장음표시 사용
11쪽
el ura , habens sub se septuaginta & tres procuratores qui curas agebant in possessionibus eius; αvnum majorem qui erat super omnes , nomini Bonifatium : qui etiam , ut assolet genus hominum vitiis implicari, commiscebatur cum ea i peccatum . Erat autem hic ebriosus & adulter, &amicus omnium quae odit Dominus Deus. Tria
autem habebat rectitudinis opera ; hospitalitate scilicet, largitatem, & misericordiam . qui si aliquando videret peregrinum de itinere venientem, cum omni festinatione & alacritate adhortabatur in hospitium suum introire, & ministrabat ei. noctibus autem circuibat plateas & vicos ciuitatis, tribuens pauperibus omnia quae necessaria erant. Post annos vero multos gratia Dei compungente Aglaen, vocavit puerum suum Bonifatium, &dixit ei : Frater Bonifati, tu scis in quantis peccatis convoluti sumus ; non existimantes quoniam Deo assistere debemus, & reddere rationem eorum quae gessimus malorum in hoc mundo . Et nunc
audiui quosdam Christianorum dicentium ἱ quoniam si quis ministrauerit Sanctis, qui propter nomen Domini IESU CHRISTI agonizantur, & certamen sumpserunt propter eum, consors eoru tata
siet in die illa terribilis iudicii Dei. Et quia didicia quibusdam , quod serui Christi agonizantur asversiis diabolum in partibus Orientis , tradentes corpora sua carnificibus, ut non abnegent Christum:
12쪽
stum i perge igitur ad illas partes, δe affer nobis reliquias , idest , corpora Sanctorum Martyrinia et si quo modo ser*ientes atque m nistrantes eis, necnon & oratorias domos aedificantes eis dignas, per sanctas passiones eorum saluemur tam nos, quan & alij multi. Accepit autem puer Bonifatius aurum copiosum ad comparationem corporum Samctorum , de ad ministrationem egenorum ; de duodecim equites, de tres basternas ; sed de unguenta diuersa, ad honorem Sanctorum Martyrum. Cumque carpisset egredi, dicit Dominae suae gratulanter: Domina mea, si invenero ad comparandum reliquias, idest , corpora Sanctorum Martyrum , assero mecum et si vero meum corpus Venerit, in nomine Martyris suscipies illud Z Dixit autem Domina sua ad eum et abiice abs te ebrietatem & stultitiloquium, de sic te exhibe, ut digne possis corpora Sanctorum Martyrum portare . ego autem peccatrix , licet indigna sim , tamen expectabo te citius . Dominus autem & Deus omnium , qui propter nostram salutem formam serui accipiens proprium sanguinem estudit propter salutem seneris humani , ipse mittat angelum suum ante faciem tuam, de dirigat gressus tuos in sua benignitate; de impleat in bonis desiderium meum, delicta mea
13쪽
contingam, neque vinum percipiam et quoniam
licet indignus sim & peccator, tamen corpora Sanctorum Martyrum portare habeo . & extendens oculos ad cactum dixit: Domine Deus omnipotens, unigeniti tui Pater , adesto in adiutorium mihi famulo tuo , & dirige viam meam in qua ego ambulo, ut glorificetur nomen tuum in s cula seculorum, Amen. Cumque finisset orationem , ambulabat iter suum gaudens . Adueniens
igitur post dies aliquot in Tarsum ciuitatem, &agnoscens quia sancti Christi athletae agonizabantur in martyrio, dicit ad eos qui cum eo erant: Viri fratres , euntes requirite nobis hospitium, &ibi requiescere facite animalia . ego autem vado videre eos, quos valde desidero. Cum igitur iret ad stadium , ubi Sancti Martyres erant certantes, vidit eos inter tormenta positos i & quendam eorum suspensum capite deorsum , & ignem subtus
eum stratum : alium extensum in quatuor ligna, ct diutissime mactatum: alium exterminatam habentem faciem : alium ungulis exaratum : alium manibus abscissis: alium stipite in collo eius infixo, di exalatum in terra: alium inclinatum ex adverso,
idest, retro manus & pedes habentem , & sic fustibus a ministris caesum. Et horror magnus ac pauor intolerabilis erat his, qui videbant haec tormen'ta. magis autem erat videre diabolum victum. . seruos autem Christi sortiter certantes. Accedens ergo
14쪽
ergo puer Bonifatius caepit osculari Sanctos Ma
tyres , cum essent in tormentis nequissimis: erant enim omnes viri numero viginti: & clamans voce magna dixit: Magnus Deus Christianorum magnus Deus Sanctorum Martyrum. Obsecro vos , famuli Christi, intercedite pro me , Ut & ego dignus essiciar consers vester in uentri , certans aet- versus diabolum. Et consedens pedibus Sanctorum Martyrum , amplectebatur vincula eorum , Olculans ea , & dicens : Certate athletae & martyres
Christi conculcare diabolum , modicum perieuerantes: magnus quidem labor, sied multa est requies : horida tortura, sed ineffabile gaudium. si
per terram torquetur corpus a ministris , in futuro
autem seculo a sanctis angelis ministrabitur illi. Aspiciens autem simplicius iudex ad populum, dc cum contemplatus eum suisset, dixit: Quis est ille , qui ad contemptum meum deorumque mi riam naec gerit λ applicetur igitur tribunali meo. Cumque adductus suisset, Iudex ad eum dixit: quis es tu, edicito nobis , qui contempsisti splendidissimum iudicium meum Beatus Bonifatius dixit : Ego Christianus sum ; & Dominum meu IESUM CHRISTUM habens, contemno & te & Irbbunal tuum , per auxilium Dei mei. Iudex autem ait ad eum : quid vocaris Beatus Bonifatius dixit: iam dixi tibi, quia Christianus sum: si autem Vis discere commune nomen meum , Bonifatius VO-
15쪽
cor. Iudex dixit ad eum e antequam poenis tan-fam latera tua, accedens sacrifica Dijs immortalius . Beatus Bonifatius ait : dixi tibi multotiens quia Christianus sum , & non sacrifico daemoniis, neque nefandissimis idolis: quod ergo vis facere fac, & noli morari. ecce enim appositum est tibi corpus meum. Cumque haec audiret Iudex, iratus est vehementer, & iussit suspendi eum, & diutius
ungulis corpus eius radi . In tantum autem raserunt eum ministri diaboli, ut ossa eius apparerent.
Beatus autem Bonifatius nihil respondebat , sed habebat oculos suos attentos ad sanctos Dei Martyres. tunc iussit iudex leuari eum a terra. Transacto autem quasi unius horae spacto , dixit ad eum Iudex: miser , sacrifica Dijs immortalibus , & miserere tui. Beatus Bonifatius respondit ei, dicens: non erubescis, miserrime , sepe dicendo mihi, sacrifica; me nolente audire de perituris tuis simulacris Tunc surore repletus Iudex iussit ut calami ac uerentur,& eos assigi sub ungulis manuum eius. Cumque hoc fieret, aspiciens Sanctus Martyr in callum alacriter dolores tolerabat. Videns autem impiissimus Iudex quod minime sentiret tormenta, iussit aperiri omelus, & plumbum bulliens insundi ei. Sanctus autem athleta Christi Bonifatius aspiciens in caesum, deprecatus est Dominum, dicens: Gratias ago tibi Domine IESU CHRISTE fili Dei, adesto in adiutoriumihi famulo tuo, & alleva me a doloribus istis ; de
16쪽
ne permittas me a profanissimo hoc Iudice vincirtu enim nosti, quia propter nomen tuum haec omnia patior. Et cum complessct orationem, exclamavit ad sanetos Martyres , dicens : obsecro vos, serui Christi, orate pro me famulo vestro . Sancti autem martyres tanquam ex uno ore dixerunt ad eum : Dominus noster IESUS CHRISΤVs ipse mit tat angelum suum , & eripiat te de profanissimo isto Iudice, & persciat cursum tuum velociter ; &adscribat nomen tuum cum primogenitis. Cumque complessent orationem , & dixissent, Amen, factus est ploratus a turba , &'Vociferatio maxima dicentium : Magniis est Deus Christianorum : magnus Deus Sancto um Martyrum . Christe fili Dei salua nos: universi enim in te credimus, & ad te consuδimus. pereant simulacra gentium. Et imp tum fecit omnis plebs, & destruxit aram , & Iud, cem lapidauerunt. Et exurgens Iudex secessit pro-plex tumultum , timens turbas.
Diluculo autem residens Iudex pro tribunali, iussit assisti sibi Sanctum Martyrem Bonifatium , &dicit ei: ut quid , miser, sic insanis, in hominem
habens spem , & ipsum crucifixum tanquam nequam dicit ei Sanctus Martyr : obmutesce infelix , & noli aperire labia tua contra Dominum meum IESUM CHRISTUM: obscurissime mentis serpens, inveterate dierum malorum, anathema tibi. nam Dominus meus IESUS CHRISTUS haec omnia
17쪽
sustinuit, volens saluare genus humanum: Et iratus Iudex iustit afferri ollam, & eam impleri pice, & in bullientem Sanctum Martyrem inverso capite immitti . Sanctus autem Christi martyr ficto stagno crucis missus est in ollam. Angelus vero Domini descendit de caeso, & tetigit ollam : & protinus liquefacta est, sicut cera ante faciem ignis. Et
Sanctus quidem non est molestatus incendit autem de assiantibus viros multos . Tremefactus itaque Iudex virtute Christi, atque admirans tole-aantiam Sancti Martyris, iussit gladio caput eius abscindi, dicens: Quem legibus Imperatorum non
obtemperantem reperimus, hunc iubet nostra potestas capitalem subire sententiam. Spiculatores aurem tulerunt eum cum festinatione de medio iud,
cij. Sanctus vero Christi Martyr facto signo crucis
rogauit spiculatores, Ut largirentur ei paruam horam donec oraret. & stans contra orientem, deprecatus est dicens : Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri IESU CHRISTI, adesto in adjutorium mihi famulo tuo: & mitte angelum tuum,& suscipe in pace animam meam ut non impediat me pestiter & interfector draco sua malignitate , & ne suadeat me in fallacia sua r sed conre quiescere me fac in choro Sanctorum Martyrum tuorum. & erue Domine populum tuum de tribulatione impiorum . quoniam te decet omnis honor & potestas, una cum unigenito tuo, atquO
18쪽
S. BONIFATII. ysancto & vivificante Spiritu, in secula seculorum ,
Amen. Et cum complesset orationem percussus est ab spieulatore: & factus est terraemotus magnus, ita ut omnes exclamarent, dicentes: Magnus Deus
Christianorum. Et crediderunt multi in Dominum IEsVM CHRISTUM . Conserui autem Beati Bonifatii circuibant ubiq,
requirentes eum ; & non inuenientes caeperunt dicere ad inuicem: Ille modo in adulterio aut in tabe na positus epulatur ἱ & nos circuimus ubique requis rentes eum. Cum ergo inter se confabularentur,co tigitobulare eis fratrem Commentariensis, & dicunt
ei: forsitan vidisti virum peregrinum Romanum e Ille autem dixit eis: hesterno die vir peregrinus martyrizatus est pro Christo , & abscissus est capite . qui dixerunt ei: & ubi est at ille dixit eis rin stadio, ubi passus est . Et iterum interrogati illide aspectu eius, dixerunt ei: Vir est quadratus, craΩsus, robustus, capillo compositus, coccinea arme-lausia indutus. & dicit eis: Ille , quem quaeritis, hesterno die martyrio est finitus. Illi vero dixerunt ei: homo quem nos quaerimus, magis in raberna requirendus est, quam in stadio . Dicit autem illis r quid enim vos nocebit venire usque
ad stadium , & videre si ipse est Illi autem secuti
sunt eum usque ad stadium res& ostendit eis preciosum corpus eius. & dixerunt ad eum: quaes mus, ostende nobis & caput eius. Cum autem
19쪽
ro PASSIO contemplati suissent caput Sancti Martyris conserui ipsius, risit in Spiritu sancto. & cognostentes eum
pueri fleverunt amare, dicentes: ne memineris nostri in peccatum, quanta locuti sumus de te, famule Christi. Et dicunt ad ossicialem: iste est quem quaerebamus: petimus te, da nobis eum . Dicit eis ille: ego gratis corpus eius dare vobis non possum. Illi autem dantes ei solidos quingentos acceperunt corpus Sancti Martyris . & vngentes illud aromatibus, & involventes linteaminibus preciosis , posuerunt in una de basternis: &sic profecti sunt iter suum gaudentes , & glorificantes Dominum super
defunctione Sancti Martyris. Angelus autem Domini apparuit Dominae eius , dicens: aliquando seruum tuum, nunc autem no strum fiatrem, suscipe sicut Dominum,& reconde eum bene. per ipsus enim interuentionem universa peccata relaxabuntur tibi . Et consurgens Aglaesconfestim accepit secum clericos & viros religiosos:& sic cum hymnis & canticis spiritualibus, & omni veneratione obviavit saneto corpori, & reposuit
illud stadiis ab Urbe Roma quinque , in Via quae
Latina nuncupatur ; donec aedificaret ei domunia dignam passioni eius. in quo etiam loco exuberant beneficia orationum Sancti Martyris usque in hodiernum diem , ita ut etiam daemones expellantur:& omnes varias infirmitates repellit, quibus deibnetur hominum genus. Martyrietatus est autem.
20쪽
S. BONIFAT II. rrBeatus Bonifatius pridie Idus Maias, apud Tarsium metropolim Ciliciae: & sepultus est Romae Nonis Iunii. Beata autem A Slaes abrenunciavit mundo& pompis eius, univerta quae possidebat distribuens egenis . relaxans autem & universam familiam siuam diversi sexus & aetatis a iugo seruitutis, sic cum paucis puellis cum ea abrenunciantibus famulata est Christo : & sic facta est magna, ut etiam gratiam
a Deo mereretur accipere, ut daemonia expelleret,& diversas infirmitates curaret . Superuixit autem
Beata Aglaes in habitu sanctimonialis annos tredecim , & sic obdormivit in Domino , & in pace sepulta est apud praefatum Martyrem . Sic quoque decertavit gloriosus Martyr Bonifatius, victoriae coronam assamens , in gloriam de laudem Dei Patris, & Unigeniti filii eius, ει Spiriatus sancti r nunc & semper, α in cuncta secula seculorum, Amenis.