Jani Vincentii Gravinae J. C. C. Institutiones canonicae [Texto impreso]

발행: 1742년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IANI

VINCENTI IGRA VINAE

I C. C.

INSTITUTIONES

CANONICAE

Nunc primum is tacem essitae. .

6쪽

IN PONTIFICII IURIS

INSTITUTIONES

Ad cupidam Sacrorum Canonum

Juventutem I quem ad modum Iusti. nianus posteritati prospe- , ita & ipsi nobis

consulere , ac tempus , ordinemque ab eo Legum studiis praestitutum adlii here vellemus ' longe sane breviori spatio cum Civilis, tum Pontificii Iuris Institutiones clauderemus. Ex illius enim prinscripto paucis ad earum explicationem decerptis mensibus, totum fere quinquennium ad alia superesset: nunc autem ans mis ad quaestum properantibus, Vixque biennii moram in utroque addiscendo iure ferentibus; atque ab Institutionibus ad 1orum continuo migrantibus, ne adole, Icentes ab Scholis jejunos, inanesque dimittamus, cogimur Institutionum proferre

7쪽

P R Ο ΟΕ Μ I U M. fines, quinquenniique rebus ad biennium contractis, argumςnta promere largiori manu, quo non capita solum, sed seriem quoque rerum hinc auserant ad forum. Quamobrem id nos in nostris pertexendis intendimus, ut interea temporis una

cum seminibus propago quoque studiosis, atque seges occurreret materiarum: ne, si velint ad serum convolare maturius, quaestionum novitate percellantur, tenebrisque rerum offundantur subitarum :neVe, quod saepe usu venit, clientum detrimen.to discere Ius Civile cogantur , artem justitiae non ante nanciscentes

nisi postquam injustis litibus plura patri

monia laceraverint ; plurimaque judicia longa juris ignorantia perverterint. Quotquot autem Pontificii Iuris Institutiones evolvimus, evolvimus autem, ηntequam Bostras exordiremur, plurimas) vel vulgata tantum continent , Lancellotum semper excipio & leviora , quaestionibus contra Institutionum finem , & artem, admissis intempestivis , atque verbosis neglectisque principiis certis , quibus unice constare debent Institutiones, omissisque causis rerum, & memoria vetustatis, vel,

8쪽

si qui auctores, & ii quidem eruditiores,

ad initia , & antiquitatem eXcurrunt , prisca eruditione adeo capiuntur, ut recentiorum prope obliviscantur aetatum :unde sortasse minus utiles sunt . Ideo nos utrumque scopulum declinantes , breviter priscam , mediam , & novam Ecclesiae complexi sumus aetatem ; adeout adTridentinorumCanonum sententias suis locis intertextas adjecerimus etiam uti- .liorum haud pauca responsorum, quae a Sacris Cardinalium Consiliis, quas Congregationes vocant, in dies emittuntur:

unde in pluribus juris articulis triplicem aspectum Ecclesiasticae disciplinae patefiecimus , & a traditionibus veterum Patrum notitiam juris primaevi deducentes, mu tationisque cautas e media eruditione colligentes, eas gravioribus , uberioribusque Pontificum Constitutionibus provide subjecimus, ut non tantum notitiam Canonum Ecclesiasticorum, sed rationem quoque illorum, studiosi adolescentes, hinc abducatis, habeatisque a nobis non solum ad forensem peritiam , verum & ad Sacram omnium temporum disciplinam breviter expeditam viam i atque ita quisque

9쪽

vestrum per Institutiones hasce nostras non solum accipiat usitata, sed eruditionis etiam Ecclesi sticae primordiis imbu tur; atque ad Sacram jurisdictionem pro , pugnandam validioribus armis compare' xur; indequo magis , magisque in dies commondetur Summo Pontifici similitu'dine studiorum, in quibus ille florem exegit aetatis, ut integritatem Ecclesiasticae disciplinae, quam per omnium temporum seriem vestigabat, nunc Ecclesiam regens universam, sanctissimis redderet legibus, aeternisque sanciret propriae virtutis exemplis. Atque haec de noltris Institutionibus

in universum : nunc quomodo a nobis in dies singulos exercendi sitis, breviter Uo ibis expediemuS Igitur praeter operam nobis impera,

tam , hoc est praeter quotidianam dictandi, explicandique horam , & consuetas repetitionos, ac disputationes ex edicto Praescriptas, nos labores nobis addidimus Voluntarios i angusta enim justitia est ,

quae in t a legis verba continetur nam

longe supra leges ab hominibus conscriputas in paginis, obligamur a legibus natu'ralis honestatis, a Deo optimo Maximo

10쪽

P It o ost v I U AL. consectiptis, ut D. Paulus docet, in animis .

nostris: quibus, quantumcumque in nobis est, conserre monemur in utilitatem aliorum. Unde singulis diebus post explicata scripta , explicabimus primarium, & uberiorem illius materiae Canonem a nobis allegatum , tum ut assuefaciamus aures

vestras ad Ecclesiasticum stilum, tum ut vos a sonte suo Iuris doctrinam petere doceamus. Turbati enim Pragmaticorum rivi satis diu vobis in foro patebunt: ut nisi vocem legum hinc exaudiatis, num quam posthac in tanta occupatione negotiorum , inter sorensium Auctorum te tia, recurrere ad eas possitis . Nec omitte :mus exponere Capita illa Sacri Coscilii Tridentini, quibus in eo atticulo jus vetus forte mutetur, & cum ad secundum nostrarum Institutionum Librum, atque ad Sacramenta venerimus, praeter Scripta nostra eam vobis Catechismi Romani pa tem interpretabimur , quae rem Sacramentariam comprehendit . Quem sane Librum doctrina, & locutione curatote , Obsecro vos, ut simul cum novo Testamento, quae radix est omnis Christiani

Iuris, in manibus semper habeatis ; ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION