huic sanetie Sedi Apostolicae devotam , dc deditam iuisIe , tibi his nostiis litteris significavimus , jure te ac merito laetari omni amplificatione nostra, quae ad tuum Commodum, quantum cum Domino in honorem sanctae Sed is Apostolicae poterimus , reditura sit: teque adhor tamur , ut, serVata tua pristina erga nos, dc S. R. E.
1 Franciseum II. Nonae Igam Mantuae Marehlonem eertiorem Deerat Leo, se P nti fieem ereatum ep. l. i. a Eemb. nune eiusdem gratulatoriae Ves Pondet . Hie i Ile est Franeiscus, olim a Venetis eopiarum dux etsi Iuvenis c. stitutus . ut Bembus mst lib. a. . Gureelard. l. a. el que in thorum tem p rum historia noti istinas, eui etiam ι serum GonLalonerratus S. R. E. eoil tu fuerat litteris Apostolieis Iulii II. dat. U. Non. Octobi. 1 3 io. v. 6 m em ἐριOm e m. . sart . stat. t 3 i. Eundem si nιfern m 'um vocat Lς ν. a ιibri a. Bemb. Ad Leonem etiam offieii eau a .e nisi Franeisei filium Fed ricum Gon agam constat ex ep. 33. lib. 3. Bemb. Mortuus Franciscu
336쪽
IA ORI SADOLETI. 3O9 voluntate, ex nobis expectes, quae justus gratu Lque Princeps, bene de se , & privatim , & publice
merito potest tribuere . Datum Romae anno primo. Sadoletus.
IX. TROIANO PRINCIPI MELPHIS . DIlecte Fili . Gratae Nobis admodum suerunt
litterae tuae : nam , & animum amicissimum tuum, studiosissimumque nostri, Jc non medio-Crem , quam circa nos suscepisti, laetitiam nobis significaverunt, quorum utrumque nobis admo dum jucundum fuit . Neque enim obliti sumus quemadmodum nos, dum in minoribus essemus , a maveris semper , atque observaveris, nec Vero tibi indubium venire potest , te a nobis diligi , &paterna in Domino charitate amari . Illud quidem etiam recordamur , nos in nostris adversis fortunis socium habuisse , non te quidem, sed eiugiem animi atque ingenii tui filium tuum : cujus infesti, quoad Deo placuit, casus & eventus nostri recordatio, si non mediocre vinculum esse solet benevolentiae conservandae, existimare debes , nos & Consuetudine nostra , 8c tuis plurimis ossiciis adductos tibitore semper propitios: quam quidem erga te mentem nostram , paternamque voluntatem dilectus
1 Idem argumentum huius quoque epistolae . nun Melphitanus copiis praeerat Senensium qui Ponti fiet hoe tempore adhaerebant 3 de eo Varehi ι. s. Hut. R. Alius ab hoc Praneeps Melphitantia cuius filiis doctorem voleba Sadolet a La arum Bonamieum v. nov. edit. Her D. . o.
337쪽
slius Caracciolus, qui nobis tuo nomine gratuis latus es , tibi vicissim reseri e , & significare poterit.
Datum Romae anno primo . . Sadoletus.
. . X. REGI FRANCORUM . DIidete Fili . Postquam nobis renuntiatum fuit, dilectum filium Bartholomaeum de Alviano , quem antea Majestas tua sub diuturna custodia retinuerat. a te propertiodum restitutum esse in libertatem Flatioresque illi , & liberiores fines ad vagandum esse concesses; quar aquam illi forti viro,
nobisque multis rationibus conjuneto , omnia semper Optavimus , quae illius commodum honesta temque attingerent, tamen in hoc tuo facto , non minus in geresdo modus, quam ipta res gesta nobis laetitiae ac jucunditati suit. Sic enim ad nos fuit aliarum; te, cum uitro admonente nemine , illiust liberandi mentem induxisses , tum addidiste , no- stia praesertim causa te di sedulo , Ac libenter id fa--..cere . ut quem nobis gratum esse intelligeres omni indignitate custodiae liberares. Haec tua singularis,& regia liberalitas a nobis intelleeta facile declara-
1 Ludovi eo gratias agit quod Bartholomaeum de Alv Iano ex arcta eustci- . dia,qua detinebatur, eduxerit .Liberatum Omnino fuisse & Venetorum exercitu deinde γraesectum , tradi Nani lib. I. ad a. Is r 3. aliique venetarum rerum scriptores , cu cetardilius tib. xi. Ete. eiusque lex in bello gestae ab iisdenx se narrantur, obsit a. I 3 i s. dum, vergomo recepto,ad Brixiam xscuPerari
338쪽
IAco EI SADOLATI. 3IIvit cum masnitudinem animi tui, tum erga nos optimam voluntatem , quorum alterum commendatione , atque laude, alterum grata tanti ossicii
memoria prosequimur . Quod si ii sumus , qui quidem esse cupimus, ut imitatione Salvatoris nos rinihil majoris aestimemus, quam bonam voluntatem, potes existimare , nos tuum hoc non mediocre munus, non solum hominis nobis cari, utque grati nostra causa liberati, sed multo magis animi tui adversum nos in optimam partem spectati cogniti , pari aliquando munere , cum Dominus dederit , repensuros . Illud quidem interea Majestati tuae significandum duximus,hoc tuum beneficium in hominem esse collatum dignum tua omni humanitate, non modo propter virtutem , & fortitudinem, verum etiam propter fidem atque cons antiam . Quacumque cnim tibi conditione fidem suam o, sti inXei it, in ea eum certe confidimus permansurum esse . Datum Romae anno primo . Sadoletus.
XI. LUDOVICO FRANCORUM REGI . DIlecte Fili. Ex eis litteris, quas Iulianus de
Medicis noster secundum carnem germanus
ab Oratore Florentinorum , qui apud Majestatem tuam Legati ossicio fungitur , ad te scriptas nobis V 4 misit,
In aetas eum Ferdinando Rege ad annum tactas laudat . De his indaciis Daniel HV . GaIι. a. a. is i 3. Guiectardinus lib. Kr. ω
339쪽
misit , intelleximus id , quod nobis maximae laetitiae ac jucunditati fuit, inducias inter te , S c rissimos filios nostros Ferdinandum Aragoniae, &Siciliae Regem Catholicum ad annum factas , in quibus Massimilianus electus Romanorum Imperator , dc Henricus Angliae, & Jacobus Scotorum Reges, aliique nonnulli Principes comprehenderentur ; pactaque ac capitula , quae inter vos convenissent, ad nos missa studiose legimus . In quibus illud optimum, & sanctissimum exordium vos scilicet idcirco laborare , ut, ad unitatem Christiani nominis conficiendam , sanguinisque fidelium nimis diu , ac largiter effusi rationem habendam , perfidosque TurCas comprimendos , ut sepulchrum Domini nostri Iesu Christi aliquando ex impiis infidelium manibus eripiatur , viam nobis , atque aditum aperiatis ) nostrum animum ita affecit , ut sublatis continuo in Cadum manibus Deo omnipotenti gratias infinitas ageremus , qui diuturnas Christianorum inter se discordias , di dissensiones, in viam aliquando speratae atque exoptatae pacis perduceret. Itaque in tantam spem venimus concordiae universalis constituendae , ut vix gaudii no-1bi atque ictitiae modum inveniremus. Nam, si, dum in minoribus essemus, quantum potuimus sem per , non solum Consilio atque sententia , sed votis precibusque ins itimus, ut arma inter Fideles Prin- Cipes ponerentur , adversus impios sumerentur; postquam illius providentia sine cujus nutu , ne folium
340쪽
IL cog I SADOLETI. 313lium quidem in arbore moveri credimus , in hunc altissimum gradum sumus evecti, quid nos agere . aut quantum hujus rei causa laborare oportet , non soliun nostro perpetuo judicio ac desiderio accensos , sed etiam Dei ipsius maximo beneficio obligatos . HanC tamen, ut vere fateamur, spem nostram , laetitiamque conceptam illud imminuit, quod sequebatur,Majestatem eamdem tuam a domesticis periculis vacuam tandem & liberam , conis vcrsuram arma ad Italiam , suumque jus . ita cnim scribitur , in suis rebus ablatis bello recuperandispersecuturam , neque eXistimaturam in eo , aut cuiquam iniuriam , aut nobis molestiam aliquam posse inserit. Denique sea enim aliquantum a sit pradieto capitulorum exordio discrepabant ) non omnino Majestas tua velle arma deponere, sed potius
transferre Videbatur , ut cum una ex parte otio , &quieti tuae prospexisses , libentius in altero bello indulgeres . Sed per summi Dei bonitatem , 8c erga te beneficentiam , qui tibi tantum potentiae & dignitatis tribuit, ut populo suo fideli defendendo ,
ac conservando esset aptior; conser te parumper in eam curam , & cogitationem , ut intelligas , si arma tibi tantopere placeant, longe honoratiorem , di gloriosiorem militiam a te expectari. Nam in rebus quidem Italiae, si quemadmodum credimus, a jure aequitate discedere non cogitas , quanto facilior ratio atque explicatior ad tuum jus perveniendi, per viam tractatus , & honorificae composivionis
