Disputatio juridica De loco solutionis. Von dem Ort der Zahlung, quam in alma Fridericiana praeside Dn. Io. Samuele Strykio ... 1694. die 27. aprilis in auditorio publico placidæ eruditorum disquisitioni submittit Io. Christian Scherbaum ..

발행: 1742년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nem habent, modo locus, quo convenitur debitor, talis sit, de quo tum temporis, cum se omni judicio submisisset, probabiliter cogitare poterat. Ρraeterquam enim quod ipsi jam grave sit, quod alio quam domicilii loco solvere teneatur, non est ul- terius hoc odiosum extendendum, ut etiam eo loco teneatur, de quo, cum se obligaret, ne cogitare quidem poterat. Galles Camer. Obligat. quaest. 3. Jacob.

Cancerius Var. Reg. P. II. c. 6. n. to . ij. VII. Solent etiam Dd. a generalitate illius, quod

IV. diximus, excipere eum casum, si quis quaedam loca speciatim expresserit, & ulterius generaliter promiserit, se in quocunque alio loco solvere velle, ubi, non posse debitorem conveniri in loco remoriori & majoris distantiae, statuunt. Sic, si quis debitor Halae promiserit, se soluturum Berotini, Li- Psiae, Dresdae, vel quocunque alio loco, non poterit conveniri Hamburgi, quia hic locus Hala distantior . est caeteris. Decius in Cap. I. de Pudie. Oldradus

Cous δ. Jacob. Cancerius P. II. c. 1. v./6. seqq. Roman. GU. D. n. y. qui tamen diversum obtinere dicit, si in quocunque loco, non expressa Voce, alio, Pe miserit, tum enim ubicunque eum conveniri posse, quantumvis iste locus, caeteris nominatis sit diitantior. add. Card. Tusch. Pr. Covet P. VII. GucI. o. u. 3. Nos vero id subtilitatem scholasticam redolere credimus, cum etiam vix haec differentia germanico idi. Omate exprimi possit.

22쪽

6 VIII.

Inde & illorum supervacua industria est, qui ne gotium expedire allaborant, distinctione adhibita, an loca prolata copulative, an vero disjunctive: illo casu totum debitum secundum proportionem in locis expressis S pro rata etiam ubique locorum peti posse, hoc vero casu idem esse ac si nullus locus expressus fuerit. Meier. ρω GPQ. Pur, arg. tis. de Pudicin. VI. Enimvero si in casu, quo copulativa locorum expressio facta, quis pro rata in locis etiam non ex pressis conveniri potest, quaero, qua ratione habenda sit proportio 3 quod in primis exemplo liἡguae venaculae clarescit, veluti si dicerem: unt, gebe it

mentem Contrahentium facta interpretatio, si creditor singulis locis saltem partem debiti consequi deberet. Id quidem certum ac indubitatum est, diversam explicationem mereri expressionem locorum , quae per copulam, prae illa, quae per disjunctivam corucepta; sed hoc tum saltem verum est, si omnia loca expressa. Ita qui Ephesii & Capuae promittit, hoc agit, ut partem Ephesi & Capuae partem solvere tene- atur, sicuti eodem exemplo utitur Vlpianus in ti a. f. e . de eo quod certo De. Qxiod si vero disjunctive, aut Capuae aut Ephesi promittat, uno tantum loco solvere tenetur, ita, ut habeat electionem quo loco solutioriem facere velit; sed tamen dc creditor, si debitor in solutione cesset, potest eligere, quo loco

23쪽

ipsum actione directa convenire velit, & quidem in solidum : per clarum textum in ae L a. q. I. f. d. s. Barn. Brisson. Solui. l. r. p. m. s. Ait haec omnia, uti diximus, non possunt locum habere, si in fine adjecta sit expressio locorum generalis: Hoc quidem largior facile, multum hic aequo Judicis arbitrio committendum, ut ille, quantum pollibile est,

secundum voluntatem contrahentium faciat inter. pretationem. Ita, si quis certa loca Germaniae ex. 'presserit, & postea generalem clausulam subjiciat, posse eum quidem quocunque alio loco conveniri

autumamus, sed tamen non extra Germaniam,

quippe cum videatur ista ejus mens colligisse posse, ex speciali locorum Germaniae expressione: se quid in contractuum interpretatione magis inspiciendum, quam mens oc intentio contrahentium L s.f. de V. O. Molin. de Primog. I. I. c. q. n. 2o. Canno n. Comment. Pur. OP. I. T. c. I. u. U.

I. IX. Sed quaeritur, si generaliter ubicunque loco- rum quis solvere promiserit, & tempus fuerit obligationi adjectum, quo loco solvendum debitoris sit, si a more se liberare velit 3 Existimamus hic, cum generalis illa locorum adjectio in gratiam credito.

ris potissimum facta, Zanger de Excepi. P. III. Cap. I. n. aa . debuisset etiam creditorem locum, quo solutio facienda, eligere non ergo constituitur debitor in mora, etiam tempore convento non solverit, sibi enim imputet creditor, quod prius, quo loco sol. vendum, non disposuerit. Debitor igitur dum ele. - eti, Disitir Coral

24쪽

lectionem expectavit, & interim solvere paratus fuit, non potest dici moram commisisse. Card. Tuschus Pr. Conet. T. VIL Covcl. m. n. a. AleXander Tartagnus Vol. V. Confg. X. Missa igitur obligatione. generali, disquirendum est de eo casu, ubi specialiter & determinate locus solutioni destinatus. Tum vero altero invito non potest alio loco fieri solutio; plurimum enim vel commodi vel detrimenti qualitas loci compre. hendit, Marc. Anton. Peregrin. I. I. Cons. I. n. ἐδ. quod non tantum in Creditore verum esse opinor, sed etiam in debitore, ita, ut nec hic alio solvere loco teneatur, quam eo, de quo conventum. Exemplo enim perniciosum est, debitorem compellere, ut alio quam destinato loco solvat L. C de Sotat. ibique B.

Brunnem. N. I. . XI.

Hie jam omnia illa, quae de chlatione debiti

praecedente capite allata, aliam interpretationem recipiunt, nulla remanente difficultate, cum nihil, quod quacunque ratione ad solutionem pertinet, alio quam convento loco peragendum: nec a mora. liberatur debitor, licet creditori ipsi, alio tamen loco pecuniam offerat: non enim idem est, quocunque nobis loco solvatur. L. pen. F. de eo quod cert. De. L. Iaa. subs . pr. F. de V. O. Menoch. de A. Q

I. a. cent. I. casas a. num. 3o. Zanger. de Excepi. P. I. c. I. n. 223. V c. a. n. G. Quod in tantum verum est, ut,

' etiamsi alibi ei, cujus persona stipulatione compre-

25쪽

hensa, solutum liberatio tamen non sequatur. L. a. g. Id. m Pulianus F. de eo quod cert. De. iai si ut id liceret, specialiter stipulatione cautum. q. 1 ff. de SolunBM n. Brisson. de Solui. L I. p. g. Xll. Dispiciendum porro de vexatissima illa controversia, quae inter Dd. agitatur, an, si v. g. tecum contraxetim Lipsiae, sed locus destinatus shlutioni . sit Berotinum, usura, vel etiam Valor monetae, sit aestimandus ex loco contractus, s moribus Saxoni cis, an vero ex loco solutionis, sive moribus Marchicis, cojias inprimis in usuris praestandis magna diversitas est, cum in Saxonia saltem quincunces, in Marchia vero semissa les solvi soleant 3 Sunt non pauci in ea opinione, in hujusmodi vel monetae, vel usurarum distinctione, locum destinatae solutionis ante omnia attendendum: etiamsi vel in Ioco contractus, vel in loco domicilii aliud observetur. Cujus sententiae defensor inprimis exstitit Berlichius Dec. Joa. n. I. Ubi v. I. addit, quod, etsi debitor fuerit inorosus, & creditor eum in loco domicilii con ve- nire, & ad solutionem compellere cogatur, nihilo- .minus debitor illum valorem, qui in loco destinatae . solutionis currit, & forte major est, quam in loco do. micilii, solvere & supplere cogatur. Cons. pro ea

26쪽

tam Scabinorum , quam JCtorum Lipsiensiuin &Witte tabergentium. Fundamentum asse ili hujus ponunt in L. a/. J. de A. di O. L. I. F. ae eo quod cert. L. aa. Τ . de Reb. Cred j L. s. q. su. st . de dic.

Verum enimvero sit salva aliorum aut Oritas, nobis tamen contraria opinio verior videtur, non

esse hic casibus attendendum locum solutionis, sed locum contractus gesti. Sunt enim nimis clara Ulpiani verba in L. 3 . f. de R. P. semper in stipulationibus & in caeteris contractibus, sequendum, vel id, quod actum, vel si id non appareat, quod in re. gione , is qua actum es , frequentatur. Inde Dd. generaliter asserere solent, semper in sollennitatibus attendendum esse locum actus gesti. Barbosa

Lor. Comm. Lib. XVII C . v. Axiom. I. Confer. pro nostra opinione B. D. Brunnem - ad L. al. 1. de αν A. Rotan d. a Ualle Cous Ioo. v. II. Ubi hanc sententiam communem dicit. Matth. de Assii El. Dee. Iθ. n. g. Socin. Vol. I. GU. a I. vum. μ. Bra b. Vol. ID Cons. 11. Udatrio. Lasius ad ae L. Contra.Psse a . uti m. a. quanquam n. t. dubie loquatur. Jacob. Cancer. μ riar. ResoL P. II. cap. K uti m. II. JO. Carol. Antonet l. de te ore leg. l. r. e. a. v. ay. seqq. Marescotius Var. Resi. I. l. c. se . u. a. b3. Seraphin. Dec. st ρ. in a.

g. XIV. Leges quas nobis objiciunt adversarii, tantum abest, ut quidquam veritati refragentur recte expli. cstae, ut pozius ne verbum quidem illi contrarium. contineant. Nam in L at de O. b A. dicitur

27쪽

quidem locum destinatae solutionis similem esse

loco contractus, sed hoc, quantum ad fori compe- teiatiam attinet, intelligendum, de qua capite sequenti agemus, quod yero alios effectus concernit, remanet regula Vlpiani eX eis. De. 3μ attendendum esse inorem regionis in qua contrδctus cele. bratus. Magis obstare videtur L. I. V. quod cert. De. ubi expi esse Cajus, quantum n d usuras , attendendum esse interesse loci conventi, asserit. Verum salva res est, non enim ibi dicitur, quod debitor usuras in illo loco consuetas exsolvere teneatur, sed ista JCti mens est, debere Iudicem aestima.

re interesse creditoris, dum ille vel Oleum vinumque tanti vendere, vel etiam pecuniam aliis, pro totusuris mutuo dare nequit, quod tamen potuisset, si debito loco fuisset numerata. Eadem responso ap. 'plicando legi ar. V. de reb. ered ubi sententia Iuliani ita explicanda: Si vinum vel res pro massa debito lo. co non praestetur, loci illius aestimationem esse, ab tendendam, eo effectu, ne damnum patiatur creditor, utpote qui eo locorum forte cariori pretio vi-- num Vendere poterat. Sed longe alium sensum ac diversum plane casum continet assertio nostra quippe qua illud saltem intendimus, pondus, numerum & mensuram rei promissae dijudicandam ex lo. eo contractus: quod si vero quis rem promissam piae stare in natura, vel nolit, Vel non possit tum demum obtinet decisio d. l. aa. Vid. Brun n. ad . L. a. seqq. Tandem Vero quae adhuc urgetur L. I i.

f. de Pudie. plane de his omnibus silet.

28쪽

. Haec cum sua veritate constent, miramur meri. to, quare Jo. Carol. Amon et t. de Temp. Leg. I. I. cap. sa. nam. 2'. sequutus Oldladum Cons. I . m m. r. &COrn. I. a. Cons. a y. limitationem in legato formandam censuerit, ita, ut illud non praestandum esse ei. cat, in moneta currente in loco ubi est: conditum te. stamentum, sed quae currit in loco solutionis faciendae , si forte illa testatore adjectus. Sane diversitatis rationem nullam video, qua cessante nec eam/ sententiam amplecti licebat. 9. XVI.

Id vero cestissimum est, cessare supra dicta in

Cambio. Posito enim aliam monetam currere in loco contractus , sive cambii scripti, aliam in loco solutionis, sine dubio pecunia solvenda secundum monetam currentem in loco solutionis. Quan. quam nec hanc proprie dictam exceptionem esidieredamus; quod si enim in ipsam hujus rationem inquirere animus sit, moX apparet, ejus unicam e se causam, conVentionem, qua se obligat Campsor, ad praestandum ut Praesentani illius loci, qui sol u. tioni destinatus, moneta ordinaria ab Acceptanto exsolvatur : Sed hoc etiam in aliis contractibus quam Cambio obtinet, ut sic non pro eXceptione habendum, cum ad eum casum, quae hactenus dicta,

non pertineant. - .

XVII. His jam postis, disquirendum est, an Ace ' plans, sive ille qui pecuniam in loco destinato exsol. Da Vit,

29쪽

vit tueatur deserre eam in aedes Praesentaniis, sive Hu's eui fit solutio, an Vero hic teneatur adire aedes illius δι ab eo pecuniam petere Z Ubi praemonendum ' non hic morari debere quempiam , quod

nonnulli mercantium facili opera eo adduci sole ant ut pecuniam ad aedes nostras transmittant, id enim illi ex humanitate faciunt, hinc caeteris non possunt Legem imponere. Nos vero hic, quid de Iure fieri necessum sit, sumus solliciti. Et prima quidem fronte videtur, non posse aliam decisionem obtinere, praeter eam quam praeced. Cap. I. XVI. la. tius deduximus, simpliciter ibidem asserentes, obligari quemcunque debitorem ad pecuniam in ipsis creditoris aedibus, numeratione legitime facta, restituendam: Ast ne eadem hic obtineat sententia, diversa ratio suadet: non enim simpliciter debetur illa pecunia, sed postea demum quam literarum Cambii facta praesentatio; haec vero cum in aedibus illius qui solvere pecuniam debet, facienda, vero simile est, teneri quoque Praesentantem, ut eo loci oblatum acceptet Pecuniam, quod facta praesentatio.

g. XIIX.

Nee est quod hic urgeas, praesentatione facta, non mox sequi solutionem, quippe perlectis & sub. seriptis litteris Cambii ab Acceptante, ubi plerum. que solet subscribi vox Areeptiret, solent illae prae. sentanti restitui, solutione in aliud tempus dilata,

30쪽

ininet adhuc dubium, an non praesentatis & subscriptis cliteris, pbstea acceptans pecuniam ad illius sedes ferre teneatur Z Sed manemus in negativa, ejusque potissimam rationem hanc statuimus, quod illud videatur tacite ipsi negotio subesse. Dum enim re. mittentes cum Campiis re contrahit, eique pecuniae summani tradit, ut eandem vel ipse vel alius ejus nomine alibi recipiat, videtur tacite id saltem voluisse, ut dictam summam alibi repetere possit, jam

vero ubi quis repetere tenetur, Obligatus est ut eum locum adeat, quo accipere queat. ImO cum re. mittens teneatur suis sumptibus facere, ut pecunia Campsori live Trasiunti in sedibus propriis tradatur, quid aequius, quam ut idem remittens a procuratore

Campsoris eandem in hujus aedibus repetat rg. XIX.

Adstipulantur nostrae sententiae mores quasi omnium locorum, sive enim per Belgium, sive per Angliam Italiamque iter feceris, idem obtinere ubique patebit, & maxime in celeberrimo illo Italiae emporio, Venetias intelligo; ubi Mercatores, Ger

manis peregrinantibus cambia exsolventes diur- .no tempore una domo habitant, quae propterea di

citur : teutfΦe 4 ausi. Hanc domum adear, eui cambium exsolvetidum , ibique selutionem

recipiat, necesse est. A quo jure mercatores ejus loci, ne latum quidem unguem recedere solent, saltem non tenentur, etiamsi Princeps sit, cui exsolvenda pecunia.

SEARCH

MENU NAVIGATION