장음표시 사용
251쪽
tres demortuos, et propter repraesentationem in secundo esse gradu finguntur, atque ita defuncti patruos, qui in tertio sunt gradu.excludunt. ε) Rota Nostr. in Thesaur. Ombros. tom. Ia.dec. 23. n. I a. et in Sancti Petri in Balneo diei Is. Septembr. Iz9O. g. 35. cor. Aud. Hom. Simonelli . Neque praetereundum hoo loco est, quod exteri vel forenses excludunis tur ahJure succedendi in hereditate tum test mentaria tum legitima , si bona hereditatis in Etruria posita sint, et Etruriae cives ab eodem Iure excludantur in loco forensium, uti cautum est ex contrario Sensu per P triam leg. diei s. Auguδti Ir 84. Conser. Rota Nostr. in Lucana Seu Fieecten. RegresSus diei ua. Februarii I 87. g. 25. et Seqq. cor. Aud. Bartholom. RaDelli Relat et in Piselen. Statuti de pari Jure reddendo diei 2. Septembr. Iz9 I. cor. Aud. Ignatio Maccioni Belat. Quod summo Iure constitutiun est; nam Princeps Consuluit, ne peregrini ex suo territorio plus auferant ; quam proprii cives ex eorum territorio consequi possunt, et ita peregrinos suis subjectis aequavit , et effecit ne illi melioris osseut conditionis, quam ipsi subjecti.
252쪽
R Atio computandorum graduum tradita Iam
est lib. I. tit. Io. de nupt. Quoniam et propter nuptias distinctio graduum cognationis cognoscenda edt, uti et Propter successiones ab iintestato eam noscere oportet. Illud hic addendum est, quod in matrimoniis compatatio Iuris Canonici inspicitur; ubi vero de tutelis, et successionibus ab intestato deserendis agitur, computatio Iuris civilis inspicienda est.
De Seruili cognations. Vae contrahebatur inter eos, qui in fit tu servili concepti natique erant, cognatio servi lis dicebatur. Quamvis huiusmodi cognatio I re civili nulla computaretur , Iustinianus san-Xit , ut et parentes liberis , et liberi parentibus post manumissionem succederent, exclusis Patronis, pr. inst. h. tit.
253쪽
d ceaden ibus, adscendentibus, et collainrali Ma, hereditas patrono defers tur ι eiurius Iberis ; quibus demum non extantibus. Regnati et cognat, eiusdem patroni succedebant ad qai tum usque gradum, g. I. et a. lusi. h. tit.
Atronus uno ex suis liberis in potestate constitutis libertum adsignἡre poterat, ut ille solus patronatus Iura Consequeretur, g. I. et 3. inSc. h. tit. Hic antem, cui adsignatio fiebat , ex clusis fratribus, in bonis liberti succedebat , uoque extincto, liberi eius, pr. inst. h. sit.
De bonorum possessionibus. I. I. ΡB ii g. I. Rimus, et praecipuus adquirendi per universitatem modus hucusque expositus est, scilicet Iure civili hereditatis acquiSitio ; alter
254쪽
sequitur a Praetore inventus nempe honorium possessio, quae definitur, Jus perεequendi, rei nendique patrimonii, Siete rei, qua cujusque, quum moritur fuit , leg. 3. g. E. F. h. tit. Haec igitue honorum Possessio tota Iuris est, et dominium tribuit; ideoque longe dissert a possessione rerum singularum, quae facti et corporalis detentionis est, de qua agitur intit.F. et eod. de a g.
f. u. Defertur honorum possessio ex itidem causis, ex quibus Juro civili hereditas .
nempe aut testamento, aut ab intestato . Quae ex testamento defertur duplex est; secundum tabulas, et contra tabulas. Illa datur hereditas testamento scriptis aut nuncupatis, g. I. inSt. h tit haec liberis praeteritis, maxime emancipatis , g. 3. inst. tit. de exheredat. liber. Quae ab intestato desertur, primo liberis datur; ge-cundo adgn iis, et cognatis, tertio viro; quar is uxori, f. I. et duob. seqq. inst. h. tit. g. 3. Agnoscendae bonorum possessioni te in pus certum a Praetore praefinitum fuit: liberis; et parentibus annus utilis; ceteris ceninae dies hem utiles, leg. I. g. 8. et Iz I. de succes. ed αἰω a. F quis ord. in bon. Nemini , nisi volenti honorum possessio adquiritur , Il. 3. g.
3. J. h. tit. utque adquiratur ad voluntatem agnoscendi accedere debet auctoritas Magistratus , leg. ult. cod. qui adrn. ab bon. Pos. g. 4. Rursus alia Decretalis est, alia E-
255쪽
dictalis , illa est, quae decretum Magistraetus ,
seu causae cognitionem more majorum pro tri-hunali desiderat, leg g. g. I. 1f. quis Ord. in
bon. cuius generis species duae hodie necessariae. Prima est, quum impubes filius eεse negatur; huic tum causa cognita datur bouorum possessio ex Edicto Carboniano in tempus pubertatis, leg. I. pr. et g. Seqq. J. de Carb. edict. Secunda est, ubi ventre praeterito filius Jam nutus a patro heres institutus est, leg. g. g. ultiet Ieg. Seq. J. contr. tab. Ceterae sunt Edictales, quae ita ex odicto dantur , ut in his causae CO-gnitio non desideretur , sed sussciat quaevis testatio amplectendae hereditatis apud quemlibet Judicem, etiam de plano Cognoscentem interposita , d. I . ult. cod. qui adm. ad bon. POSSeS. g. s. Ex Edictalibus quatuor sere etiam
hodie necessariae . Contra tabulas una, filio emancipato testamento patris praeterito : secundum tabulas duae ; prima, quum posthumus Praeteritus
testamentum rumpens, vivo testatore mortuus
est; altera , quum qui post testamentum factura capite minutus fuerat, postea sui Iuris decessit: ab intestato, quae excdicto unde vir et uxor datur coniugibus, deficientibus cognatis. g. 6. Nihilominus, quum exiguus Sit honorum Possessionum usus , non est , quod iuillis diutius immoremur.
256쪽
De aequisitione per arro ationem.
Τ Ettius modus aequirendi per universitatem
eSt adrogatio, qua omnia ad rogati hona, olim arrogatori pleno Jure adquirebantur, g. I. inst. h. tit. Verum ex Constitutione Iustiniani adro gans Solum honorum adventitiorum usumfructum adipiscitur, remanente dominio vel proprietate penes ipsum adrogatum β. 2. eod. , mortuo autem filio plenum eorum dominium congequi tur , nisi aliae personae eum antecedant, ut Iam, de adscendensium successione agentes , supe rius innuimus.
De eo, cui libertatis causa bona addicuntur.
ostremus acquisitionis universalis modus erat addictio bonorum libertatum conservandarum caE sa . Imprimis autem haec bonorum addictio locum habebat , quan do facto testamento, libertates directo, vel per fideicommissum a defuncto relictae erant, β. a. inst. h. tit. Etenim si forte, Propter magnitudinem aeris alieni, nemo cx scriptis heredibus vellet hereditatem adire ae libertates destituto testamento perirent, Ins'
257쪽
peratot Marens hamanissime constituit ; ut si vel extranei, vel etiam servi , quibus libertas a defuncto adscripta erat, a Judice competenti bona defuncti sibi addici, seu adiudicari pe, terent; bonornm addictio petentibus fieret, sed creditoribus idonee cavere cogerentur de solido. Addictione facta, servi a desu iacto manumissi, libertatem consequebantur, Ulpian. in leg- .
U. de fideicomm. hered. Quod Iustinianus ad Iibertatem codicillis, ab intestato, inter vivos, et causa mortis datam extendit, d. g. 3. 4. et 5. iast. h. tit.
De successionibus sublatis, qua febant per
bonorum venditiones, et ex Senatus Consulto Claudiano.
g. I. Uerunt olim et duo alii modi, quibus titulo universali res adquirebantur. Horum primus erat bonorum emtio, seu venditio, quae fiebat, quum obaerato cuidam nullus heres extabat, vel quum idem debitor fraudandi animo latitabat , nequo defendebatur. Tunc enim creditores a Praetoro bonorum possessionem POStu labant; eaque imperata. rursus Petebant , ut ex ipsorum numero aliquis bonorum curator Constitueretur, qui hona obaerati debitoris proscriberet; rerumque omnium vendendRIuin ua
258쪽
gotium susciperet . Deinde ab eodem Praetore petebant, ut sibi liceret legem, quam vellent, venditioni addere; atque ex eo tempore Curator legem venditioni adjiciebat, hoc modo : creditores qui bona cabi poscripserunt, cum emtore bonorum, Si quis accesserit, pactum facient, quod dimidia . tertia , vel quarta parte crediti contenti erunt . Et si emtor secundum legem istam satisfacere creditoribus paratus erat ; totum debitoris patrimonium ei addicebatur, Cicer. in Orat. pro Quintio. g. g. Alter modus erat ex senatus Consulto Claudiano, in quo cautum fuerat, ut li- hera , quae servo alieno , invito domino , saJunxisset, ac post trinam denunciationem, in eo contubernio Perseveraret, in dominiam 'eiusdem domini cum bonis omnibus transiret, g. I.
