장음표시 사용
2쪽
EX DECRETIS REGINAL DIPOLI CARDINALIS, SEDIS APOSTOLICAE LEGAT
REGINALDVS, miseratione diuina , sanctae Mariae in Cosnedin sanctae Romanae Ecclesiae Diaconus Cardinalis, Polus nuncupatus, ad Serenissimos Philippum, & Mariam, Angliae R ges , fidci defensores, & ad uniuersum Angliae regnum, sanctissimi Domini nostri Papae, &Sedis Apostolicae de latere Legatus, ad perpetuam rei memoriam. Cum felicis recordationis Iulius Papa III. post allatum ei mantium,Serenissimam Mariam, Henrici VIII. Regis filiam , tum Angliae Principem, quae seinper in recta fide religioneq; irmam sese, atque constantem praestitisset,summo consensu, atque una omnium uoce Reginam declaratam suisse,in magnam spem adductus estet, sore, ut hoc regnum ad sanctae catholicae Ecclesiae unionem , a qua complures annos scparatum fue rat , reuocaretur; ut id quamprimum fieret, nos, pro pastorali suo officio, & paterna caritate, suum, & Apostolicae Sedis Legatum de latere ad ipsam Mariam Reginam , S uniuersum hoc regnum misit. quod onus,
3쪽
licet humeris nostris impar, tamen, ut eius mandatis obediremus, diuino fauore , & gratia freti suscepimus, atque eo promptius, quod etiam debita erga patriam caritas ad id nos impellebat : ac Dei quidem in primis benignitate, qui populum hunc iniserico diae suae oculis respicere dignatus est, tu ni Screuissimorum Mariae Reginae, & Philippi Regis, quem illi
matrimonio coniunctum Deus in hac praeclara & sancta actione adiutorem esse uoluit, & ad quem etiam idem Iulius nos Legatum postea declarauit, studio, &Opera, summaq; erga iplum Deum pietate effectum est , ut hoc regnia ad unitatem Sanctae catholicae Ecclesiae, & Romani Pontificis obedientiam rediret: cuinq; postmodum, eodem Iulio primum, deinde Marcello II. felicis recordationis, hac uita defunctis, Reucrendissimus dominus Ioannes Petrus Caraia, Episcopus Ostiensis, ad summum Apostolatus apicem assumptus fuisset, Paulus IIII .nuncupatus, quem Deus Ecclesiae suae diu seruet incolumem; Sanctitati eius placuit, ut in hoc legationis munere perseueremus, ut ea, quae iam in eiusdem unitatis negotio consecta erant, magiS stabilirentur . utq; Ecclesia haec Anglicana , quae Ob praeteriti schismatis calamitatem in doctrina,& moribus ualde deformata esset, ad ueterum patrum, & sacrorum canonum normam rcformaretur: Nos igitur,
tam piae Sanctitatis eius uoluntati obedire cupientes pro legationis nostrae munere ad ipsum reformationis opus nobis incumbendum esse statuimus. Cumq;, nostro hac in re consilio cum non nullis Episcopis communicato , cum ipsis contulissemus, qua ratione id facilius, & commodius effici posset: visum est, uniuersos
4쪽
huius regni Episcopos couocari oportere,qui & de abusibus nos admonerent,& de eorum remediis nobis cuin simul consultarent . itaque tum ob hanc causam,tum ut eorum bonorum , quae superiorum temporum iniuria
ab Ecclesiis ablata, ipsorum Serenissimorum Regum pietate nunc cis restituta sunt, ratio quaedam & dispositio ad Dei gloriam, & Cleri,ac populi utilitatem constituerctur, hoc potissimum tempore, quo in hac regia Londini urbe ad Partamentum Episcopi totius regni,&uniuersus Clerus prouinciae Cantuariensis congregati
essent, Serenissimis Rege & Regina pro sua pietate id ualde probantibus, Synodii Episcoporum, & reliqui huius regni Cleri, qui prouincialibus Synodis de iure, uel de consuetudine interesse consueuit, bo. me. Othonis, & Othoboni, aliorumq; sanctae Sedis Apostolicae
in hoc regno Legatorum, praedecessorum nostrorum, exempla secuti, auctoritate Apostolica, nobis in hac Legatione, qua fungimur, concessa , conuocauimus,&celebrauimus . In qua Synodo postquam omnia fere, quae ad ipsorum bonorum Ecclesiasticorum dispensationem pertinerent, constituissemus, ad ea in reformationis causa constituenda, quae magis necestaria uidebantur, nOS conuertimus, eo quidem maiore cura, ct studio, quod eius Sanctitas litteris, & ad nos, & ad uniuersos Episcopos scriptis, ad id uehemeter hortata est:& ad sanctorum patrum instituta, quantum ratio & infirmitas praesentis temporis pateretur, proxime accedentes, cum totius Synodi consilio & assensu ea, quae in sequentibus decretis continentur, Deo adiuuante statuimus , atque decrevimus. Vniuersos igitur, & singulos
huius regni Archiepiscopos, Episcopos , & ceteras
5쪽
eccles asticas personas in Domino magnopere hortamur,cisque eadem auctoritate Apostolica iniungimus, ut has constitutiones, quatenus ad eorum quemlibet respective pertinent, diligenter observent. eisdemque
Archiepiscopis& Episcopis, reliquisque Ecclesiarum
Praelatis mandamus, ut eas a quibuslibet, qui suae iurisdictioni subsunt, obseruandas curent; inobedientes,&contumaces per censuras ecclesiasticas, & alia iuris r media , inuocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis,compescendo: irritumque, & inane decernimus, quidquid secus super his a quoquam fuerit attentatum . Verum, quia dissicile esset praesentes litteras ad singula loca doserri, ad quae mitti oportet; uolumus,&auctoritate Apostolica decernimus, ut transumptis earum, sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis,ea fides adhibeatur, quae ipsis originalibus, si essent cxhibitae, uel ostensae , adhiberetur. Atque, ut haec decreta, & constitutiones ad singulorunotitiam deducantur, uniuersis locorum ordinariis e dem auctoritate Apostolica praecipimus, ut ea per se,
uel per alios in suis Ecclesiis publicent, seu publicari faciant, quae post publicationem ipsam eos, ad quos per
tinent , perinde arcient, ac si eis personaliter intimatae fuissent.
6쪽
qDECRETVM PRIMUM. De gratiis Deo pro reditu huius regni ad E
clesiae unitatem in Missarum celebratione quotidie agendis, deque eius rei memoria quotannis celebranda. C,V M totius deformationis Ecclesiae in hoc regno, &omnium malorum , quae plurima superioribus temporibus acciderunt, causam merito agnoscamus hinc omlam esse, quod ab unitate, & doctrina fidei Ecclesiae catholicae recedentes, attictoritatem, & obedientiam Pontificis Romani, Christi Vicarii, & successoris Petri, pro cuius fide, ne deficeret, ipse Christus orauit, reliqui mus, ad quam nunc immensa Dei misericordia post
multos opinionum errores, & diuturnam uexationem
reuersi sumus: ne tanti beneficii immemores, & ingrati uideamur,& ut initium faciamus a diuino auxilio implorando, ut hoc ipsum beneficium in dies magis confirmet, & hanc in nobis fidem seruet, & adaugeat, hoc primum cu pranentis Synodi approbatione statuimus, & decernimus, ut per uniuersum hoc regnum in omnibus dierum dominicorum, & festiuorum,praeteris quam de festo duplici maiori, Missarum celebrationubus post alias collectas instascripta etiam dicatur, quae in missalibus hic posthac imprimendis inseri curabitur. Cum autem bo. me. Othobonus, Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalis,& in his partibus Apostolicae Sedis Legatus , cum uniuersis regni Praelatis, prout in eius constitutionibus legitur, pie sanciuerit, ut pro pace, huic regno post uarias dissensiones, & intestina bella,
7쪽
quibus uexatum fuerat, restituta, quotannis per uniuersum regnum solennes fierent processiones, in qui bus populus Deo de beneficio pacis accepto gratias ageret, & pro eiusdem coseruatione preces effunderet; Nos , praedicti Cardinalis, & Legati tam piae constitu tionis exemplum secuti, statuimus, ut singulis annis in
omnibus huius regni ciuitatibus, oppidis, & uicis infesto Sancti Andreae Apostoli,quo die huius regni cum
Deo atque eius Ecclesia pax,& recociliatio secta est,processio solennis celebretur, in qua uniuersi cuius ue loci tam Ecclesiastici, quam saecularis ordinis Christi fideles conuenientes tam insignis a Deo accepti beneficii memoriam renouent, seque cleaemosinis, & aliis piis operibus gratos ostendant: utq; eo ipso die in Ecci sa, unde processio ducetur, inter Missarum solennia concio ad populum habeatur , qua huius solennitatis causa exponatur, uel, ubi deerit qui concionetur, homilia, quae de hac re edenda curabitur, per Parochum plebi recitetur. Singuli autem locorum ordinarii ope ram dabunt, ut hoc decretum in omnibus suae iurisdictionis locis sub poenis eoru arbitrio irrogadis seruetur.
DECRETVM II. De constitutionibus, & dogmatibus, libris l
recipiendis, reiiciendisve, dc ut iuS canonicum publice doceatur. QVI A uero, post eiectam Romani Pontificis,& Apostolicae Sedis obedientiam, ecclesiasticarum etiam legum auctoritas sublata est; atque ex eo lalsi doctores admitti,
8쪽
admitti, & audiri, ac libri corruptae doctrinae passim Isse coeperunt, quibus populus uariis erroribus in doctrina fidei,& maxime sacramentorum, quae precipua sunt Christianae religionis fiuidamenta,infectus est; simul bhonestas uitae & Cleri, & populi, & reliqua omnia, quae ad rectam Ecclesiae disciplinam spectant, plane deprauata sunt: cum eiusdem Synodi approbatione, mnia sacrorum tum generalium , tum prouincialium a sede Apostolica receptorum Conciliorum decreta, &Romanorum Pontificii constitutiones,ite Ecclesiasticas leges, in hoc regno canonice editas, quatenus per praesentis Synodi decreta immutatae non sint,in pristinum, atque eundem, in quo ante schisma uigebant, locum, vim, & usum reponimus, ac restituimus: &, ut haec ab omnibus, ad quos pertinent, religiose, sancteq; ob seruentur,transgressoresq; secundum canones ipsos,praedictasq; constitutiones puniantur, atque , ut ipsum ius canonicum, uti antea,publice doceatur, statuimus,& mandamus. Cum uero per eas costitutiones,quas bo. me. Otho ,& Othobonus, olim in hoc regno Sedis Apostolicae Legati, itemq; Cantuarienses Archiepiscopi, in prouincialibus Synodis pro tempore edidere, iis, quae ad Clerum, & populum huius regni in doctrina & moribus recte instituendum, & conseruandum pertinent, speci liter prouisum sit: ideo, ne quis possit in his minus obseruandis ignorantiae excusationem praetendere, statui-nriis, ut non solum Archiepiscopi, Episcopi, Decani, Archidiaconi, officiales, & ceteri omnes Ecclesiastica iurisdictionem exercentes, dictas constitutiones, & eas item, quae hac Synodo latae fuerint,liabeant,sed etiam
9쪽
reliqui, quibus animarum cura commissa est, privier sacrorum bibliorum uolumen ueteris editionis, in lati ianum uersum , & alios libros ad munus suum sim gen iadum necessarios, easdem constitutiones habere, & diligenter legere, &, si quid dubii in iis, quae ad eam in
telligentiam pertinent, occurrerit, peritiores conses
re , & ex iis, quae populum nosse oportet, declarare, & ponere teneantur, sub poena ordinariorum arbitrio iis, qui aliter fecerint, irroganda. Ne autem prauae doctrinae librorum lectione populus posthac corrumpatur, ilitata litteras Apostolicas, quae quotannis in die Cenae Domini Romae publice recitari consueuerunt, omnes, qui haereticorum libros, seu alias quomodolibet de fide suspectos, non impetrata a Sede Apostolica licentia, legant, aut habeant, aut imprimant , aut in hoc regnum importent, aut uendant, aut publice, uel occulte defendant, ac laudent, qu cunque nomine & praetextu id secerint, damnamus, &anathematigamus, atque, ut omnibus poenis contra eos latis puniantur, mandamus: Statuentes etiam iuxta
generale ultimi Lateranensis Concilii decretu, ne quis posthac in hoc regno librum aliquem,seu aliud quod uis scriptu,sub poenis in eo decreto contentis,& aliis,prout delicti ratio exegerit, grauioribus, imprimere, seu . 1m primendum curare audeat, nisi prius per loci. Ordina-xtu, uel per alium, seu alios ab ipso Ordinario ad eam rem deputandos, diligenter lectum, & examinatum, &per eius, siue eorum manus subscriptionem gratis apponendam, approbatum fuerit . Omnes uero libros,siue traditiones, ad fidem & Ecclesiastica disciplinam spectantes, quas Sancta Romana
10쪽
Ecclesia ad hanc diem probauit, ac recepit, seu post hac probabit, & recipiet, cum omni pietatis affectu, &reuerentia suscipimus, & amplectimur; utq; ab omniabus aliis simili obedientia , & ueneratione suscipia
tur, sub canonicis censuris, & poenis statuimus. Vt autem, omni superiorum temporum errore sublato, populus sciat, quam doctrinam sequi,quam fugere debeat; cu cadem hac Synodo,iuxta regulas & dogma in sanctorum patrum , omnem eam fidem , quam Sancta Romana & Apostolica Ecclesia, omnium Ecclesia rum mater,& magistra, tenet,& docet, reuereriter suscipimus, & amplectimur; idemq; omnibus faciendum,& aperte profitendum esse decernimus : ac secundum generalis Concilii sub se. re. Innocentio Papa III. c lebrati , & aliorum Conciliorum & Romanoru Pontificum decreta, & traditiones , ipsam; litteras Apostorilicas, quae in die Cenae Domini legi solent, omnem haeresim aduersus hanc sanctam, orthodoxam, & catholiacam fidem se extollentem quidquid ab ea alienum es damnamus, & omnino relicimus: Omne dogma, quod cum,eadem fide pugnat, seu non consentit, credi , practicari, doceriue prohibemus, ac vetamus: Vniuersos. cuiuscunque nominis ac generis haereticos,qui aliter credunt, tenent, ac docent, quam eadcm Roma na Ecclesia credit, tenet, ac docet, damnamus, & anam thematigamus: Omnes item censuras, & pCenta, contra haereticos & eorum fautores latas,nec non cotra O ldinarios, & ceteros omnes, ad quorum munus hoc spectat, in extirpandis haeresibus negligentes,innovamus, atque omnino exequi praecipimus. Hortamur autem o& per uiscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi B ii obtesta-