장음표시 사용
1쪽
Ex Bibliotheca majori Coll. Rom.
4쪽
ΡROFERUNTUR: . In gratiam Pastorum & Concionatorum ordine alphabetico digestus :Opera δί obseruatione HENRICI CvLEM Pastoris Gerardimontani, S. T. L.
6쪽
IN OPPIDO GERARDI MONTEN si Domino ac M AE C E N A Τ I suo J
X quo tempore Pastorale hane curam in Cluisto Pater ;imparibus licet humeris, susce pi s annus nunc agitur Vigesi mus septimus) mox conficere coepi Manuale quoddam,sive Registrum,o dine alphabetico distinctum, eo fine eaquς intentione, ut si forte in lectione subinde di-
iuersorum Auctorum, tum Veterum tum re centiorum, loca quaedam occurrerent nota-M 2 tuu
7쪽
tu digniora , & materiae celebriores , quae Concionibus non infructuose deseruitent, ea protinus in dictum Manuale redigerem , & quaeque ordinate ad capitalem suam litteram referrem , quo postmodum absque I bore, dum materia aliqua tiactanda est, in ueniri cito possit, quod alias laboriose diuqι
quaerendum foret. Hoc igitur de anno in annum practicaui, S paulatim nouarum annotationum accessu ita praenominatum Ma- .nuale auxi& locupletavi, ut tandem ad iustam propemodum magnitudinem excreuerit. Iudicarunt autem Pastores aliqui non contemnendae doctrinae viri , quibus hoc meum exercitium innotuerat, quique has ipsas annotationes scrutati fuerant,rem com-
muni bono utilem me facturum,si praefatum Manuale quod Thesaurum Locorum communium iis digitaueram in publicum emit-Eccli. 2α terem , luceque donarem : paruam enim in ueniri utilitatem in thesauro inuiso , iuxta Sapientem , magnam aute in aperIO & patefacto. Quorum iudicio ac consali O,ne tot annorum labor vel penitus periret,vel solis post mortem amicis prodesset , obsequendum duxi. Confiderabam enim, nonnullos hu-i ius temporis Scriptores in 1imili fere scribendi genere. utilem admodum operam
8쪽
nauasse: inter quos merito recensendi sunt, Lauretilius Beyerlinck, qui ordine alphabetico sua Christiana Apophthegmata concinnavit, Lectoribus giatissima , dc Ioannes Busaetis, qui pari modo suum Viridarium, siaumque .Panarium disposuit, magno cum fructu Pastorum lc Concio natorum,Vt alios nonnullos praetermittam. Non inferiorem multo utilitatem ex hoc Thesauro Lector sperare dc expectare poterit: de quocumque enim propemodum argumento dicendum erit, copiosi hic dicendi materia suppedit tur , latissimusque sese ad exspatiandum campus aperit. In plerisque enim litteris verbis capitalibus designantur loci communes, ex quibus facile Concio nator eruet, qua integrae Concioni, aut subinde etiam pluribus sufficere poterunt. Quia vero non omnibus ad manum sunt quos hic citamus Auctores finitani, sed nec cuilibet integrum vel omnes vel plerosque sibi comparare , ne ij lectionis fructu penitus careant, sparsim elegantiores Patrum sententias ad eamdem materiam spectantes hisce Locis communi bus inserui, quibus pro renata uti, suasque Conciones condecorare poterunt. Mala e Prou.as. nim aurea in lectis argenteis, inquit Sapiens,
9쪽
Auctores vero hic citatos tum veteres tunineotericos, quidam frequenter quidam rarius producuntur. Ac quidem inter veteres frequentius occurrent D. Augustinus, Chrysolio mus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Gregorius, Bernardus Leo,ac alij nonnulli : inter recentiores autem tapitis Bellar- minus, Belliolanus, Leonardus Lessius,Comnelius A lapide, Adrianus Mangotius, Ludovicus Granatensis, Franciscus Costerus, Hector Pintus, Didacus Stella , Thomas Stapletonus, Ioannes Osorius, Petrus Besse, Iacobus Baius, Ioannes Hesselius, Ma thias Felisius, aliique quidam , qui utiliter&Concionatoribus accommode mihi videbantur scripsisse. Nolo tamen quispiam existimet me omnia prorsus, quae circa materias hic propositas dici possent,ex iisdem Auctoribus vel aliis in medium protulisse; sed
hantum ea quae longo temporis decursu, inter legendum, praecipue obseruanda & a notanda putabam. Potefit proinde diligens Lector liis nostris obseruationibus alias, easque forte meliores ac utiliores superadde
re: neque enim ab uno inueniuntur omnia, uti nec omnium Auctorum classidorum mi
Ceterum cogitanti mihi cui potissimum hasce
10쪽
hasce qualescumque elucubrationes inscriberem, atq, nuncuparem,nemo mihi occurrit opportunius, nemo rationabilius, quam R. V. Paternitas. Cui enim melius hic dedicetur Thesaurus, quam ei qui sibi thesauros non in terra , sed in caelo thesaurizat Qui terrena bona fastidit, caesestia suspicit atque suspirat Testis est illa quotidiana tua
cum Deo in precibus collocutio, rerumque diuinarum assidua contemplatio , qua animum tuum pascere atque inare consueuisti. Testis etiam eximius Religiosie illius abstinentiae amor, & quotidiani victus parsimonia, atque incredibilis paene sobrietas.
Testis moderatus corporis tui vestitus, atque rerum se perfluarum contemptus. Haec enim omnia clamant, cor tuum non coeno, sed caelo, ubi thesaurus tuus est , vehementer assi-Xum. Nota est hic Omnibus vitae tuae integritas , morum tuorum grauitas, &conuerinfationis sanctitas. Perspicua sunt virtutum tuarum splendida exempla, quibus omnibus Religiosis praeluces Sc antecellisi hinc'tanta inter ipsos vitae morumque probitas, tanta animorum concordia , tanta in Deum pietas, tantus Dei timor, tantus Religionis cultus, tanta humilitas, tanta castimonia, tanta denique in omnibus reformatio. Sanu tox