Viti Mariae Iuvenati Poematum libellus ad virum amplissimum Josephum Marianum Parthenium

발행: 1786년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

VITI MARIAE IVVENATI

POEMATUM LIBELLUS

NEAPOLI CIDI DCCLXXXVI.

6쪽

LECTORI.

Tu tibi, Lector benevole, de lavi

tinis Iuvenalii carminibus non multa quidem sed de multis , ut ipse ad

Angelium meum scribens ait, pauca, at que ea fere , quae occasione aliqua ad amicos, et notos conscripserat, aut, quod

non multorum Versuum essent , nec O, Scurum , Spissumve eorum esset argumen

tum , et commode legi, nec dissiculter intelligi posse existimavit. Quae autem i-- 3 psum

7쪽

psum caussae impulerint, cur pauca, uti dixi, non omnia, aut multa, ad edendum concederet, has ille mihi, et viro ornatissimo Paullo Furnam, quicum arctissima

utrique nostrum , Satisque vetus necessit do est, paucis ante mensibus , dum Romae simul essemus, deque eadem re cum ipso ageremus, afferebat.

Ac primo ajebat, nihil nunc quidem

tanti esse, sua cimnia ira apertum proferisaei sinered si enim alias , nunc cum maxime , uno, non amplius, immutato verbo, Horatianum illud valere: In silvas non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas . Quis autem nescit, quam abunde aetate hac

8쪽

vii nostra poetarum , et Versuum Sit, nec ma-Iorum modo , aut mediocrium, sed etiam optimorum Porro autem si quem copia, si quem varietas delectat, praesto , ajebat,

illi esse Ovidium , praesto Virgilium , a que Horatium , deque genere hoc alios latinae poeseos longe principes , ex quibus non dubium esse possit , quin eruditionis , et voluptatis fructum capere possimus haud paullo . quam ex recentium quorumcumque poetarum lectione pleniorem . Ad ornatum autem, et elegantiam dictionis quod attinet, quotus quisque , addebat , judicio tam absurdo, tamque praepostero erit laturus, ut aut poetas Veteres prae novis fastidire velit , aut eodem m

9쪽

trosque ordine habere, parique momento ponderare Z Haec tum ille ; quae etsi satis quorsum disputaret, apparebat; tamen si

non Omnia, at aliqua certe, contra quam statuisse secum ipse, ac deliberasse videbatur , nec obscure ejus, quam modo rei li , declarabat oratio, ut edenda nobis concederet, duplicem maxime ob caussam adductus est. Primum enim noluit committere , ne nihil amicis pommus , atque

adeo quomiano pene convicio flagitantibus videretur concedere ; quod superbum id denique, atque inhumanum visum sui set . Deinde libenter etiam facere se se profitebatur, ut, qui re alia nulla posset, dum hanc, quam Poterat, amicis aliquot

10쪽

gratiam gratificaretur . simul amicis aliis

grati, et memoris animi nonnullam apud posteros significationem relinqueret illis edendis, quae alias aut ad ipsos scripsisset , aut in quibus eorumdem meminisset.

In prilis autem ipsum ut quod res est fateamur ) viri excellentis, omnique la de cumulatissimi Iosephi Magetolarii, sive ut ipse suis in scriptis appellari voluit Μariani Parthenii movit auctor,tas ; quam quidem quum plurimi semper Iuvenatius secisset , quumque amaret praeterea impense hominem , nec utila res esset , quam non ejus cauSSa maximopere vellet , facile adductus est , ut homini valde ipsi etiam hanc poematum edi-

SEARCH

MENU NAVIGATION