Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

34 Orario in Funere

diebatur: vbIq. arma, ubique Martius furor inualescebat, mi-Ies in consilio, miles in Comitio; primas tenebat partes e nuLIus erat qui pacem suaderet, qui insensos, & in mutuam per niciem accensos, animos componere vellet; quod si quis me- Iiora suasurus compareret, parum aberat,quin ab ijs qui suam di patriae,heu dedecus, seruitutem externis Principibus ad diaxerant , hostis patriae iudicaretur. Pereundum nobis suit, nisi ijs, qui partes Reipublicae tutabantur, eam mentem inspirasset Deus , Regem ut SIGIS MUNDUM dicerent e ad eius adhuc absentis, satisq. adhuc inualidi nominis famam, & b nis Ciuibus creuit animus, & eorum, qui externa potentia freti, alio flexerant studia, spes labare coeperunt . Venit Sl-GIS MUNDUS exiguo, aut sere nullo, militum robore cinctus, sed Diuino munitus praesidio: Vrbem hanc ab hoste obis sidione cinctam, per medias & infestas inimicorum acies petiit, Deo duce , Deo authore, elusis hostium quae iter facienti frequenter struebantur insidiis, eo quo intenderat peruenit i cum paulo ante eius auspicijs Ioannes Zamoscius, quem

felici quodam Reipublicae fato natum credere par est, ut extaret serae posteritati persectissimum exemplar amantis patriae Ciuis, sortissimi& felicissimi belli Ducis, prudentis Senatoris , re praeclare gesta , hostem acie victum soluere obsidio nem, ac in tutiora loca se recipere coegisset. Deus immorta-

Iis i qui die ille , quam laetus, quam certus suturae sponserfelicitatist cum SIGISMVNDVS, tam potentis hostis

victor, hanc Vrbem inueheretur, cum arcus triumpha Iesaeum Statuae eius nomini sacratae figerentur cum portet urbis; cum priuatae publicae q. qdeS ignibus collucerent i cum miles, cum populus concordi voce selicitatem , prosperitatem , ac Imperi, diuturnitatem, ei comprecaretur; cum denique Regium SIGIS M V N DI caput sacro cingeretur diademate, Summo Antistite Stanislao Karnkouio Archiepiscopo GneDnensi, notae sanctitatis viro, Preces & Vota concipienteia,

eadem

62쪽

Sigisimundi III.

eademque non irrito euentu ad sacras fundente Diuorure aras. Ab hoc orientis Imperij exordio, tot annorum, quibus SIGIS MUNDUS summam rerum tenuit , quasi continuus quidam torrens perpetuae fluxit selicitatis. Archidux. Maximilianus, cum mala quorundam ambitione ad repetendum Regnum traheretur, exactus Regni finibus, acieq. via eius , deditione in Regis venit potestatem: intra unius anni

decurium, & Respubl. domi pacata, & cum Serenissima Domo Austriaca transactum; pax & foedera cum externis ini: ta Principibus. Caeteris quidem Regibus ratio regnandi etsi dissicilis, non tamen adeo ardua videri debet: nam di pacem colere suo arbitratu, & dum libet bellum ordiri in eorum potestate situm est; nobis vix unquam licet esse quietis. Nam ut alios, quibus circumambimur hostes taceam: quae fides Moscho e quae fides Tartaro quae fides Turcae esse miste vix non eadem hora pacem pollicentur, amicitiam . spondent, foedera sanciunt , mox infestis agminibus percur. sant campos , caedes & incendia spargunt, cultis regionibus vastitatem inserunt, fidem datam, non ad iurisiurandi religionem, sed ad suum commodum , occasionemque rei gerendae reserunt. Itaque Reges Poloniae semper inuigilare, semper in armis esse oportet, eo felices, quod nunquam

illis desit materia bene merendi de Republica Christianata, parandae immensae gloriae, di si ea esset ambitio, iusto & legitimo bello proserendi Imper ij. Domus otio manicae Turis

carum arma iam prope quadringentis annis, ut taceam v

teres Saracenorum in Asia, Africa, di Europa ferocissimos ausus, inualuere: bina orientis Imperia, ab hae peste sub iugum missa, uniuersus Oriens turpi Mahometicae sectae dogmate foedatus, duram seruit seruitutem. Accessit Thracia, Graecia, Macedonia, Illiricus, Maesia , & magna pars aurei quondam fructus seracis Hungariae. Frustra Reges, frustra Europaei Imperatores , translata in Graeciam arma Turcica C a armis

63쪽

as Oratio in Funere

armis sistere voluerunt: quotiescunque fortunam & Maristis aleam experiri contigit, aut victi & caesi, aut victis non dissimiles abierunt. Primus omnium SIGIS MUN DVS noster, quadraginta abhinc annis Amurato lil. vim finibus Regni admouenti, arma seliciter ostentauit, & desiste. re caepto coegit. His proximis annis ottomanus, quus &audax, idemque gloris auidus, iuuenis, excita &'armata uniuersa barbarie, in societatem belli assumpto , quod hactenus vix unquam factum suerat, Tartarorum Chamo, ita illis summum eius gentis Imperatorem appellare mos est 2 totis viribus in nos incubuit: nunquam Europa tam numerosos vidit exercitus; nullus Regum tam ingentem bellici instrumenti apparatum secum in aciem duxit , ipso nominis sui terrore, barbarus Princeps se omnia consecuturum satis superbe sperabat. Frustra; namque iam olim in fatis erat, ut coerciti Turcarum Imperatoris gloria seruaretur SI-,GIS MUNDO, & Regi et eius Domui et ut tu quoque Serenissime Rex ULADIS LAE, qui Castris hosti oppositis, S Patris, Δ Tua auspicia eo intuleras, in partem maximi venires triumphi. Hostis certe sua etiam consessione victus, magna parte exercitus amissa, nullo parto decore, domum redijt ingloruis. Moschorum vires, Maioribus etiam nostris sormidabiIes , quis unquam sperare, aut cogitare potuit, cuiusquam potentiae succubituras Cessere eae SIGIS MUNDI armis , qui iusto suscepto MI-

Io , biennique labore S molenscum expugnauit ἔ Vrbem ipsam caput Regni Moschouiam , Basilium Suiscium tanti Imperij summa cum potestate moderatorem , eiusque fratres deditione in potestatem redegiis denique Moschos datae fidei , qua se tibi Serenissime Rex VLADIS LAEobstrinxerunt, oblitos & rebelles, iterum a Te armis perdomitos, ea parte Imper ij, quam illi quondam a Regno , di Mag. Ducat. Lithuaniet, fraude auulserant, mulctatos, Pacis

64쪽

pacis conditiones aruuratu suo latas, acceptare coc it. Gens

quidem illa Parentis Tui, & Tuis Serenissime Rex VLA-D I s L A E , armis toties coercita, non aliam ob causam vio latis iuratis scederibus arma sumpsit, nisi ut tuam augeret gloriam, ut prima initia Imperi, Tui felici quem vovemus suciscessu belli illustraret, consecraretque. Neque vero his tantum triumphis clarum & conspicuum esic voluerunt fata S I G I S. M V N D V M Regem . Tartari, durum in armis genuS, ad vastitatem inferendam, ad praedas agendas , usu & natura sa- 'a gens, feritate barbara , immanitate crudelis , multitudine infinita, fide nulla, superioribus seculis tantam cladem finibus Regna intulerat, ut excisis landitus oppidis, ct coloni, partim caesis, partim in tristem abductis seruitutem , ingentes campos, olim cultos habitatosque, Omni cultore S habitatore vacuos secerint. Serpebat hoc malum in dies, ct populationem hoste promouente, semper ex ditionibus nostris aliquid deeedebat ; nec quisquam erat, qui Tartarum lato aperto d.

campo , per suas turmas aciem struentem vinci posse crederet : nam celeri cursu & recursu pugnam ciere assuetus, incer. tum fugiens', an cominus arma iiringens, maiorem inserat perniciem, victus iaepe , victorem sternit humi; & dum mini. me timetur, terrorem inseri, potiturq. victoria. Hanc tam a

immanis hostis vincendi, aut i altem impune grassandi, consuetudinem coercuit animose SIGIS MUNDVS Rex, obiectis hosti nouis colonijs, & munitis frequentissimis oppidis. Quod quidem insignis prudentiae suit, sine caede & ct sanuui.

ne munire Imperium, tueri fines, propulsare barbarorun m petus . Illud vero felicitatinet, an virtvis imputandum, nullo unquam Rege Polomae, Tartarum pugna Eampestri toties fusum fugatumque, nunquam tot prosperis experimentis prohatum , vagum .icet hostem teneri & vinci posse , interdum etiam ita acie in ordinem redigi, ne se loco sine sua pernicie mouere queat . Nemo hic a me narrationem rerum gestarum

65쪽

ι 8 Oratio in Ftinere t

expectet: aliam occasionem,aliud tepus, haec sibi poscit, ct nos

triumphos SIGIS MUNDI 0on recensemus. led leui signamus nota, ut in hoc funebri acta, in hac comunis doloris alti bissima pompa brςRiter perstricti aliquantasper in animis haerc ant. donec praestantiorum ingeniorum opera , it lo aureo cxarati luce phblicam aspiciant . Bellica facinora, ct parra armis glos ria,& militibus.&Ducibus ita esIe comunis solet, ut ea Reges ex integro suam ene dicere nequeant; multum huic decori deltrahit se una;milium rςi bene gerendar occatio . virtutu tan tum lolida est polsessio, hx niuscultoris sui m lident animo .

Quis ReguFaut Principum , SIGIS MUNDI pietatem,et iasi maxime pius sit, aequare possit, qui de Regno paterno pericli tari potius maluit,quam erroris Haeretici labe infici, vel quid ais impium retinendi Regni causa Hς reticis indulgere ξqui tot augustis structis se silicis,Aris positis;& aurea argenteaq. sup pellectili liberaliter ipstructis, satis ostendit suisse sibi curae Di.

uinum honoressiqui totus diuinarum rerum conte plationi im, mersus semper,& corde & ore Deum spirabat, Deum sonabat; in Dei veneratione continuo versabatur . SIGIS MUNDI Regis pietati Polania S: Lithuania debet promotos Regni fines shostes haereditarios toties fusos sugato'. ; ius Regni assertu, bellicae gloriς studium propagatum, libertatis iura conteruata;& ne plura ita medium adferam, quadraginta quinque an nolueontinuam se licitatemvustitia alia emperantiam, Climcntia , animi magnitudine mi, Munificeutiam, Prudentiam, carietas'. magno Rege dignas virtutes, ita iuris sui fecerat, ut non usu quoda & consuetudine doctus, sed natura ad omnes praeclaras actiones , quae ab ij si virtutibus petuntur suscipiendas , factus

merito existimari debeat. Felix profecto SIGIMVNDVS,

non tam vitae actae prosperitate,quam quod semper contende rit, ne a fortuna dependeret; ut suae felicitatis, Deo duce & a spice, author effectorq .esset . voti certe compotem fecit Deus, amil. itat Viacit, ut ViXisse eum nunquam poenitere potuerit ita

66쪽

ita seliciter regnauit, ut memoriam nominis Ll,lm mortali tati consecrarit. Quis loeuia quae Regio in terris eius non plena laboris 2 quis adeo remotus orbis angulus, quo eius fama non peruaserit ρ Felicem Te,sortunatumq.,Sanctissime Rex, prς disca mus,hinis Caesareae B Augussae Donaius Austriacae conubis s. Ambae Coniuges tua no tantum Imperatorii languinis splen.

dore,sed multo magis Reg. virtutum ornamentis excellueruta tanta in utraq. morum grauitas; tanta in vestu maiestas, ut suis

Pra conditionem humanam diuinumquid spirare viderentur; ea pudicitia , quam magistram innocentiat, di preciosum matronalis dignitatis monile appellare possumus,ut exemplo teris omnibus suerint. NSTANTI A quidem non solum vi tae,sed & mortis consors,te eum simul effertur, tecum in odem Componitur gumulo.Felicem iteru te appellamus,inclyte Rex, hac'Regia prole,quam tuo exitu Ingstam tristemq., tibi Geniis tori suo supremos soluentem honores conspicimus: Duos quidem Sacerdotalis toga augustiores reddit, quam s & purpuram diademate sui gerent Regio L Te vero Potentissime di Ino

uictissime Rex VLADISLAE, Vos Serenissimi, CASIMI REN ALEXANDER, Principes, qua oratione alloquar P Tri-semne augeam dicendo maestitiam Θ Sed iste squalor, iste Iuctus , hς quas uberes eum Serenissima SORORE, socia ace hissimi doloris, funditis, lachrymae, solatia solida requirunt. quae non aliunde Vobispetenda sunt , nisi ex memoria fixa in

pectoribus vestris, pijssimorum Parentum vestrorum. Monita eorum,quibus vobis Regiarum virtutum viam monstrauersit, semper haereant in animis vestris . eos praesentes vobis adesse,

vos illorum madata accipere creditote, magni felice R. suturi, si ad eorum exempla δudia actione' vestras composueritis ἰnon ita editi estis, non ea stirpe nati,ut vobis aliquando Mai statis Maiorum Vestrorum generis nobilitate partae, cuius laq- reditatem crevistis, obliuilci liceat. Is est dignitatis Vestrae

splendor, ut vel minima Iabes in ea conspici possit ; ij Regiae

67쪽

stit pis dii aiestatis late fusi radii, ut nihil occultum celatumq icis e patiantur; in excelso virtutis locati Throno omnium oculis conspicimini,omnium tacitis iudiciis designamini. Viles & plabeiae animae, homines quos sors nascendi puro proiecit sub aere,quos altius attollere caput no sinunt sedi S ignobilis ot tus initia,& quos progenitotum suoiu vilitatis piget pudet q. , serpant humi, & vitiis immersi in sordibus flagitiorum deliteia scant. Vos qui Maiestatibus tot Imperatorum , tot Regum tot Principum, quorum augusto sanguine editi estis, sulgetis :Vos inquam, augusta, vos magna & sublimia decent; a vobis exempla petunturi, non magis magnitudinis,animi, quam: modestiae, temperantiar, & pietatis, sine qua nihil arduum faexcelsum animo cogitari di suscipi potest: ubi h e desuetitar ipsa quoque humana vilescit prudentia, & Optimae constitutae familiς praeceps ruit fortuna. Vos ad omnes praeclaras actiodnes, & SIGISMUNDUS Pater, de Avunculus excitat , Heractor nostri seculi FERDINANDVS Imperator, errorum e tinctor, Haereticorum salutaris pernicies, monstrorutti orbist Christiani pacem & tranquillitatem ambitioso impioque au sua temerantium, Herculeus domitor . Vos denique uniuersa ha et Respublica, in qua & cui nati estis, suo sinu receptoS, amplexu fovet, fouebitque ; vestris sauebit incrementi S, praeclaros vestros, quos salutis publicae causa suscepturi estis, conatus, suis promouebit consili; s: haec Patria, haec mater vestra est, huic & amorem debetis , & tutelam; in vobis vivit Rex nosteri SIGIS MUNDUS, vivit eius pietas, Iustitia, Hudentia , ac inuictum animi robur. Vos ei per quem in lucem editi lestis, vestris Heroicis actionibus aeternum duraturam parietis.

eam, quam morte etiam sua sibi parauit, immortalitatem.

68쪽

SIGIS MUNDI III

POLONIAE, ET SVECIAE

Scripta

Αbbate Vachocensi, Reserem dario Regni, M.

69쪽

, T A

. in

70쪽

A s G D I r semper humilis

viles. aediculas regina anim9rum eloquentia. Ingens , acre velox sit, necesse est Ingenium, quod ιιla subit incolendum. Eo vero quantum polleat Mercurialium unus virorum Dam

nes Lipses, ipsus in dicendo scribendoqfelicitas,cuius

argumenta hic prae oculis habes, non obscure indicat. M ibi proinde dixisse s ecerit, eum posteaqua maprimum Regentis Cancellaria Regiae, deinde Referendariν Regni munus praeclarr sussinuit, Ecclesiam CuMensem rexisse; demum nuper eius Pedum, Insulam, Primat alis ignitatis Archiepiscopatus Gnesnensis, Cruci, Infulae Pallio, omnium plausu, atate adhuc soonte, 'bano Octauo P. O. M. Octoboam auctoruatem laserponcnu, permu-

SEARCH

MENU NAVIGATION