Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

EX litteris quoque Nunciorum , testimoniisque

multorum, tum ipsa in primis fama divulgante , quae nullum clarius faetum latere sinit, ad nos perlatum est , Nobilitatem tuam in hac caussa , in qua Catholicae fidei salus de veritas consistebat, tantam praestitisse virtutem , ac damnandis erroribus Martini Lutheri, ipsoque pro haeretico, ut qaidem est , reputando , tantam adhibuisse & religionem timui & prudentiam, ut certe Deo gratias agere maximas debeamus , quod talis viri Praelatique animum sui sancti Spiritus igne amaverit, Hu que constantiam de pietatem maxime necessario tempore pro suae sanetae Fidei candore conservam do contra impium furorem novae debacchantis haereseos 1 are voluerit; quod quidem dignum tua praestanti virtute . dignum hoc quem geris honore , dunum genere θ Majoribus ruis ; sed in primis isto ipso chari: simo in Christo filio nostro optimo , religiosissimoque Caesare dignissimum , cujus ut honor maximus, sic pietatis laus eximia fuit. Vincit profecto facultatem dc vim nostram , ut vix te pari laude celebrare , vix idoneas gratias agere posse videamur'. Sed nos memoriam tanti tui beneficii peria Petuam in animo retinebimus; ipse autem Deus spe-

Non uni, sed pluribus missum est hoe litterarum exemplam, Trevirensi ,

442쪽

IAco 3I S OLETI. ΑΙ spectator idem & remunerator bonorum operum , Cui haec a te opera navata est , & cui multorum fidelium animae per te sunt vel servatae vel redditae,

is te prosecto jam largis praemiis illustrabit; ut quotidie magis perspectivus sis , nulla re uberiores percipi fructus , quam vera pietate, & Dei legum

mandatorumque observantia : quamquam nec noS ,

ubicumque locus nobis datus fuerit, Nobilitati tuae deerimus . Nunc , quod reliquum est ; quoniam falsis & pesti seris opinionibus damnatis , hominis impii perversitas & pertinacia frangenda est , ipseque acrius insequendus, ut nefario somite errorum sublato,qui abducti in pravum sensum, Satanae perfidia sunt, ad veritatis tegulam & viam reducantur, holiamur Nobilitatem tuam in Domino, & per visce1 a misericordiae Dei nostri obsecramus, ut semel susceptam hujus pernicioste labis a grege fidelium propulsandae curam , provinciam , actionemque ad exitum perducas ; instesque omni tua opera , auctoritate, diligentia, ut pestilentis hominis, eorumque , qui cum eo senserint pervicaciter , impietas nullum amplius locum inter fideles Dei inveniat , sed vel extetminata ex omni Germania , vel poena affecta suo exemplo doceat omnes , non esse amore Majorum divinitus instituto , nec a PP. &sanctorum Doctorum sanctionibus discedendum:' quod etiam tibi aliquanto studiosius elaborandum es,

In eod. nostro legitur haee adnotatio ς verba qua sed'rem rur . iam tantur , addita tantum sunt in litteris ad Ducem Saxonm .

443쪽

4IS EPISTOLA quod in corde θ Disceribus status , dominiorumque tuorum , te quidem ut cernimus invito , hoc ulcus enatum

latius in perniciem Catholica mei manatit, cui tu pro tuas utari sapientia in primis debes proSidere . Qua in re Nobilitas tua , euec in honorem iiimmi Dei publicae saluti Christiani populi prospexerit EV sedignissimum nobisque gratissimum effecerit,sicut cum ea latius Nuncii iidem nostri nostro nomine agent, quibus fidem adhibebit . Datum Mallianae A. Maii Isa I. Anno nono.

LXXIII. CONFESSORI. DIlecte Fili. Gratum est nobis, debere tibi quo

tidie novas gratias, ut etiam referre possimus: sic enim tua virtus, fides, religioque mereretur. Nam quod optimo animo , quod praestantissima pietate , quod singulari in Catholicam fidem& sanctam Sedem Apostolicam voluntate est Caesar; provenit id quidem a Deo potissimum , & ab illius optima religiosissimaque natura; sed & tuae

partes in cohortando non exiguae suerunt. Itaque tantum ille Christianae reip. damnanda Lutheri impietate praestitit, tam magnifice atque praeclare auctoritatem suam ceteris exemplo esse voluit, ut

nihil majus sit, quod a maximo Principe eXpectare possimus . Agimus igitur sublatis manibus in Coelum & Deo, & illi, & Devotioni tuae ingentes gratias, quas referet tibi quidem Deus, sed & nos

444쪽

IACOBI SADOLETI. 6 I9 tuorum ossiciorum erga nos memoriam sumus perpetuam in animo nostro conservaturi. Cernimus enim & cognoscimus, quantum tu elaboraVeris,

qua cura, quo studio , quanta diligentia fueris adnixus, ut ingens malum perniciosae haeresis , quae sensim Germaniam omnem, tamquam pestilentia quaedam inficiebat, ipso auctore damnato, comprimeretur , Satanaeque per hunc modum in fidelium greges grassanti, pessimorum hominum ministerium surriperetur . Quae quoniam a te , Deo auspice, coepta & magna ex parte consecta sunt, de reliquo etsi non es hortandus ; satis enim te eadem virtus tua religioque adhortatur ; tamen Devotionem tuam hortamur in Domino , ut pergere eadem constantia , palmamque fractae & penitus exterminatae impietatis quaerere tibi apud Deum & universum populum Dei non postponas: in quo quid tua virtus cssicere possit , scimus; de optima voluntate non dubitamus. Certe id quod intelligere potes ipse , erit hoc tuum tibi ossicium apud Deum fructuosum , & apud homines gloriosum ; nobis vero ita

gratum , ut quantum Devotioni tuae pro eo debeamus , loco tempore simus declaraturi: sicut latius tecum Nuntii nostri nostro nomine agent, qui

bus fidem habebis. Datum Mallianae die A. Maii I sa I.

Anno nono.

D d a LXXIV.

445쪽

LXXIV. TU DENSI R.

V Enerabilis frater dcc. Praeter nomen virtutis& litterarum , quo fraternitati tuae jamprudem eramus affecti, Cum intelligeremus te egregia quadam ingenii & doctrinarum laude sorere , accedit duplex jam ossicium, ut de tua in summum Deum pietate. , in nos, hancque sanetam Sedem observantia judicare liquido possimus . Nam in hac la-he pestifera, quae per impietatem & scelus Lutherianum , in gregis nobis crediti perniciem latius manabat, Cum talium virorum, qualis es tu, praesidio in primis Christiana egeret Resp. , suscepisti tu munus non solum agendi & pro Catholica Fide laborandi , quod tibi commune fuit cum multis, sed etiam contra impios pro defendenda vetere religionis observantia, scribendi ; in quo praecipuam certe laudem, a nobis ipsis , & omnium eruditorum judicio es consecutus. At nos cum illam quidem

Praeclaram orationem tuam libenter legimus , tum haec novissima laetissime accepimus , te , ut Martini haeretica pravitas & perfidia totius concilio Germaniae damnaretur , isque pro haeretico reputaretur , omni tua opera & consilio , gratia, auctoritate

contendisse : pro quo sanctissimo opere & labore

1 Tudensem opinor Episcopum intelligit Ludovicum Martianum natione Belgani, qui sedit ab a. III 8. ad diem a. Octobris r sag. ut Prudentiva deSanaovat in Antiquitat. Tudensibus Hispanici striptis R Rr sae editis a. Is Io.8 g. νει

446쪽

IACOBIS ADOLETI. 42 Ituo agimus fraternitati tuae magnas gratias . Fecisti enim quod te dignum , quod virtuti tuae & isti quam obtines dignitati, consentaneum : sed idem Deo acceptissimum , nobis grati ssimum , qui hoc nunquam ex animo & ex memoria nostra amissuri sumus. Itaque & nostra tibi prompta voluntas Jchenignitas in omni occasione futura est parata. Nunc quod superest , quoniam ut exarescant rivi omnes errorum , fons ipse impietatis penitus excim dendus est, hortamur fraternitatem tuam in Domino , ut quam adhibuit Virtutem a principio. eamdem deducat ad extremum ; ut jam omnium a consessione nefarii & contumacis haeretici Martini nec nomen nec vestigium inter fideles populos in Germania consistat: in quo optimum & constantissimum habemus Caesarem ; sed & tua auictoritas non mediocri adJumento Christianae Rei p. esse potest, ut quidem jam fuit . Quod supremum jam in

causa hac ossicium tuis pristinis multis & actionibus& ossiciis summi meriti cumulum adjecturum est ἰsicut cum fraternitate tua copiosius Nuntii mostri nostro nomine agent, quibus fidem habebit. D tum Mallianae 4. Μaji,a I. Anno nono .

447쪽

LXXV. GEORGIO DUCI SAXONIAE x. DIlecte fili &c. Etsi non dubitamus Nobilitatem

tuam qua coepit virtute in causa , & Fidei Catholicae , 8c S. R. E. adversus impietatem eorum , qui & novas excitare haereses, & veteres ac damnatas revocare Conantur , defiendenda , cademusque ad extremum perseVeraturam ; visum tamen fuit nobis nunc cum tempus maxime opportunum adest, opeiam dc auctoritatem tuam ut adhiberes ad

relellendos impetus istorum , qui prae sua dc ambitione & iniqua iracundia pacem perturbare, Zizania seminare omnia acerbo incendio permiscere contendunt, has denuo ad Nobilitatem tuam scri- here litteras , teque in Domino Vehementer exhortari, ut cum pristinam tuam Virtutem atque prudentiam , tiun veterem laudem Majorum tuorum , quorum in hanc sanctam Sedem semper praeclara extitit voluntas , in hoc maXime facto , hoc praecipue tempore , Concilio totius Germaniae procerum coacto, expromere , dc perspicuam omnibus facere, ac causam S. R. E. constanter tueri adversus malignitatem & iniqua consilia novorum haereticorum' velles ; ut praeter causam Fidei , in cujus sinceritate atque unitate salus omnium nostrum consistit, Communis etiam pax atque concordia , te quoque

448쪽

IA os I SADOLETI. qa 3 auctore&defensore incolumis conservetur: quod

certe dignissimum ea qua fulges de animi & generis

nobilitate , Deoque acceptissimum futurum est; nobis vero , qui tuae Nobilitati ex animo semper fa-Vimus , gratissimum ; sicut tecum latius dilecti filii Marinus Caracciolus & Hieronymus Aleander notarii & nuncii nostri nostro nomine agent, quibus summam fidem Nobilitas tua habebit. Datum Romae die xv I. Maji Isa 1. Anno octavo .

Dilectis filiis Chie regato & Hieronymo de Medicis

Canonicis Concordiensibus , vel eorum alteri .

LXXVI. LEO PAPA Ilecte fili Salutem & Apostolicam benedictio

nem. Contulimus nuper dilecto filio Francisco Chie regato decretorum Doctori cubiculario nostro Parochialem Ecclesiam S. Vitalis Villae . . . . Concordiensis Dioecesis per obitum bonae memoriae Joannis Episcopi Catanensis, illius dum viveret ultimi commendatarii, extra Romanam Curiam defuncti, Vacantem, nostraeque & Apostolicae Sedis disia

2 Leonis nomine hane seripsit Bembus 3 sed hie eidem Ioeum dedimus. quod de Franeisco Clerieato ageret ad quem sequente epistola pertinent qu sunum in locum conjicere voluimus . De Franciseo Clericato , sve Cheregato utroque enim modo latine voeatum invenies λ Cochlaeus ad an. 1 333. de virae Hadriani VI.Seriptores sitit enim Hadriano charissimus,ab eo ad conventum No- imbergensem miniis . Sed & Leo Clelieato plurimum usus est, ut ex his litteria Fatet. v. R Caes. Pallavieinum Hs. C. n. lib. a. cap. 6. m. p. sec. Misiui sit Io. Episcopul catanensis receat mori as non pronum est affirm 1e.

449쪽

424 EPISTOLA positioni reservatam , prout in aliis nostris sub plumbo conficiendis litteris plenius explicabitur. Cupientes autem ut hujusmodi nosti ae provisiones' suum ut par est consequantur effectum,ac providere volentes, nedum litterae sub plumbo hujusmodi expediuntur, possessio dictae Ecclesiae per quempiam occupetur indebite , illiusque fructus dis r hantur & dissipentur , vobis per praesentes committimus & mandamus, ut ipsius Ecclesiae possessionem

fructusque , redditus, ac proventuS, auctoritate nostra , nomine di ni Francisci quam citius capiatis &conservetis, neminique, praeterquam eidem Francisco , vel ejus legitimo Procuratori, Cum primum litteras sub plumbo , ut effertur , istuc miserit expeditas , relaxetis & Consignetis, contradictores per censuras Ecclesiasticas , & alia juris remedia Compescendo . Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die a 6. Septembris Is I 3. Pontificatus nostri anno primo. Petrus Bembus.

LXXVII. LEO PAPA X. UNiversis & singulis ad quos hae nostrae pervenerint salutem sc Apostolicam benedictionem . Cum in praesentia contingat, dilectum filium Franciscum Chieregatum , civem Vicentinum, notarium cubicularium nostrum in patriam 8c ad nonnulla alia loca, ob quaedam nostra &sua negotia profi

cisci;

450쪽

Iaco 3I SADOLETI. Aascisci; cupientes illum privilegiis, gratiis & immunitatibus , quibus ceteri familiares nostri potiuntur& gaudent, parisormiter potiri & gaudere; universitatem vestram & vestrum singulos hortamur , civitatum vero & locorum nostrorum gubernatoribus , locatenentibus, castellanis, officialibus , armigeris, subditiique nostris tenore praesentium mandamus , ut ipsuin Franciscum cum duobus aut tribus famulis, equis , valisiis , bulgiis , aut quibus- Cumque aliis sarcinulis, ac rebus suis, absque alicujus datii , gabellae, bulletiarum , aut cujusvis oneris solutione , per quascumque civitates , terras , Castra. loca, patIus, pontes , & portus , tam suos quam nostros, libere & sine impedimento ire , morari, transire , & redire permittant, ac eumdem benigne tractent, eique si opus luerit, δc ipse duxerit requirendum,de scorta & salvo conductu provideant: quod erit nobis gratum . Datum Romae apud S. P trum sub anulo Piscatoris die primo Maji Is Ι4. Pontificatus nostri anno secundo . a Ja. Sadoletus.

SEARCH

MENU NAVIGATION