장음표시 사용
341쪽
314 EDISTOLAE tionis proponitur ; in qua nos utilitatem , dc commoditatem tuam non modo adjuvare, sed omni nostro studio, quantum cum Domino dc justitia poterimus, procurare sumus parati: neque id solum commodo , sed honori etiam tuo atque existimationi vehementer consulere per vim Vero, atque arma rem velle gerere , tumultusque denuo maximos concitare , non solum a Dei voluntate alienum longe esse, sed etiam ab optimi Regis dignitate . Ac nos quidem, quoniam in memoria versantur ea, quae tot annos continuos magno cum dolo te vidimus , misera , & calamitosa detrimenta Italiae ,
nihil mirum est, si & pro pastotali ossicio , quod
susti nemus , & pro amore patriae , cui tanquam homines, & non ingrati alumni affecti sumus, metu impendentium malorum commovemur. Vidimus enim, nec commemorare possumus sine dolote, maximas saepe caedes, atque strages Christianorum seri , virginibusque , & matronis ne lariam vim inferri, urbes non paucas praedae gladiisque subjici,tcmpla Deo immortali consecrata sanguine , &acerbissimis rapinis violari ; quae talia , & tam acerba qui perpessi sunt, perpetuum moerorem; qui vero egerunt, brevem adepti sunt laetitiam . Atque haec si iterum expectanda , & perpetienda essent , qua armis rursum commotis , instare , & imminere necesse esset, sane miseram , de calamitatibus nimium addictam existimaremus esse Italiam , quae cum propter nobilitatem , 8c principem inter omnes
342쪽
IAcoHI SADOLETI. 3Iς nationes Imperii ac verae Religionis gloriam, immunis Omnium malorum esse deberet, tantis ultra cladibus, & calamitatibus est astilicta , ut nihil addi ad deteriorem Conditionem videatur . Quare iis omni s rebus adducti, & quae dictat nobisque inspirat maximus auctor pacis, & charitatis Deus, tibi quoque persuadere cupientes, Majellatem tuam quanto possamus studio , per viscera misericordiar Dei nostri adhortamur & enixe oramus , ut suum Christianissimum nomen cogitet , velitque sua in Deum pietate, nostraque erga ipsum benevola e propensa voluntate, imitari illum summum Regem, qui se inter cetera nomina pacificum apsellati voluit ; armisque omissis sibi periculosis , Italiae perniciosis , lcgitimam juris , & honestissimam compositionis viam pcrsequi in qua nos illi non
modo aequitatem nostram , si eam requisierit, sed etiam benevolentiam paratam fore promittimus ,
ut intestinis inimicitiis dimissis, ea consilia quae
inchoata sunt omnino communis concordiae conciliandae , sanctissimique in crudelissimos Christi hostes belli suscipiendi ad debitum , 8c optatum finem perducantur. Quibus nostris paternis, &amantissimis monitis si Majestas tua animum adhibuerit , cum ceteris quoque Principibus agere non cessabimus , ut hujusmodi optatae pacis societate, non solum Italia , sed omnes , quae ubique Crucem Christi agnoscunt gentes nationesque conjungantur . Datum Romae anno primo . Sadoletus. XII
343쪽
Ileete Fili. Iucundissima nos delectatione aiis
fecerant tuae binae litterae , quarum una die 5. Aprilis , altera a 6. ejusdem mensis die scriptae suerunt . Pertulerunt enim ad nos tanquam vivam quandam , & loquentem effgiem , cum maximi ,& praestantissimi Regis, tum nobis amicissimi , & in sanct ar Sedis Apostolicae observantia , totiusque Christianae Religionis propugnatione cum summa virtute gloriaque versati: quae omnia non quidem nova nobis, sed tamen grata , & peroptata acciderunt . Itaque eas libentissime legimus, veteremque amorem tuae erga nos Majestatis, cujus jam plurima , & maxima indicia ad nos prosecta sunt, in eis recognovimus ; teque absentem , tanquam praesentem nostra benevolentia , nostro animi studio .& paternae charitatis affectu sumus amplexi . Memores enim sumus , quod a tua Majestate acceperimus ; & quantum tibi debeamus non obliviscimur. Atque hoc privatum nostrum ossicium est: publico velo Christianae Reipublicae nomine ; cui pro boni Pastoris, & communis omnium Parentis ossicio ma
1 Distit benevolentiaque plena Se redundana epistula e ga Ferdin m dum ι ut& tet. lib. I. Bemb. Qui ibi Hieronymus Hecos Ressis leeatus Pellatur . atque alibi saepe in iisdem Bemhi epit olis . in his atque aliis dein ceps Hieroumus de ritat re minatur, cuius stater Gallelmus Cardinalia cr a tus a Leone a. is 27. V. CIaeeonium da utroque scribentem multa eri. 3sy Tom. r. Guicci ardinum tiώ. RI. Rea
344쪽
I eo EI SADOLETI. 3ITgis affecti esse debeamus, quam tibi, habemus prosecto neminem . Nunquam enim frustra, neque haec saneta Sedes, suis dissicilibus temporibus, auxilium tuum , nec Fides Christi universa patrocinium requisivit . Sed haec clara sunt , neque testimonio egent: quae vero ad nos scribens amanti stime &sapientissime admones , sunt penitus infixa in curis,& cogitationibus nostris; quae quamquam sua sponte placerent, tamen tua auctoritate majorem nobis curam injecerunt: quare omnem nostram operam , & voluntatem ad illa convertemus . Quod vero successiis habeamus secundos, Deus ille scrutator cordium , & sublimator humilium , qui nos nihil tale meritos , nec opinantes ad suum honoris gradum advocavit, essicere pro sua clementia dignetur : quanto enim minus nos & virtute , 8c sapientia valemus, tanto erunt manifestiora opera Dei Altissimi. Verum haec, re magis , quam Ver bis praestanda sunt. Illa vero , quae extra litteras tuas communicavit tuo nomine dilectus Filius Hieronimus de Victit tuae Majestatis apud nos Orator , studiose audivimus, planeque intelleximus, tibique vicissim per eumdein Oratorem tuum, & Nuncium nostrum nonnulla significanda mandavimus , cui omnem fidem poteris adhibere . Quod reliquum est, Majestatem tuam certiorem facimus,nos erga te ita affectos essse , ut quantum cum Deo nobis licuerit , nihil sit neque in amore tam magnum , quod
345쪽
3IS EPISTOLEnon tibi debeamus , debiturique perpetuo simus .
Datum Romae anno primo . Sadoletus .
XIII. REGI CATHOLICO LDIlecte Fili. Licet intelligamus ex hoc summi
Pontificis, & omnium Pastoris loco , ad quem quamvis immeriti , divina providentia vocati sumus , patrocinium justitiae & aequitatis nobis ante omnia suscipiendum ; tamen libentius id facimus, cum vel eorum hominum quibus prodesse cupimus
dignitas, vel eorum apud quos auctoritatem nostram interponimus , nota dc multis in iebus spectata in hanc sanctam Apostolicam Sedem voluntas , nobis fiduciam dat ipsius obtinendae aequit lis : quod quidem Nobis nunc accidit, tum in persona Ven. fratris nostii S. Episcopi Albanensis, Cardinalis Arborensis, Ecclesiae Burgensis perpetui Commendatarii , cui hujus Ecclesiae Bulgensis possiestionem ad hunc illi diem interdictam , & prohibitam tradi, & concedi, postulamus; tum Veroin tua , qui nihil quod justum aequumque esset no- his , & Praedecessoribus nostris negare consuevisti. Quapropter, si hujus supradicti Ven. Fratr. Episco
I Ut Burgensis Eet Iesae possessionem tradat Arborensi Cardinali Epise po Albanensis nimirum IaeObu Serra , de quo Ciaccuuius rom y . col. Io L. Quod vero ibi dicitur a Episcopum Albanensem primo , mox Tusculanum sub Julio II , denique Praenestinum sub Leone fuisse , emendandum ex hae epillo la esse censcia.
346쪽
JACORI SADOLETI. 3I9pi Albanensis , & vitae integritas , 8c sacrarum litterarum scientia , & in primis senectutis veneranda quaedam antiquitas , quibus omnibus honorificum S. Romanae Ecclesiae membrum ex illit, nos valde moverunt, ut illius commodi curam coeti tationemque susciperemus, Serenitatem tuam paterna aiketione requirimus. ut te eadem ipta moveant , adjuncta prassertim noltra intercellione , velisque homini in extrema aetate Con1tituto , me ritis , & virtutibus eminenti, antequam ei ex hac
vita migrare necesse sit, dare hanta laetitiam sui optati juris & captae Burgentis Ecclesiae possiesIionis: hoc nec justius quidquam , nec nobis gratius effetere potes. Datum Romae anno primo . Sadoletus
XIV. VI REGI NEAPOLITANO 'Dueete Fili. Dileximus semper etiam cum in minoribus essemus constituti dilectum filium Troilum de Rubeis propter illius quidem erga nos
observantiam perpetuamque Voluntatem, quam omnibus nostris in rebus promptissimam ostendit; sed non minus etiam ob multas egregiasque. virtutes : quare quod altiori in gradu positi sumus , majorem
a Rai mundus Cardona Proregis Neapolitant munere fungebatur hoe tempore, ut vel ex Leonis eiusdem litteris constat a Bembri exaratis lib. I. . I. 2 . a . I a. 4. 6. e Troilum de Rubeis et eommendae . Troilo Rubeo Parmensi epistola scripta invenitur eiusdein Leonis nomine a sem bahoe ipso anno ιib. vis. 17.
347쪽
3ao EPIs T LAEjorem quoque rationem habere debemus nunc, cum accepimus, quod nobis valde molestum fuit, cum quibusdam tuorum venisse graves in controversias , ita ut periculum sit, ne tuorum militum conspiratione , & impetu gravius aliquid in bona , & fortunas antedicti Troili compatetur. Quocirca nos,& homini nobis caro considere cupientes , & tui quoque honoris non minus quam illius salutis hahita ratione , petimus a te , quanto possumus studio , ut respectu ad nos habito ipsum Troilum nostra causa velis salvum atque incolumem esse. Quamquam hoc fortasse abs te non es: dissicile impetrare : neque enim tibi, & laudi tuae quicquam aptius quam nobilibus viris favere . Sed illud etiam, quod aliquanto majoris est negotii, tamen te facturum confidimus, ut milites tuos a direptione bonorum diati Troili contineas, neve permittas ejus res atque fortunas praedae, Jc rapinae esse : hoc nobis gratius Nobilitas tua facere nihil potest. D tum Romae anno primo. Sadoletus
XV. PRO ARCHIDIACONO FLORENTINO .
UNiversis, Jc singulis , ad quos hae nostrae lit
terae pervenerint salutem . Propter quaedam negotia nostra , ut ea recte & prudenter administre nin
a Franeiseus Minerbetius Archiepiscopus Turritanua ex. x. sive XI. Legatis qui a Republica Florentina ad clementem VII. ut de Pontifieatu gratia in
348쪽
IAco BI SADOLETI. 3 a Istrentur, destinamus dilectum filium Franciscum Minerbet tum Archidiaconum Florentinum Camerarium nostrum secretum , cujus fidei , 8c dexteritati valde confidimus . Cupientes autem , ut munus , & iter sibi mandatum commode faciat, reliquos hortamur , requirimus in Domino , nostrarum Vero provinciarum atque urbium PCesidibus , Praesectis, Gubernatoribus, Magistratibusque mandamus, ut hunC ipsum Franciscum ita re- Cipiant, atque tractent, ut nos ram in eo gratiam possint promereri; eumque & commodis diverso
riis & ducibus , si opus fuerit , directoribusque
itinerum , equis etiam commutandis, quo celerius , & melius, si ei videbitur , iter suum peragat, studeant adjuvare , nullamque ei moram quovis in loco ulla ratione inserant: quod sub nostrie indignationis poena volumus diligenter observari. Datum Romae Is 13. anno I. Leo X. Sadoletus.
Hortamur in Domino Nobilitatem tuam ι, pro nostra reverentia , & Apostolicae Sed is honore , ut per te gratiam , ac beneficium, ,
tutarentur missi sunt; atque eorum ipse primus , ut Varehi init. lib. a. narratε item ex Legatis IV. sive V. Mexandro Duel ex eod. t.x a I. & Ammirato I. xxx. Antea eum esset Arehidiaeoniis Florentinus idem inunus obivit,eum Leci Bononiam se eonferens Florentiam venisset, ex Ammirato lib. xx. ad annum a
s Andream commendat neseio quema de quo etiam in alia epistola egis, se se significat. Digitig Cooste
349쪽
3aa EPISTOL. quod dicto Andreae contulimus, illi stabile , ac pacificum obveniat ; ne lis eidem vel Procuratori ipsius ad capiendam dictae Praeposit e possessionem inseratur, ad eamque pacifice , remotis impedimentis omnibus, obtinendam, tuam & humanitatem , & operam priesidio atque adjumento velis elle: in quo faciet nobis Nobilitas tua rem gratissimam , & ei observantiae, quam semper S. R. E. prinstitisti maxime convenientem . Datum Romae I SI 3
XVII. PATRIARCIM MARONITARUM . V Ener. Frat. Ex litteris dilecti filj Muci de
Florentia ordinis Minorum Observantiae loci S Salvatoris Siruthi in Syria Guardiani,cognovimus ea , quae nobis summo gaudio , & incredibili laetitia suerunt , te unum praesidem nationis Maronitarum gentis Christianae, atque Catholicae & a vero Dei cultu , quem sancta Romana servat Ecclesia in nullo aberrantis regere eos populos non solum prudentia ; sed integritatis, & probitatis, & Reli-oionis exemplo illos ad verum iter salutis dirigere,
a Respondet petenti confirmationem dignitatis suae, mitram, &eetera ornamenta . Tempus quo scripta est epistola incertum 3 nec quis sit constat Mareus iue de Fbirentia. Nam quem Waddingus nominat M a. 43 3. antiquior est quam ut haee in illum convenire possint.Notum est quod de Maronitu legitur in Cotieitici Lateranensi . Epistolam aliam Patriarchae Maronitarum ad Leonem recitat Ravnaldus ad a. et sis. n. 3. V1detur ouuua illa haec epistola. ideo hic eam collocavimus. i
350쪽
IACORI SADOLETI, 3 a 3 cujus tuae in Domino Nostro Iesu Christo rectae voluntatis magnum indicium habemus, quod tu misso ad nos data opera nuncio tuo, nos tanquam Dei Vicarios in terris , Beati Petri Apostolorum Principis successores, in capite universalis per totum or hem terrarum Ecclesiae divina providentia, licet imparibus meritis , constitutos , quemadmodum decet, venerari, & debita tuo ac nationis illius nomine obedientia recognoscere te velle, cupereque a nobis confirmationem hujus dignitatis, in qua nunc es, ostendis , atque ut ejusdem Guardiani litterae significabant, petis, ut tibi mitram de cetera ornamenta elargiamur . Nos Fr. nos . Charissi.
simul atque hoc intelleximus , frugemque illam tantam fidelium animarum , quam veteres illi sanistissimi viri , Deo inspirante , seminaverunt, nostris diebus nos collecturos speravimus; sustulimus manus ad caelum, ac pro gelo Fidei, & Dei omnipotentis amore , cujus honorem & gloriam multo vita nostra cariorem habemus , egimus
ipsi Deo , dc Domino nostro Iesu Christo gratias . qui in eisdem pene locis, in quibus ut nos salvos
faceret, ipse nec saluti suae, nec corpori pepercit,& ut nos ad aeternam vitam vocaret, ipse temporalem mortem suscepit , non permiserit penitus
situm sanctissimum, & gloriosit simum nomen aut aboleri omnino, aut perversa superstitione coli ;sed te Fr. nost. populosque illos , qui te praesidente in Fide Catholica illius nomini deserviunt voluerit