Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

prehensum ad vicinum praesectum deducunt ; ubi re omni cognita ac manifesta, opilio dc reliqui dignas pamas dederunt, domus flammis consumpta,& n OV a nupta, quae indicium fecerat, praemiis assecta ; in magnoque honore apud Principem habita Philippus in Loe Commun. Manlii pag. 23. Richter Axiom. Polit. it7.) Thomas Porcius , Iacobi, Regis Angliae Pensionarius, & Guido Faux una cum aliis conjur tis an.I6oJ.voluerunt Regem & Optimates una caede in mestmonastello tollere; quae Coniuratio sulphurea sive pulveraria vocaturaee qua vid. Guana. in . Histor. Ioan. Cluverum Epit. Histor. pag. His & seqq. 9 Dolia enim triginta duo, in iisque electi 1-simi pulveris pondo paene millia novem curiae supposuerunt.' Hic impius Thomas ipse fassiis est , quod hoc facere voluerit sacrorum suorum amore fuit enim Pontificius ) & meriti gloria. Caeterum Divina, favente Clementia detecta est illa constiuratio sagacitate Κnevellii & aliorum, parricidaeque meritas paenas luerunt. Vid. Ioann. Barciati Seriem patefacti di vi ni

us parricidii in Regem Regnumque Bri-Τ a tantae

462쪽

tanniae cogitati & instructi Nonis Deci bribus I6os. quae adjuncta est Barciali E phormioni. Hoc monstrum horribile, antequam exiret in lucem , raro Deo beneficio, in partu suffocatum. Sceleratissimus Ioannes Grant unus e conjuratis ad suppiucium ductus consessus: Generosi incepti id esse meritum , quod pro satisfactione omnium suorum in omni vita peccatorum abunde sufficeret. Et alter Guido Fauxius cum Scaevola Romano frustra sus ceptum doluit,postremo: ἐκ Deum non di. xilli,sed Diabolum truculenta voce testatus est. Lans. in orat.contra Britann.pag. 6 i. Eundem Regem Iacobum sceleratissimum fratrum par, Rethuani Comites,paene ori pressit. Cum enim Rex Perthum ire ab ἀ- lexandro altero fratre consultis dolis persuasus esset, facta spe thesauri, quem nupe invenisset, illi exhibendi: prandio 1 umpto inermis eer aliquot conclavia circumdu- eius tandem in musaeum perducitur, locum lanienae destinatum. Ibi Alexander occlusa

prius ianua, pileoque in caput superbe injecta, vestigio armato satelliti, pugionem eripis,& Regis pectori admovet,ultimaque minis.

463쪽

minis & fictis intentat.Rex autem Alexandrum tamdiu luctando sustinuit,donec quatuor ex aulae familiaribus unus post alium intervenerunt,qui conjuraros vel interfecerunt,uel male mulctatos in fugam egerunt; Rege inde in medio suorum in genua suppliciter procumbente, Deoque pro liberatione tam miraculosa gratiaS prolixe agente P.Mattha in Hist. Henrici IV. lib. yn. 3. Hactenus de omnipotenti Praesidio Dei contra Regum & Principum insidiatores M aggressores. Inter humana praesidia omnium efficacissimum est, subditorum amor& benevolentia,sine qua nullum imperium bene munitum. l Cornel. Nepos in Dione Tacit. l.A. Hist.c.7.J&errat si quis exiitimat tutum esse ibi Regem, ubi nihil a Rege i tum est : Securitas securitate mutua pacis cenda. Non opus est instruere in altitudinem editas arces, nec in adscensum arduos colles communire,nec latera montium ab

scindere, multiplicibus se muris turribusq; sepire; salvum Regem in aperto clementia praestabit: Unum est inexpugnabile muni mentum, amox civium. Venec. l.I. de T mont

464쪽

moque fideliter illum diligit,quem fastidit. Immortali memoria dignus Eberhardus Barbatus Wiittembergiet Dux,qui in convim vio Principum aliis suas opes atque impe ria jactantibus , utque idem ipte faceret monentibus, respondit: se de nulla re gloriari posse, nisi quod sine metu in cujusvis sui rustici,aut civis sinum somnum captare posset in pl.Ann. Suev. l.7. c. I .J Si militer.Stephanus II. Dux Bavariae,nullum Bojum esse asseverabat in cujus sinu solus& inermis tuto dormire non posset fLans

num praesidium contra insidias Regum &imperantium est,ut per delatores & inqui-stores insidiae exploratae t quum difficilis res sit silentium & fides in animis tot consectorum J detegantur. Certe inimicorum mentem scire non minimum aulicae & cu-1ialis securitatis est praesidium,dum hac ra glane eorum animi vincuntur. IVid plurim

465쪽

Sedandis. 4 γ

s Septatius La. de Rat.Stat. cap.7. empa nesta c. I7. de Monarch.Hisp. Machiavel Disc. 6. ad Livium. Schooc. l. a. c. i . I Alia humana praesidia contra insidiatores Reis gum & Principum larga manu suppeditat Dn. Christophorus Forstnerus in aureis ad Tacitum nobis.Et solent Imperantes quoad iinsidiarum indicia etiam admittere leves &infames homines exemplum Claudii Caesaris sequentes V1d. Suetondn Claud. c.37: add. re. l. s. cap.7. Amm. Marcellin. l. 22. pag. 399 J Cicero etiam scorto credidit de conjuratione Catilinae , . additque in Orat. 3. in Catilin : Ego non arbitrabar in tantis reipubl. periculu mihi esse nimiam diligentiam pertimescendam. Laurentius Medices prudenter dixit : Nullam suspicionem superfluam putandam , quae vi tae principatusque salutem respicerer. Vid. Decen. ad lib. 6. Curi. cap. 7.). .

466쪽

De RE BV s p . turbidis

De Regum & Principum custodia, pram gustatione cibi & potus, item usu medic . menti, quo venena prohibentur, alias agunt Politici. Sic stet in littore puppis. SOLI DEO ΟΡ T. MAX. GLORIA..

SEARCH

MENU NAVIGATION