Epistola pastoralis ad clerum, et populum ecclesiae Mantuanae Ioannes Baptista comes de Pergen

발행: 1770년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

IOANNES BAPTISTA

S. R. I. COMES DE PERGEN

DEI, ET A POST OLI CAE SEDIS GRATIA

SANCTA CATHEDRALIS ECCLESIAE MANTUANA

EPISCOPUS

SANCTAE CATHEDRA Lls ECCLESIAE OLOMUCENSIs

CANONICUS CAPITULARIS.

Venerabilibus Fratribus, di Dilectis Filiis Capitula, di Canonicis eiusdem Sanctae Mantuanae Ecclesiae Parochis, utrique Clero, Sanctimonialibus, iuniversoque PopuIo Civitatis, ac Dioecesis Mantuanae,sALUTEM IN DOMINO.

Emo ex Christi Fidelibus dubitavit unquam Episcopos esse eos , quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, sive, ut ait Tridentina Synodus , Episcopos successores esse Apostolorum, quos una cum Prophetis fundamentum novimus, super quod superaedificati sunt Cives Sanctorum , & Domestici Dei ipso summo angulari Lapide Christo Iesu. Quapropter merito utique cana partem Ecclesiastici regiminis, in cujus sollicitudinem a Summo Sacerdote Ecclesiasticae Hierarchiae Quivis ex illis designatus exi- A a stit,

3쪽

Iv. stit, adeo sibi Cordi habeat necesse est, ut nil altius sibi mente repositum sciat , idque ita esse, omnibus praecipue vero Ovibus sibi a Deo concreditis palam

demonstret. Non novum igitur, nec temerarium in me reperietis

Vos omnes quotquot de Ovili meo esse volueritis, si quod Conscientiae meae adeo serio impositum esse audistis, hilari, promptoque animo hac me I Encyclica, sive Pastorali Epistola pro viribus contestari aggredior i Non enim aliunde, quam per Portam vocationis ut Aaron in hoc ovile me intrasse suspicabimini utique , dum licet absque ullis meis meritis, omni tamen eo suffultum Titulo, me Vobis palam sisto, quo, & vobis, & mihi sperare licet, non aliena hominis nequam, sed Dei voluntate me esse, quem me esse dico, Episcopum videlicet Vestrum, & Pastorem in his, quae Fidem, moresque Animarum vestra

rum spectant.

Estote ergo fortes in Fide , in Fide inquam Christi Iesu, in qua nati estis, Romana videlicet, Chris lana, Catholica, Apostolica: Fortes dico in ea estote, non quidem quia in ea nati estis , sed quia eam Ipse,

Deus Verax vobis revelare dignatus est, imo eam Vo-

. bis evidenter credibilem , proindeque , si eidem pla-- cere vultis, indispensabiliter credendam proponit per infallibilem in Dogmate, ac moribus Ecclesiam , Spousamque suam , lucernam illam in Monte positam, , prae caeteris omnibus splendentem , atque visibilem i. Visibilem inquam in eo saltem quod ea sola una. sit in unitate Universalis Primatis , sive Summi Pontificis, Successoris D. Petri, Vicarii in Terris Christi Iesu , Sola Sancta in Sanctitate Doctrinae, & Le.. sis, eorumque omnium , quos innumeros in hanc

4쪽

usque diem Sanctos, Beatosque progenerat , Sola Catholica in immutabili uniformitate omnium, quae per Universum Orbem proponit credendorum Fidei Articulorum , Tum tamdem sola Apostolica in 'continua ab Apostolorum Principe in hodiernam diem Romanorum Episcoporum Successione. Hanc igitur tanquam unice veram , unice salvificam Fidem caute custodire , firmiterque ad mortem usque tenere vos praeprimis admonitos cupio , nihil ab inde dementes, nihil eidem addentes , nec eam fors ab iis mensurantes , quae solam externam disciplinam spectare dignoscuntur , haec enim quemadmodum pro communi indigentia quovis tempore mutationi obnoxia esse

constat, ita nihil commune habere possunt cum Fide, de qua loquor vestra, utpote quae Fides est Ecclesiae Dei, quam super viva Petra Christi Iesu fundatam,

ac proinde immutabilem esse novimus , cuique, Teste Deo, quocumque etiam procellae tempore firmiter perasistere datum est, adeo quidem, ut nec ipsae portae

Inferi eidem praevaliturae sint, nec contra eam unquam praevalere valeant.

Si vero vos firmos cupio in Fide, quae Sperandarum est, substantia rerum, non debiliores sane vos esse rogo in ea, qua Spe vivimus in Deum Patrem misericordem, fidelem , ac potentem, per infinita merita Iesu Christi Salvatoris nostri ; Haec enim est fiducia illa,

quae non confundit, cuique innititur patientiae Virtus, quae nobis adeo necessaria est, ut reportemus promiscssionem vitae A ternae , nec vos abinde fors abstrahat terror Conscientiae vestrae s tanta enim est ejusdem misericordia , tantaque apud Eum redemptio, ut omnibus jubeat dici in nationibus , quod nullus unquam speravit in Eum, & confusus est , quae quidem omniq

5쪽

o v I. v non propterea dicta esse volo, ut liberius peccare pocsitis, sed ut in peccata quaecumque prolapsi illico animum vestrum in Deum Patrem erigatis, recordantes apud eum Advocatum habere Christum Iesum, qui intercedat pro vobis, nolens mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, & vivat. Firmatis autem jam iterum , iterumque mox dictis praecipuarum Virtutum fundamentis, non erit utique, quod vos alliciam ad amandum Eum, quem Deum Verum, summeque veracem, fidelem, potentem, ac misericor- dem audistis, verbo ad amandum Eum , quem Summum. Bonum Caeli, & Terrae esse creditis; diligite Eum: itaque, vel saltem petite, & desiderate Eum diligere super Omnia eX toto corde, ex tota anima, & ex . tota mente vestra, non solum autem lingua, verum& operet adimplentes nimirum Legem Ejus, pietatemque colentes, quae ad omnia utilis es , promisso- nem habens Vitae, quae nunc est, I futurari utentes quidem hoc Saeculo, sed tanquam non UtenteS, praeterit enim sgura hujus Mundi; diligentes Eum quoque in proximis vestris, amicis, sive inimicis, orantes pro se invicem, multum enim apud Deum valet oratio Iusti assidua; neminem ostendentes, aut judi-- cantes, aut vituperantes, sed alter alterius onera portantes , honorem dantes, cui honorem , tributum, cui tributum , obedientes Praepositis vestris, Deumque sine intermissione implorantes , ut quos Vobis misericors Deus dedit piissimos Principes, qui Vos pro Eorum Suprema Legislativa Potestate in pace , & tranquillitate publica , tanta Religione , ac Clementia recte gu- . bernant, Eosdem vobis, ac generationibus vestris in aevum tales conservet; quemadmodum pariter Deum continuo orantes, ut Quibus Animas, moresque Ani

6쪽

sit a

otiissi,

i s VII. marum vestrarum confidere dignatus est, in spiritu,& veritate ita proficiant, ut recte vos doceant, &instruant, adeo, ut non modo neminem ex Vobis perdant , ac seducant, verum quotquot Illis consignati estis, tot in die illa villicationis salvos , & innocuos Salvatori Nostro Iesu Christo pro aeterna vobis impertienda gloria , coronaque Iustitiae intrepide parati sint reddere. Haec dum vos omnes aequaliter tangunt oves meae, qUae Vocem meam audire vultis, pauculum modo ad Vos specialiter me converto, Insigne hujus Cathedralis Capitulum, caeterosque omnes, qui de utriusque Sexus Clero estis, sive Seculari, sive Regulari, de Regali Sacerdotio, de Populo electo Dei, praecipue qui ad colendam Vineam Domini, Curam nempe animarum praecaeteris selecti, ac vocati estis s Ad Vos igitur Corona mea, Gaudium meum, verba mea nunc dirigo icommonens Unumquemque Vestrum, ut sedulo reflectatis, quod quemadmodum plus aliis talentorum accepistis, ita, & major de his ratio a Vobis in illa die exposcetur, ubi a Deo ipso judicabimini, qui non irridetur, qui novit corda vestra, Quique non est

personarum acceptator.

Satagite igitur, ut certam vestram Vocationem faciatis in castitate, paupertate, & obedientia, in charitate,& humilitate , in mansuetudine, & lenitate spiritus, sine aemulatione, sive Cephae quis fuerit, sive Pauli, sed in uno, eodemque spiritu ambulantes, scientes Omnes nos membra esse Unius Corporis Iesu Christi. Cavete maxime a scandalis pusillorum vestrorum confortati in Verbo Dei , Qui dum signum dilectionis vestrae in ovibus suis recte pascendis reponit, vicissim vobis pignus praebet irrevocabile dilectionis suae ; qui enim diligit Deum diligetur ab eo. Otium

7쪽

v III. Sotium fugite, Vineam Domini indefesse colentes hilarique animo dantes, & agentes quidcumque Cura haec vestra in bonum proximi vestri, in quo semper Deum conspicitis, ac colitis, exigere unquam poterit, sive de die, sive de nocte , tum in fractione panis, quod idem est, ac fideli expositione Verbi Dei per sanas Conciones, ac Cathechismos, sive Cristianas Doctrinas tum in verae pietatis, bonorUmque morum exemplo, tum in conciliando frequenti Paenitentiae, ac Eucharistiae Sacramentorum usu , tum in recta , populoque vestro commoda horarum dis ributione in iis, quae Officium Divinum, maxime vero Missas, ac Verbum Dei audiendum spectant, tum in indefessa Infirmorum, ac praecipue Moribundorum discreta assistentia,

tandemque in assidua,. eaque mansueta , ac suavi poenitentium excipienda Confessione, aliorumque Sacramentorum decenti adminis ratione .

Verbo dicam: Sint lumbi vestri castitate praecincti, diopera vestra prae bonitate luceant, tamquam lucernae ardentes in manibus vestris i neutrum porro a vobis pro honestate tantum hujus mundi fiat, aut praemio, minus, ut ab hominibus videamini, sed ad utrumque amore Dei properate pro pondere, & mensura status vestri certa spe aeternar remunerationis, cupientes, ut omnes, qui vident opera vestra bona in terris, una vobiscum glorificent Patrem vestrum qui in Caelis est, Deum verum Unum , & trinum , Deum Patrem , Deum

Filium, & Deum Spiritum Sanctum, qui Vos benedicat , & custodiat. Amen. Datum Mantuae ex Episcopali nostro Palatio die Ig. Maji II o.

SEARCH

MENU NAVIGATION