Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

I ribus nuper additis.

Eiusdena quae Praeses

8쪽

AD. ILLUSTRIS S.

ALBERIC V M. CIBO

' MALA SPINAM . MASSAE. ET . CARRARI

PRINCIPEM

X. ΙIS artibus, quae meru' i A lO Liberales appellantur, e cellere duas in primis,Litterarum scientiam, & Rei milit ris praestantiam, in omni aetate 'ὀmnia um consensu iudicatum est:utra uero ex his ipsis illustrior, utra magis expetendast, & quaestum aliquando est a magnis uiris , S minime tamen adhuc plane uti detur explicata deliberatio. nam , ut intumi, & pax, sine quibus litterae non consistunt , armis comparentur: tamen nec ipsa feliciter satis arma tract)ntur, nisi adsint illa, quae magna ex parte alitteris petuntur, consilium, Ordo, prurdentia , animi praeterea ita ratione temperata magnitudo ut, sicubi periculum

Dccurrat, i me us pariter ac temeritasiae et absint-

9쪽

absint . itaque constat, quae nationes bellica gloria claruerunt, in iisdem u1suisse studia doctrinae, ut in Graecia, quae Persarum innumerabiles exercitus non modo sustinuit, uerum etiam fregit,atque profligauit; ipsa uero numquam uinci, nisi a te ipsa, potuit. domesticis enim & diuisa discordiis , &infirmata bellis, non tam Philippi, Mamcedonum Regis , uirtute , quam pro priis perculsa uiribus, afflictaq. corruit, Romana uero gente quae fuit ulla um- iquam gens aut belli gerendi scientia; , lac sortitudine praestantior, aut iis prae- lcipue litteris, quae rudes animos huma lnitate insormant, exculta diligentius ξ hic illa manus ducum excellentium , quae Romani terminos imperii quam,

longissime protulit, Catones , Aemili ni, Syllae, Luculli, Caesares, quos hiastoriae mirabiliter laudant, nec tamen ita, ut eorum merita laudes ullae satis adaequare uideantur. Age, Macedonum tot uictoriae, tot militaria decora unde fluxerint, si vis interrogeis

quid

10쪽

quid respondebuitiis 3 hoc primum .

ut opinor , ab Alexandro duce r is nim Asiam perdomuit uniuersam , &ad intimos etiam Oceani recessus pe--rasse fertur: deinde illud, a phalan ge, quae fuit acies in exercitu firmissima . quod utrumque si spectetur, ac

perpendatur accurate ; non exiguam

fortasse bellicae laudis partem litterae sibi uindicant. nam Alexandrum a pru is annis disciplina erudiit Aristot lis, & ad eam tum animi, tum ingemnii praestantiam, quae postea res illas,

omnium opinione maiores,& aggressias est consecit, praeceptis philosophiae pulcherrimis extulit. Phalangem uero , eiusq. artem struendae ab uno primum Homeri poetae uersu manasse,doetissimi homines memoriae prodiderunt. Ergo uicissim & a litteris adiuuantur arma , & ab armis litterae sustinentur. quod si,ubi quaesitum armis imperium est, ibi artes illae uigerent,quae

litterarum usu cognoscuntur:conteru

natur facile studia ciuium, ac populo' AE a rum;

SEARCH

MENU NAVIGATION