SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

due uisoni , Ae approbationi Virtutum aeri stanon Ibus requisitae , ut ad I

Iemnem Canonitatione in transitus fiat, iussiciens esse potuerit juxta a Nobis deducta in nostro opere de Canonizationae Sanctorum lib. I. cap. 3 I. num. I 4.& seqq. Proponenda sunt quoque miracula seeundum ea . quae Nos die II Aprilis Anni t 7 r. , dc die r . Iulii hujus t q. generatim decrevimus . Notum praeterea unicuique iacimus , nemini licere transgredi in exhibendo culta limites per praesens Decretum praescriptos: Manda inuique Patriarchae Hierosolymitano Saerorum Rituum Congregationis Secretario , ut hoe ipsum Decretum una cum eeteris ad calcem additis inter Regesta Saerae Congregationis reserat , dc eonservet. Datum hae die xxU. Reptembris I T4 . Thomas Patriareba Hieroseismitamis S. c. Deretariar

LECTIONES

NDODus Arbertatus nobili genere Bononiae ortus est . Adolescens , dum juri Civili in patria operam daret, Monasticae , ac levertoris vitae Prae-llantia captus , Cariusianorum Institu tum amplectitur; in quo brevi adeo pro fecit , ut Saeerdotio vix initiatus patrio Coenobio praesectus sit . aliaque sabin de Monasteria sere decennio summa eum laude administra erit . Eius pruden tiae , & Sancti talis opinione Clerus, Populusique Bononiensis permotus ultro si bi in Episcopum plenis suffragiis delegit; quem ille honoris gradum diu , con stanterque refugiens , Superiorum suorum iussu itavitus demum is pit . Ni hil tamen de priorix vitae cultu , atque observatione remisit Sed verbo, ocexemplo sorma gregis effectus Ecclesiastieam diseiplinam , dc Christ a nos mores ita in Eeclesia sibi commissa restituit, ut alius omnino populus, alius Cle vis videretur , dc esset .

CIvium suorum ad Martinum V. orator iterum , ac tertio prosectus tan tam ab eo Pontifice, qui eximias illius virtutes perspexerat, iniit gra tiam, ut conciliandae pacis causa inter Anglorum . Francorumque Reges Lemgatum in Gallias miserit e ab ea Legatione redueem S. R. T. Cardinalem sub titulo S. Crueis ita Hierusalem creavit; Legastitque mox in Iasabriam, ut Mediolanenses, Florentinos, dc Venetos discordia laborantes componeret.

Post pacem Italiae ab eo feliciter restitutam , secunda in Gallias Leg tioneau Rus est , ae vita functo Martino R, Eugenii IV. jussa in Belgium proteri u Philippum Burgundiae Ducem Carolo UII. Franeorum Regi in Atrebate si bas omittig eonciliavit. Ad Germaniae quoque Prineipes in Norimbergensi conventu Pontificium Legatum egit, deinde Basileensi , tum Ferrariensi intersuin Coneilio, ubi Apostolicae Sed is dignitatem , majestatemque adversu schisma

ticos egregie tutatus est.

LECTIO VI. IN obeundis tam varii , gravissimisque Legationibus ineredibilam sibi apua

Reges ,& Principes venerationem adeptus in virtutum suarum admirati 'nem rapuit cini veribs . Erat enim vel in summis honoribus simplieissima humi I iras , animus non solum firmus , dc excelsus , sed candidas etiam, prudens, ης moderatus, essula ita omnes charitas , mansuetudo x atque humanitas cum

denti Religionis Eelo conjuncta . Cariusiani. quod prosessus saerat. Instit xi tenax, ejua asperitates ad mortem usque retinuit. Familiam ingenuam arsiit.

482쪽

sanctissimeque Inminiam. ex qua duo Romani pom sera Niuolaus V. , α

Pius II. prodiere . Tandem cum Eugenium IV. honoris ergo comitaretur , Se nis in Hetruria renum calculo oppressus sancto sne quievit . Ejus eorpus Fl rentiam delatum a d Cariusianos honorifice conditum est . Sanctitatis , di Miraculorum fama post mortem elarum BENEDICTUS XIV. Beatorum ritu coli permist .

ponendum in Marorougio, de quo an Decreta. ut. Idus Μaii.Bononiae B. Nicolai Albergati Monachi Cartus nI, Huse mcivitatis Episcopi, & S. R. E. Cardinalis , Sanctitate , & Apostolicis Legationibus elari , emus Corpus Florentiae apud Carausianos conditum est . ΡR infertum itaque Decretum nostrum , M praeissertas Lectiones , O glogium, ae in eo Decreto omηia, is singuia contenta, ac praeseripta, quo firmius sub ant . ae serventur minius , atque etiam , quatenus opus sit, auctoritate nostra Ap stolica tenore praesentium confirmamus , edi approbamus, illisque , ἐν omnibus , ae singulis contentis , O praescriptis Aposto Ite e firmitatis robur

adi eimur a atque ita, ut praemisιitur , omnino servari mandamur . Decernentes

easdem praesentes titeras firmas , viaidas , is emaces existere , fore . suosque plenarios . O integros effectus fortiri, ἐν obtinere , ac illis , - quos spectat , is spectabit in futurum plenu es rarari, is ab eis respective , inviolabiliter ob servari s seque in praemissis per quoscumque Iudires Ordinarios , ἐν Delegatos . etiam causarum Talatii Apostolici Auditores judicari , is definiri debere , ae ἐκ- ritum . is inane fere, Decus super bis a quoquam quavi s auctoritate scienter, vel

ignoranter contigerit attentari . Non obstantibus Consiturionibus , ἐν ordinationibus Apostolicis, teterisque contrariis quibuscumque . Volumus inutem , ut ipsarum praesentium titerarum Transu ris , seu exemplis , etiam impresss manuaticujus tarii publicisubscriptis , is sigillo Personae in Mela sica Dignitate constitutae munitis , eadem prorsus fides in judicio , ct extra adbibeatur , quae adhiberetur Husdem praesentibus , fi forent exbibitae , vel o ense. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Tisiatoris die VI. Octobris MDCCXLIV. Pontificatus stri Anno Quin/o . Dominios Cardinalis Passio ea . Nnn a

483쪽

DECRETA SUPER MIRACULIS

Cum antequam sextus hie tomus vulgaretur . duo eluerimus decreta super miraculis in Causa Teatificationis Vener. Serυa Dei I acleta Francisca Fremiot de Chantal ; eadem in hae seeunda Appendica subdimus .

DECRETUM LSANCTISSIMI DOMINI Nos TRI

BENEDICTI PAPAE XIV.

In Causa Gebennen. Beatificationis . ct Canonidationis

IO ANNAE FRANCISCAE FREMIOT DE CHANTALMonialium a Visitatione Sanctae Mariae nuncupatarum Fundatricis. Editum die xx I. Augusti IIS I.

QUAMVIS Venerabilis Dei Famula Ioanna Francisca Frem tot

de Chantal die decima tertia Decembris anni Domini mil- Iesimi sexcentesimi quadragesimi primi ex hac vita migraverit , di quidem cum magna Sanctitatis fama , ut cuilibet agnoscere licet ex his, quae scriptis tes ata reliquerunt graves illius temporis Auctores, qui etiam lato calamo describunt effusas honoris signi- 'fationes erga ipsius demortuae Corpus exhibitas, dum paulo post illius obitum , ab Oppido Moulius nuncupato, Annectum religio Ia pompa translatum fuit; Nihilominus juridicae inquisitiones de ejusdem Virtutibus, ac Miraculis, neque tunc. neque multis annis deinceps, ab Ordinariis Locorum institutae fuerunt, tum quia multo facilius est invenire, qui ea, quae facienda sunt, edicant, quam qui re ipsa manum operi admoveant; tum etiam quia obitare putabatur Decretum felicis recordationis Praedecessoris nostri Urbani Papae VIII. non ita pridem vulgatum, quo vetitum fuit, ne ante quinquagesimum annum ab obitu Servorum Dei, in Causis eorum Beatificationis , & Canonizationis proCederetur. Rus autem Decreti verba sunt, quae sequuntur: Sanctitas Sua expresse prohibuit Sacra Rituum Congregationi, ne deinceps procedat in Causis Semorum Dei ad Octum Canonidationis , seu ma-tiseationis, aut declarationis Martyrii. nisi lapsis quinquaginta annis ab obitu illius. Cujus quidem Decreti vi , erronea apud plerosquzan aluit opimo, minime licere, ante praedicti temporis lapsum , Diuiti eo by Cooule

484쪽

legitimas probationes colligere, di Processus instruere super Miria tyrio. aut virtutibus , vel Miraculis eorum . qui cum Sanctitatis fama defuncti erant; Quum tamen Pontifici eam legem serenti nil aliud propositum fuerit . quam ut prohiberet . ne Dubia super approbatione Martyrii, Virtutum, aut Miraculorum ante id temporis in Congregatione Sacrorum Rituum proponerentur; Salvo semper jure. & tacultate eorum , ad quos pertinet, ut quandocumque expediens esse videretur . Processus Ordinarios, atque etiam Apostolicos super iisdem compilari curarent. Alio quin satis p tet. eo tempore elapso, nullam sere spem reliquam

fore habendi Testes de visu , qui in hujusmodi Processibus , sive Ordinariis , sive Apollolicis . deponerent; di vix fieri posse , ut necessaria copia suppeteret Testium de Aia tu a Videntibus. Qua dere Nos ipsi latius egimus in Nostro opere de Canonieatione Sanctiorum lib. II. cap. DIIimo . Dilato itaque, ob supradictum sere communem errorem,

ordinarii Processu super Virtutibus. & Miraculis Venerabilis Servae Dei Ioannae Franciscae usque ad annum Domini millesimum septingentesimum decimum quintum; protracta quoque fuit, ob alias necessarias dilationes usque ad mensem Iulii anni millesimi septingentesimi decimi noni propositio consueti Dubii in Congregatione,

Sacrorum Rituum. super introductione Causae illius Beatificationis . & Canonieta tionis ; nimirum , an signanda esset, nec ne , Commissio introductionis ejusdem Causae; qua nempe Commissi ne per Romanum Pontificem signata . tunc demum ad Apostolicorum Processuum consectionem proceditur. At vero . quum primum illatus est sermo de hujusmodi instantia a Postulatoribus pro-Ponenda , Nos, qui tunc in minoribus constituti Promotoris Fidei munere fungebamur, palam profiteri non omisimus , quod quum ageretur de Causa , non quidem per viam Cultus immemorabilis, aut alterius casus in Urbani VIII. Decretis excepti . sed per aliam non culius appellatam . quae ordinaria via est, procedente ;Cumque in Congregatione Sacrorum Rituum vigens observaretur Praxis . & consuetudo, nulla licet canonica lege , aut Pontificio

Decreto praescripta , ut in hujusmodi Causis per viam non cultus procedentibus. Martyrii . aut Virtutum probatio per Testes rivisu perfici deberet, ideo Causa is haec perpetuo silentio damnari

periclitabatur, & magnopere verendum erat, ne illius introductioni per Signaturam Commissionis denegaretur assensius . Quum enim in Processu auctoritate ordinaria confecto, propterea quod compilatus fuerat poli annos septuaginta quatuor a die obitus Servae Dei, ne unus qui dem oculatus Testis de illius virtutibus adesset, nemini sperandum supererat, hujusmodi Testes deinceps re-

485쪽

pertum iri , qui in Processibus Apostolicis, postsignatam Introductionis Commissionem conficiendis, ad deponendum de visu . Bepropria observatione super iisdem Virtutibus idonei forent. Sed contra haec honae memoriae Thomas Cardinalis Ferrarius. qu i inter alios S. R. F. Cardinales praedictae Sac. Rituum Congregationi adscriptos summa doctrinae, & prudentiae laude Sente tiam dicere lebat, quique praeclara monumenta, quibus Causa Venerabilis Servae Dei fulciebatur, jam tunc accurate perlegerat . ipsusque Causae merita sapienti consideratione pensaverat; opti me reponebat, nulla expressa lege cautum reperiri , quod in Ca sis procedentibus per viam non evisus. si quando Processuum cons et io. non quidem dolo , aut fraude , sed casu aliquo, vel alia justa de Causa, nimis dilata suerit , Martyrium, aut virtutes satis probari non possint per Testes de Audisti a Videntibus . ubi praeter timeorum dictis adminiculum praebeant Virorum pietate insignium , di gravium ejusdem aevi Scriptorum relationes. Et quidem hanc Causam , de qua agebatur . hujusmodi ratione ad selicem exitum deducendam aliquando fore augurabatur, utpote quam illius ge Neris monumentis . quae in Processibus Apostolicis compulsari ju- ridice poterant, mirum in modum instructam conspiciebat. Qua-' re se minime dubitaturum edicebat pro ejusdem Causae introductione, dc pro signatura Commissionis Suffragium ferre. Tanti Viri Sententia eam vim habuit etiam post illius mortem . ut quum ad formalem discussionem Dubii in ordinaria Sacrorum Rituum Congregatione deventum fuit, non obllantibus praemissis, quae a Nobis, & voce , & scripto deducta fuerunt. plerique Cardinales

praefatae Congregationi intervenientes , in eam ipsam Sententiam descenderint; ipse tunc existens Praedecessior nolter Clemens Pa-Pa X l. nunquam sine laude recolendus , di in hoc etiam rerum genere apprime versatus cui Nos omnia, pro Promotoris officio retulimus eandem supremo judicio suo comprobaverit; di Commissionem Introductionis Causae die decima nona praedicti m ensis Iulii anni Millesimi septingentesimi decimi noni sua manu signa verit; ut jam a Nobis relatum est in dicto opere de Canoni Mono

Sanclaram Iib. III. cap. 3. Polt haec , subsequentium annorum decursu , quaecumque ad Causae progressum necessaria suerunt. instituta sunt judicia . ac prodierunt Decreta ; tum scilicet pro examine. & approbatione Operum .& Epistolarum a Venerabili Dei Famula conscriptarum. tum super Observantia Decretorum Apostolicae Sedis . quibus prM maturus Servorum Dei cu Itus prohibetur; tum denique super V liditate Processuum, ordinaria pridem auctoritate , mox etiam

Apoitolica delegatione consectorum. Cum autem omnium SVR Diuiliam by Gorale

486쪽

DECRETUM I. 47r.

.issimum Causiae Dubium . nimirum de ipsius servae Dei virtutibus, anno demum millesimo septingente ino trigesimo septimo, longo xidὰlicet intervallo post dictum annum millesimum septingentesimum decimum nonum elapsis. examinandum proponeretur; antiqua rursus excitata suit dissicultas ex eo desumpta. quod Testes demisu super virtutibus non adessent, quodque sine illis in hujusmodi Causa. quae per viam ηοπ cultus procederet, virtutes ipsae approbari non pollent. Verum reassumptis omnibus, quae jam pridem super hoc agitata suerunt. iisque tum in Sacra Rituum Congregatione perpensis, tum etiam felicis recordationis Decessori nostro Clementi Papae XII expositis. sub die vigesima Febeuarii Musdem anni millesimi septingentesimi trigesimi septimi, ipsius Pontificis Decretum prodiit , quo demandatum est, ut hujusmodidissieultatibus nihil obstantibus, ad ulteriora in Causa procederetur; prout etiam a Nobis in dicto opere de Canonieat. Sanctorum Iib. III. cap. 3. resertur Deinde vero . dum super ipsis virtutibus iudicium agitaretur, nonnulla ad versus Dei Famulam objecta suerunt , quae antea similiter & objecta , & resutata suerant in Causa Sancti Uincentii a Paulo . qui conscientiae. ac spiritus ipsius venerabilis

Ioannae Franciscae moderator extiterae . Hic Nos ad supremi Apollo latus apicem interea . licet immerentes, evecti, Congregationem ordinariam Sacrorum Rituum die secunda Septembris

anni millesimi septingentesimi quadragesimi primi coram Nobis

haberi voluimus . atque ibi tota re diligenter discussa, mox paucis interjectis diebus judicium nostrum protulimus. concordibus Suffragantium sententiis conforme decernentes nimirum , Pro Positas obuectiones nequaquam obstare. quominus ad ulteriora procederetur in discussione Virtutum Venerabilis Servae Dei: Edquidem in earum examine. posthabitis omnino dissicultatibus

jam superatis, videndum sere dumtaxat . an aliquid aliud esset, quod earumdem Virtutum fulgorem posset obscurare. Decretum hoc Nostrum die decima ejusdem mensis, & anni emanatum , in nova Editione praedicti operis de Canon iratione Sanc horum. Patavii deinceps adornata relatum legitur Lib. II. cap. viri num. I a. Cujus Decreti vi. & ad illius normam. habitis jam Congregationibus antepraeparatoria , & praeparatoria , in Generali demum Sacra Rituum Congregatione . die quinta mensis Martii anni millesimi septingentesimi quadragesimi tertii coram Nobis habita, discussum fuit consuetum Dubium : An renset de Virtutibus Medoratibus Fide . Spe. G Charitate , ae Carinalibus Prudentia, Iustria, Fortitudine. ct Temperantia, earumque anne vis in gradu heroico is easu , O ad ejectum , de quo agitur. Porro Susiragantium

487쪽

472 APPENDIX II. DECR. SUPER MIRAC

sententiae approbationi Virtutum mirabiliter favebant: Nosque ipsi , visis jam antea Causae monumentis . necnon Pollulatorum allegationibus , & animadveisionibus Promotoris Fidei diligenter expensis . auditis etiam Partium Insormationibus, & Consultorum suffragiis , quae ad nos scripto exarata afferri jussimus, ante Congregationem ieetis, & ponderatis , earumdem Virtutum sulgorem plene probatum , demonstratumque censebamus. Dilata tamen judicii nostri declaratione , ut ad iterandum rerum omnium examen , & ad Divini luminis opem in tam gravi negoci Nostris , aliorumque precibus implorandam , idoneum temporis spatium haberemus , nullam quidem haesitandi Causam invenimus quoad substantiam approbationis Virtutum Venerabilis Servae

Dei; Sed quoad formam Decreti desuper edendi non nihil adhuc

considerandum Nobis occurrit. Prodierat squidem die viges m a tertia Aprilis anni Milleum iseptingentesimi quadragesimi primi Decretum Nostrum super ap-Probatione Virtutum heroicarum venerabilis Servi Dei Francis di Caraccioli Fundatoris Congregationis Clericorum Regularium Minorum nuncupatorum; cujus Virtutes non per Testes de visu Probatae suerant, sed per Testes de avditu a Videntibus, multiplicibus tamen adminiculis corroboratos: Eaque occasione , eadem isque die aliud a Nobis promulgatum fuerat-Decretum generale, quo universe huic materiae certas leges, & opportunam normam Praescripsimus; Statuentes , ut in Causis Servorum Dei proCedentibus per viam non cultur , in quibus Martyrium , aut Viri tes Probarentur dumtaxat per Testes de auditu a Videntibus , DE- Cessariis tamen qualitatibus , & validis adminiculis suffultos, cte concurrentibus aliis circumstantiis in ipso L ecreto enunciatis ,

in his, inquam . Causis procedi quidem posset usque ad formaelem hujusmodi Servorum Dei Beatificationem , non obstante deinficientia probationis dilectae ; Sed ad hune effectum non duo tari rum Miracula approbata sufficerent , prout generalis lex . MCOnsuetudo serebat; verum quatuor omnino Miracula, di quidem per Testes de visu plene probata requirerentur, ut videro est in enunciatis Decretis, tam Generali, quam Particulari , RUM etiam in dicta Patavina Editione operis nostri relata sunt Iib. III. cop. 3, rivm. as. ct seqq Non deerant tamen, qui Nobis insinuarent. concedi posse in hoc casu , ut, approbatis Virtutibus Venerabilis Ioannae Franciscae . duo tantnm Miracula sufficerent pro cie Cernenda ipsius Beatificatione, licet Virtutum probatio innixa fui Gset dietis Testium de auditu a Videηtibus, junctis tamen gra tum ejusdem aetatis Audiorum teltimoniis . Quum enim inter hujiasmodi Auctores connumerentur Sancti Franciscus Salesius, re Vici-

488쪽

eentius a Paulo; In Decretis autem Urbani VIII. a novarum leogum rigore exceptae fuerint Causae Servorum Dei. qui non solum per immemorabilem remporis cursum, sed etiam per Patrum, Virorumque Sanctorum scripta colerentur ; dubitandum minime dicebant, quin praefati Franciscus Salesius, & Vincentius a Paulo, etiamsi non inter Ecclesse Patres, at certe in Virorum Sanctorum numero recenserentur . Verum Nos scientes, quam arduum sit, de casu a praedictis Decretis excepto per Patrum, Virorumque Saninctorum scripta, judicium instituere, propter multiplices dissi-

eultates a Nobis indicatas Iib. II. de Canonieat. Sanctor. cap. 19.m m. s. qq. ; Et, quod caput est , animadvertentes hanc Causam per viam non cultus introductam, dc eo usque promotam suis. se; in dubium minime revocandum censuimus, quin sub praefati Decreti Generalis censura comprehenderetur; & quin propterea quatuor Miraculorum probatione opus esset, ut ad Servae

Dei Beatificationem procedi posset. Quare in Decreto , quod super illius Virtutum approbatione die trigesima prima ejusdem mensis Martii anni Millesimi septingentesimi quadragesimi tertii

' edidimus , sequentibus verbis usi sumus : Virtutes praedictas ita probari , ni tuto deveniri psist ad ulteriora, nimirum ad discussionem Miracularum in casu, ct ad eminum cte. Sed cum ex TVtibus de Auditu multiformiter Iieet adminiculatis , fuerint probata ; Mi quia Vim tutum probationi defuit, Miraculirum eas confirmantium probatisne suppleatur , ad Serva Dei Beatificationem non ante deveniendum esse, quam MiraeuIa omnino quatuor probentur ex Tesibus de risu, atque

approbentur juxta formam Decreri Generalis hac de re xxiii. Aprilis MTCCXLI. editi: Et hoc etiam Decretum impressum legitur indicta fiditione Patavina operis de Canonietat. Sanctor. lib. IR

part. I. cap. 6. num. I.

Absoluto judicio super Virtutibus,; quum procedendum esset ad aliud super Miraculis ejusdem Venerabilis Servae Dei interventione patratis , horum examen Consultoribus Sacrorum

Rituum propositum fuit primo in Congregatione ante praeparatoria die vigesima sexta Ianuarii anni Millesimi septingentesimi quadragesimi quinti; deinde in alia praeparatoria nuncupata die sexta Decembris anni Millesimi septingentesimi quadragesimi se ti; mox etiam in altera ejusdem generis, quae ad majorem rei dilucidationem , praeter morem habita fuit die undecima Iunii

anni Millesimi septingentesimi quadragesimi octavi; ac denique tam ipsis Consultoribus , quam etiam Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus dictae Congregationi praepositis suilragium serentibus, in generali Conventu coram Nobis habito die decimatertia elapsi mensis Iulii currentis anni Millesimi seram. H. O o o pti

489쪽

ptingentesimi quinquagesimi primi propositum fuit consuetum Dubium: An, ct de quibus Miraculis consul in easti , ct ad σι tum

Ex pluribus autem Miraculis, quae pro examine, & approbatione a Postulatoribus exhibita , quaeque in dictis prioribus Congregationibus discussa suerant ό quatuor selectae sunt Sanationes , quas etiam Periti ad scribendum pro veritate deputati, Praevio juramento , quo professi sunt, se vere ita credere ,& judicare , quemadmodum scribendo asseruissent, pro Miraculosis agnoscere non dubitarunt; quae quidem sic se habuerunt.

Gabriella Angelica Moret , quae postea suit Moniasi, Proseta ordinis Visitationis in Oppido de Avalon Dioecesis Augustod

nensis, a nativitate ad decimum quintum aetatis annum , quo miraculose convaluit , habuit coxendicem. lemur , tibiam , ac pedem dexterum , sinistris semipalmo breviora , ac toto corpore in eandem dexteram partem inflexo , desor mi, ac constanti claudicatione, omnium intuentium oculis exposita . semper laboravit. Hinc vetitum erat eidem Moniali etiam ad modicum tempus ingenua procumbere , nisi dextero genu subjiceretur pulvinar . vel aliquod id genus additamenti: Minusque fas crat erectae progredi, nisi dextero calceo assutus esset altior calcaneus , qui talum extolleret , ac sineret apicem digitorum terram attingere : Praeterea dextera tibia siccior, quam altera , visa est, nutritioni, di calori minus obnoxia . Et quia res erat de Morbo a nativitate contracto,

nemo fuit, qui medelam eidem propulsando exquisierit, vel adhi-huerit. Insederat animo infelicis Puellae decimum quintum annum jam agentis anxia sollicitudo vestiendi habitum Religiosum; Sed rejecta a Monialibus Ursulinis Dioecesia Lingoniensis , jure Tesormidabat, ne impar religiosis muneribus obeundis rejici etiam posset a Monialibus Visitationis praedicti Oppidi de Avalon, apud quas versabatur . Verum erecto in Venerabilem Servam Dei I annam Franciscam animo, novendialem supplicationem in illius honorem instituit. Hinc singulis diebus tanta ipsi fit valetudinis accessio , ut quarto die genuflectere potuerit, & Sacra Synaxi refici, librato corpore super utroque genu ad aequalitatem Contar- malo; & demum in nono , & ultimo Supplicationis die expertast tibiam . ac pedem dexterum longitudine, robore, crassitie, calore . ac sensu . tibiae sinistrae omnino parem ; ac remota omni claudicatione, potita sit libero prorsus membrorum usu, Persectaque gradiendi facultate. Secunda Sanatio ea est , Elisabethae Dronier de la Perouse Monialis Prosessae ejusdem ordinis Visitationis in oppido desa in t Amour Dioecesis Lugdunensis. Ab octavo aetatis anno exilis

Puella

490쪽

puella non uno est conflictata morbo, sed sere oppressa malorum acervo . Alvi fluxus, dolores stomachi, rheumatismus, assidua febris, tussis violenta infirmam primum debilitarunt : Adultam vero, & Religiosis votis obstrictam febris acerbior vexare caepit,& vomitus adeo frequens, ut non solum cibum, di potum, sed vivum ejecerit quandoque sanguinem, dc una sinistri lateris costula visa sit elevari. Postquam diu varia adhibita suere remedia pro Medicorum ingenio, ab his tandem relicta, in lecto ad tres menses semimortua decubuit, tanto virium dispendio, ut non solum supina , immobilis, ac insomnis jaceret, sed .ssigram vox ipsa penitus defecerit. Morti tamen proxima servam Dei Ioannam de Chantat invocat , & ad novem dies Supplicationem instituit, in

quorum ultimo, post sacram Communionem, eliminata in instanti tot malorum congerie, relli tutis, confirmatisque viribus, sana e lecto prosilit, vestes induit, privatim , ac publicε Benes ctrici suae gratias agit, communi accumbit Menta . ac munus

quodcumque Religionis , di si grave , & dissicile, constanti valetu

dine exercet.

Tertia Sanatio suit ea Clarae de Rubeis Puellae Romanae. VLva adhuc Matre, quae Pli si consumpta interiit, Filia, quae dia

noctuque in illius erat contubernio, id genus morbi contraxit. AEgram angebant lenta, ic continua febris, dolores capitis, na se a stomachi, tardi anhelitus, dissicultas decumbendi supra dexterum latus . tussis assidua, ac per molesta , qua excreti erant sputi flavi, de purulenti, vivo identidem sanguine immixti, ac vomicae putres, quibus Puella suffocari posse videbatur. Auctam in diem

tabem confirmabant vox deperdita, perennis, ac gelidus exprellus sudor. totius corporis macies, dejectae . fractaeque adeo vires , ut Parochus , qui illam omnibus munierat Ecclesiae Sacramentis, non solum crederet brevi morituram, sed mortuam aliquando putavelit, nisi ori accensam candelam admovisset. Interim Puella a novem mensibus omni Medicorum ope destituta , ac proximo enserenda su nere venerabilem servam Dei invocat , proposita sibi novem , ut assolet, dierum Supplicatione . A tertio , vel quarto, ad nonum diem omnis vis morbi repellitur: Cessat febris, tussis , sudor. vigiliae, purulentae excretiones ; redditur ori color, stomacho cibus, corpori universo adeo vires restaurantur, ut dO.no egressa in omnium conspectum sanata prodierit.

Quarta contigit Eugeniae Throchon Moniali Prosesse praedicti ordinis visitationis in Civitate Sal muriensi Dioecesis Andegavensis. Tertio ab expleta pubertate anno aegrotavit levi quotidiana febri, dc tussi convulsiva ; confirmata mox aetate laboravit diro althmate, intercepta adeo respirandi facultate, ut adigi ad O o o a mor-

SEARCH

MENU NAVIGATION