Achates Isiacus. Anularis commentariolo explicatus prodit ex. museo illustrissimi. marchionis Alexandri. Gregorii. Capponii. J. archiepiscopus Ancyranus

발행: 1727년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

ACHATES

IS IACUS ANULARIS

COMMENTARIOLO

EXPLICATUS

PRODIT

ILLUSTRISSIMI. MARCHIONIS

Ex Typographia Rochi Bernabo in vico ad Μuratas

6쪽

I. S

9쪽

ACHATES

IS IACUS. ANU LARIS

EXPLICATUS

C H A T E s anularis, caput Isidis, vel

sorte sub specie Isidis cujuspiam

Reginae dextrorsum adspicientis , peregregio artificio expressum re serens , nuper se dignum reperit posse rem Marchionem Alexandrum Gregorium Capponium, hujusmodi insignioribus priscae elegantiae reliquiis conquirendis maXime deditum . Formae Isiacae habitus oris, in area summe nigra mire candidus , collo , sinu , labiis , genis , fronte , auribus prominens , doctos intuentium oculos, quotquot sunt in Urbe aeter na , in se omnes admiratione convertit. Nihil enim praestantius in exiguo lapillo, literis nullis inscripto, vetus caelator Aigyptius eiungere poterat. Gus modulus subter ipsam gemmam , arte magistra conterranei nostri Danielis Antonii Bertoli, graphices peritissimi, & CAROLI VI. Αυ-ousTi gratiam jure promeriti, hoc typo grandiusculo patefactam, inserius repraesentatur. Isidis verticem, unionibus longis post aures ad sinum usque & retrorsum concinne dispositis, ae deorsum inclinantibus ti veluti defluentibus, Contectum potius, quam redimitum Vides, quem expansis alis sevet Numidica guttata , suo positu quasi mitellam,aut si maVis Calanticam , reddens , plumarum pompa visu longe

10쪽

onusta , eo serme ritu , quo in celeberrima Tabula Bemis

bina , Laurentii Pignorii plurimo studio illustrata , spectatur , inque pervet ullo aereo signo , quod seorsum idem vir summus Expossitionis suae auctario subjecit num. IV. alias v. II. Hujus Achatis frontem Isiacam, unde nullum capillitium eiu uit,complures sub Numidica margaritae exornant. Collo di sinui monile circumdatur, quaterna baccarum serie di tribus flexuosis circulis intermediis c utique aureis dispertitum: quos nostri sacri Scriptores murenulas appellaverunt . Hujusmodi monilia , Agyptiam artem & morem plane exhibentia, sinum Isidis tegunt in Tabula illa Bembina,quod video observatum a spectatissimo, mihique amicissimo Senatore Philippo Bonarotio in praenobili commentario ad Vitrea vasa antiquorum pag. I I σ. I s7. Nihil tandem ex omni parte Isidi illi Bembinae aeque respondens visum est unquam, ac Gemma Capponia . Immo hanc ipsam Bembirae Tabulae imagini antes eras . In hac enim Isiaci vultus , Plumarum , & unionum argutiae ut phrasi utar Plinii de

-Parrhasio loquentis libro xκκv. cap. x. scalptae non sunt: quas tamen omnes in lapillo nostro caelator exposuit, ubi singula mirum in modum sibi congruere conspiciuntur.

Eam, quam dixi, Τabulam, ex museo Petri Bembi Cardinalis eductam, inque Gaza regia Taurinate, quo ex Mantuana olim migravit, jam adservatam , primus omnium viriculo expressit Aneas Vicus, scalptor eximius ; primus itidem Pignorius explanavit. Stephanus Pighius, qui in Mythologia perantiqui toreumatis argentei, quatuor anni partes compleXi, ait, Antonium Morillonum Tabulam Bembinam, nondum aeri incisam, depingendam curasse Cardinali Granuelano Antonio Perenoto Episcopo Atrebatensii, eam

Vocat typum ejus philosophiae , cujus in gratiam philosophorum Omηium praestantissimi quique sunt peregrinati. Pignorius ta

mens Diqitirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION